| ŽalmyBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Ž 135, 1-21 |
1 Ž 135, 1 ALLELUIA. Laudate nomen Domini, laudate, servi Domini, 2 Ž 135, 2 qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. 3 Ž 135, 3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus; psallite nomini eius, quoniam suave. 4 Ž 135, 4 Quoniam Iacob elegit sibi Dominus, Israel in peculium sibi. 5 Ž 135, 5 Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster prae omnibus diis. 6 Ž 135, 6 Omnia, quaecumque voluit, Dominus fecit in caelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis. 7 Ž 135, 7 Adducens nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam facit, producit ventos de thesauris suis. 8 Ž 135, 8 Qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus. 9 Ž 135, 9 Misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte, in pharaonem et in omnes servos eius. 10 Ž 135, 10 Qui percussit gentes multas et occidit reges fortes: 11 Ž 135, 11 Sehon regem Amorraeorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan. 12 Ž 135, 12 Et dedit terram eorum hereditatem, hereditatem Israel populo suo. 13 Ž 135, 13 Domine, nomen tuum in aeternum; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem. 14 Ž 135, 14 Quia iudicabit Dominus populum suum et servorum suorum miserebitur. 15 Ž 135, 15 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. 16 Ž 135, 16 Os habent et non loquentur, oculos habent et non videbunt. 17 Ž 135, 17 Aures habent et non audient; neque enim est spiritus in ore ipsorum. 18 Ž 135, 18 Similes illis erunt, qui faciunt ea, et omnes, qui confidunt in eis. 19 Ž 135, 19 Domus Israel, benedicite Domino; domus Aaron, benedicite Domino; 20 Ž 135, 20 domus Levi, benedicite Domino; qui timetis Dominum, benedicite Domino. 21 Ž 135, 21 Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Ierusalem. ALLELUIA.
| | Ž 135, 1-21 |
Verš 4
Quoniam Iacob elegit sibi Dominus, Israel in peculium sibi.
Ex 19:5 - Si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis; mea est enim omnis terra.
Dt 7:6 - quia populus sanctus es Domino Deo tuo. Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram.
Tít 2:14 - qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum peculiarem, sectatorem bonorum operum.
1Pt 2:9 - Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum:
Verš 7
Adducens nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam facit, producit ventos de thesauris suis.
Jer 10:13 - Ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et elevat nebulas ab extremitatibus terrae; fulgura in pluviam facit et educit ventum de thesauris suis.
Jer 51:16 - dante eo vocem, multiplicantur aquae in caelo; qui levat nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam facit et producit ventum de thesauris suis.
Verš 8
Qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus.
Ex 12:12 - Et transibo per terram Aegypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus; et in cunctis diis Aegypti faciam iudicia, ego Dominus.
Ex 12:29 - Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito pharaonis, qui in solio eius sedebat, usque ad primogenitum captivi, qui erat in carcere, et omne primogenitum iumentorum.
Ž 78:51 - Percussit omne primogenitum in terra Aegypti, primitias roboris eorum in tabernaculis Cham.
Verš 9
Misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte, in pharaonem et in omnes servos eius.
Ex 7:1 - Dixitque Dominus ad Moysen: “ Ecce constitui te deum pha raonis, et Aaron frater tuus erit propheta tuus.
Ex 8:1 - Dixitque Dominus ad Moysen: “ Dic ad Aaron: Extende ma num tuam cum baculo tuo super fluvios, super rivos ac paludes et educ ranas super terram Aegypti ”.
Ex 9:1 - Dixit autem Dominus ad Moysen: “ Ingredere ad pharaonem et loquere ad eum: Haec dicit Dominus, Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.
Ex 10:1 - Et dixit Dominus ad Moy sen: “ Ingredere ad pharao nem: ego enim induravi cor eius et servorum illius, ut faciam signa mea haec in medio eorum,
Ex 14:1 - Locutus est autem Dominus ad Moysen dicens:
Verš 10
Qui percussit gentes multas et occidit reges fortes:
Joz 12:1 - Hi sunt reges, quos percusserunt filii Israel et possederunt terram eorum trans Iordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad montem Hermon et omnem orientalem plagam Arabae.
Verš 12
Et dedit terram eorum hereditatem, hereditatem Israel populo suo.
Ž 78:55 - Et eiecit a facie eorum gentes et divisit eis terram in funiculo hereditatis et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel.
Verš 13
Domine, nomen tuum in aeternum; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.
Ž 102:12 - Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fenum arui.
Verš 14
Quia iudicabit Dominus populum suum et servorum suorum miserebitur.
Dt 32:36 - Iudicabit Dominus populum suum et in servis suis miserebitur; videbit quod infirmata sit manus, et defecerint clausi ac liberati.
Verš 15
Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
Ž 115:4 - Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
Z 135,1 - Porov. Ž 134,1.
Z 135,4 - Izraelský ľud sa viac ráz nazýva "vlastníctvo" (Dt 7,6), vec, ktorá je zvláštnym spôsobom Pánova (Ex 19,5; Dt 14,2; 26,18).
Z 135,5 - "Že náš Boh je nad všetkými bohmi"- nanajvýš možno pripustiť, že žalmista hovorí za pohanov, akoby povedal: Pán je aj nad tými, ktorých pohania považujú za bohov (porov. Ž 97,9), ale v skutočnosti nie sú ničím (15-18).
Z 135,7 - Blesky oznamujú blížiacu sa búrku a sprevádzajú ju - "bleskami vyvoláva dážď" (Gn 7,11; 28,17; Iz 40,22; Jób 26,11; Ž 24,2; 29,3; Zach 10,1 n. atď.).
Z 135,15-18 - Porov. Ž 115,4-8.
Z 135,19-20 - Porov. Ž 118,1-4.