výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 11, 1-7

1 Magistro chori. David. In Domino confido, quomodo dicitis animae meae: “ Transmigra in montem sicut passer! 2 Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas super nervum, ut sagittent in obscuro rectos corde. 3 Quando fundamenta evertuntur, iustus quid faciat? ”. 4 Dominus in templo sancto suo, Dominus, in caelo sedes eius. Oculi eius in pauperem respiciunt, palpebrae eius interrogant filios hominum. 5 Dominus interrogat iustum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit anima eius. 6 Pluet super peccatores carbones ignis et sulphur; et spiritus procellarum pars calicis eorum. 7 Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit, recti videbunt vultum eius.

Ž 11, 1-7