| ŽalmyBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Ž 115, 1-18 |
1 Ž 115, 1 Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam super misericordia tua et veritate tua. 2 Ž 115, 2 Quare dicent gentes: “ Ubi est Deus eorum? ”. 3 Ž 115, 3 Deus autem noster in caelo; omnia, quaecumque voluit, fecit. 4 Ž 115, 4 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. 5 Ž 115, 5 Os habent et non loquentur, oculos habent et non videbunt. 6 Ž 115, 6 Aures habent et non audient, nares habent et non odorabunt. 7 Ž 115, 7 Manus habent et non palpabunt, pedes habent et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo. 8 Ž 115, 8 Similes illis erunt, qui faciunt ea, et omnes, qui confidunt in eis. 9 Ž 115, 9 Domus Israel speravit in Domino: adiutorium eorum et scutum eorum est. 10 Ž 115, 10 Domus Aaron speravit in Domino: adiutorium eorum et scutum eorum est. 11 Ž 115, 11 Qui timent Dominum, speraverunt in Domino: adiutorium eorum et scutum eorum est. 12 Ž 115, 12 Dominus memor fuit nostri et benedicet nobis: benedicet domui Israel, benedicet domui Aaron, 13 Ž 115, 13 benedicet omnibus, qui timent Dominum, pusillis cum maioribus. 14 Ž 115, 14 Adiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros. 15 Ž 115, 15 Benedicti vos a Domino, qui fecit caelum et terram. 16 Ž 115, 16 Caeli, caeli sunt Domino, terram autem dedit filiis hominum. 17 Ž 115, 17 Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes, qui descendunt in silentium, 18 Ž 115, 18 sed nos, qui vivimus, benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in saeculum.
| | Ž 115, 1-18 |
Verš 5
Os habent et non loquentur, oculos habent et non videbunt.
Dt 4:28 - Ibique servietis diis, qui hominum manu fabricati sunt, ligno et lapidi, qui non vident nec audiunt nec comedunt nec odorantur.
Jer 10:3 - quia leges populorum vanae sunt. Quia lignum de saltu praecidit opus manuum artificis in ascia,
Jer 10:9 - Argentum involutum, quod de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz, opus artificis et manuum aurificis, hyacinthus et purpura indumentum eorum; opus artificum universa haec.
Z 115,17-18 - Izraeliti sa domnievali, že po smrti sa ani Pán nestará o mŕtvych, ani mŕtvi nemôžu nijako osláviť Boha. "V šeóle", v podsvetí sa ani nežilo, ani nehynulo, bol to život veľmi malátny, tam sa nedal vykonať nijaký záslužný skutok (Ž 6,6; 30,10; 88,11).