| ŽalmyBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Ž 12, 1-8 |
1 Ž 12, 1 Magistro chori. Super octavam. PSALMUS. David. 2 Ž 12, 2 Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam deminuti sunt fideles a filiis hominum. 3 Ž 12, 3 Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum; in labiis dolosis, in duplici corde locuti sunt. 4 Ž 12, 4 Disperdat Dominus universa labia dolosa et linguam magniloquam. 5 Ž 12, 5 Qui dixerunt: “ Lingua nostra magnificabimur, labia nostra a nobis sunt; quis noster dominus est? ”. 6 Ž 12, 6 “ Propter miseriam inopum et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus; ponam in salutari illum, quem despiciunt ”. 7 Ž 12, 7 Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, separatum a terra, purgatum septuplum. 8 Ž 12, 8 Tu, Domine, servabis nos et custodies nos a generatione hac in aeternum. In circuitu impii ambulant, cum exaltantur sordes inter filios hominum.
| | Ž 12, 1-8 |
Verš 1
Magistro chori. Super octavam. PSALMUS. David.
Iz 57:1 - Iustus perit, et non est qui recogitet in corde suo; et viri misericordiae colliguntur, tamen non est qui intellegat: a facie enim malitiae collectus est iustus.
Verš 6
“ Propter miseriam inopum et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus; ponam in salutari illum, quem despiciunt ”.
2Sam 22:31 - Deus, immaculata via eius, eloquium Domini igne examinatum; scutum est omnium sperantium in se.
Ž 18:30 - Quoniam in te aggrediar hostium turmas et in Deo meo transiliam murum.
Ž 119:140 - Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud.
Prís 30:5 - Omnis sermo Dei probatus clipeus est sperantibus in eum.
Z 12 - Modlitba v prorockom štýle. Proti ľudskej lži stojí pravda Božieho slova a Božích prísľubov.
Z 12,7 - Pretavené striebro… sedem ráz čistené - ide o hyperbolu najčistejšieho striebra, označujúcu, že Božie slovo neobsahuje v sebe nič iné, je len tým, čím je. Boží výrok je čistá pravda, čistá a ďaleká od ľudskej nedokonalosti. Boh určite dodrží svoje sľuby.