 | ŽalmyBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Ž 130, 1-8 |
1 Ž 130, 1 Canticum ascensionum. De profundis clamavi ad te, Domine; 2 Ž 130, 2 Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae. 3 Ž 130, 3 Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit? 4 Ž 130, 4 Quia apud te propitiatio est, ut timeamus te. 5 Ž 130, 5 Sustinui te, Domine, sustinuit anima mea in verbo eius; speravit 6 Ž 130, 6 anima mea in Domino magis quam custodes auroram. Magis quam custodes auroram 7 Ž 130, 7 speret Israel in Domino, quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. 8 Ž 130, 8 Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus eius.
 | | Ž 130, 1-8 |
Verš 3
Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit?
Ž 143:2 - Et non intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
Verš 4
Quia apud te propitiatio est, ut timeamus te.
2Sam 24:14 - Dixit autem David ad Gad: “ Artor nimis; sed melius est, ut incidamus in manu Domini — multae enim misericordiae eius sunt — quam in manu hominum! ”.
Verš 5
Sustinui te, Domine, sustinuit anima mea in verbo eius; speravit
Ž 27:14 - Exspecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.
Hab 2:3 - Quia adhuc visus ad tempus constitutum, sed anhelat in finem et non mentietur; si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet et non tardabit.
Ž 40:1 - Magistro chori. David. PSALMUS.
Verš 6
anima mea in Domino magis quam custodes auroram. Magis quam custodes auroram
Ž 5:3 - Intende voci clamoris mei, rex meus et Deus meus.
Ž 119:147 - Praeveni diluculo et clamavi, in verba tua supersperavi.
Ž 123:1 - Canticum ascensionum. Ad te levavi oculos meos, qui habitas in caelis.
Z 130 - Žalm je 6. z kajúcich žalmov; modlievame sa ho často, najmä v hodinkách za mŕtvych.
Z 130,1-2 - Žalmista prosí Pána, aby vypočul jeho hlas, jeho prosbu, keď volá k nemu "z hlbín". Ako vysvitá z ďalších veršov, ide o hriech, nie o tresty. Hriechy sú tou hlbočinou, v ktorej sa žalmista topí.
Z 130,4 - Pán odpúšťa naše hriechy, aby sa mu potom "v bázni slúžilo" (porov. Rim 2,4).
Z 130,8 - Žalmista končí presvedčením, že sa Pán zmiluje a odpustí svojmu ľudu všetky previnenia. Pán "vykúpi Izraela zo všetkých jeho neprávostí". Žalmista isto myslí na mesiášske prísľuby (porov. Jer 3,21-23; 24,7; 32,37-40; Ez 11,17-20).