Verš 5
Qui fecit caelos in intellectu, quoniam in aeternum misericordia eius.
Gn 1:1 - In principio creavit Deus caelum et terram.
Verš 6
Qui expandit terram super aquas, quoniam in aeternum misericordia eius.
Ž 24:2 - Quia ipse super maria fundavit eum et super flumina firmavit eum. -
Verš 7
Qui fecit luminaria magna, quoniam in aeternum misericordia eius:
Gn 1:14 - Dixit autem Deus: “Fiant luminaria in firmamento caeli, ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos,
Verš 8
solem, ut praeesset diei, quoniam in aeternum misericordia eius;
Gn 1:16 - Fecitque Deus duo magna luminaria: luminare maius, ut praeesset diei, et luminare minus, ut praeesset nocti, et stellas.
Verš 10
Qui percussit Aegyptum in primogenitis eorum, quoniam in aeternum misericordia eius.
Ex 12:29 - Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito pharaonis, qui in solio eius sedebat, usque ad primogenitum captivi, qui erat in carcere, et omne primogenitum iumentorum.
Ž 78:43 - Cum posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos.
Ž 78:51 - Percussit omne primogenitum in terra Aegypti, primitias roboris eorum in tabernaculis Cham.
Verš 11
Qui eduxit Israel de medio eorum, quoniam in aeternum misericordia eius,
Ex 12:31 - Vocatisque pharao Moyse et Aaron nocte, ait: “ Surgite, egredimini a populo meo, vos et filii Israel; ite, immolate Domino, sicut dicitis.
Ex 12:51 - et in eadem die eduxit Dominus filios Israel de terra Aegypti per turmas suas.
Ex 13:3 - Et ait Moyses ad populum: “ Mementote diei huius, in qua egressi estis de Aegypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto, ut non comedatis fermentatum panem.
Ex 13:17 - Igitur cum emisisset pharao populum, non eos duxit Deus per viam terrae Philisthim, quae vicina est, reputans ne forte paeniteret populum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in Aegyptum,
Verš 12
in manu potenti et brachio extento, quoniam in aeternum misericordia eius.
Ex 6:4 - Pepigique cum eis foedus, ut darem illis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenae.
Verš 13
Qui divisit mare Rubrum in divisiones, quoniam in aeternum misericordia eius.
Ex 14:21 - Cumque extendisset Moyses manum super mare, reppulit illud Dominus, flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum; divisaque est aqua.
Ž 78:13 - Scidit mare et perduxit eos et statuit aquas quasi in utre.
Verš 15
Et excussit pharaonem et virtutem eius in mari Rubro, quoniam in aeternum misericordia eius.
Ex 14:24 - Iamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis perturbavit exercitum eorum;
Verš 16
Qui traduxit populum suum per desertum, quoniam in aeternum misericordia eius.
Ex 15:1 - Tunc cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino, et dixerunt: “ Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem eius deiecit in mare!
Ex 16:1 - Profectique sunt de Elim, et venit omnis congregatio filio rum Israel in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quinto decimo die mensis secundi postquam egressi sunt de terra Aegypti.
Ex 17:1 - Igitur profecta omnis congregatio filiorum Israel de deserto Sin per mansiones suas iuxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo.
Ex 19:1 - Mense tertio egressionis Israel de terra Aegypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai.
Ž 78:53 - Deduxit eos in spe, et non timuerunt, et inimicos eorum operuit mare.
Verš 17
Qui percussit reges magnos, quoniam in aeternum misericordia eius;
Nm 21:24 - A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra eius ab Arnon usque Iaboc et filios Ammon; quia forti praesidio tenebantur termini Ammonitarum.
Nm 21:34 - Dixitque Dominus ad Moysen: “ Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius, faciesque illi, sicut fecisti Sehon regi Amorraeorum habitatori Hesebon ”.
Joz 12:1 - Hi sunt reges, quos percusserunt filii Israel et possederunt terram eorum trans Iordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad montem Hermon et omnem orientalem plagam Arabae.
Ž 135:10 - Qui percussit gentes multas et occidit reges fortes:
Verš 20
et Og regem Basan, quoniam in aeternum misericordia eius.
Dt 3:1 - Itaque conversi ascendimus per iter Basan; egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum omni populo suo ad bellandum in Edrai.
Verš 21
Et dedit terram eorum hereditatem, quoniam in aeternum misericordia eius,
Joz 12:6 - Moyses famulus Domini et filii Israel percusserunt eos; tradiditque terram eorum Moyses in possessionem Rubenitis et Gaditis et dimidiae tribui Manasse.
Z 136 - Táto pieseň je mozaikovou skladbou zo starších náboženských piesní. Formou sa podobá našim litániám.
Z 136,2 - Slová "Boh nad bohmi,… Pán nad pánmi" sú hebraizmy ako "Boh vedomostí", čo je to isté ako najmúdrejší Boh atď., teda jediný Boh, najvyšší Pán.
Z 136,15 - Žalmista hovorí dosl., že "zhodil faraóna i jeho vojsko".
Z 136,23-26 - Je možné, že žalmista slovom "poníženie" chce naznačiť najväčšie poníženie izraelského národa, babylonské zajatie.