výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 107, 1-43

1 ALLELUIA. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. 2 Dicant, qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu adversarii 3 et de regionibus congregavit eos, a solis ortu et occasu, ab aquilone et mari. 4 Erraverunt in solitudine, in inaquoso, viam civitatis habitationis non invenerunt. 5 Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit. 6 Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos. 7 Et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis. 8 Confiteantur Domino propter misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum, 9 quia satiavit animam sitientem et animam esurientem replevit bonis. 10 Sedentes in tenebris et umbra mortis, vincti in mendicitate et ferro, 11 quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi spreverunt. 12 Et humiliavit in laboribus cor eorum, infirmati sunt, nec fuit qui adiuvaret. 13 Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. 14 Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum dirupit. 15 Confiteantur Domino propter misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum, 16 quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit. 17 Stulti facti sunt in via iniquitatis suae et propter iniustitias suas afflicti sunt; 18 omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis. 19 Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. 20 Misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum. 21 Confiteantur Domino propter misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum; 22 et sacrificent sacrificium laudis et annuntient opera eius in exsultatione. 23 Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis, 24 ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo. 25 Dixit et excitavit spiritum procellae, et exaltati sunt fluctus eius. 26 Ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos; anima eorum in malis tabescebat. 27 Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est. 28 Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eduxit eos. 29 Et statuit procellam eius in auram, et tacuerunt fluctus eius. 30 Et laetati sunt, quia siluerunt, et deduxit eos in portum voluntatis eorum. 31 Confiteantur Domino propter misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum; 32 et exaltent eum in ecclesia plebis et in conventu seniorum laudent eum. 33 Posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim, 34 terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea. 35 Posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum. 36 Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis. 37 Et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum in proventum suum. 38 Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis, et iumenta eorum non minoravit. 39 Et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore. 40 Effudit contemptionem super principes et errare fecit eos in deserto invio. 41 Et suscepit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias. 42 Videbunt recti et laetabuntur, et omnis iniquitas oppilabit os suum. 43 Quis sapiens, et custodiet haec et intelleget misericordias Domini?.

Ž 107, 1-43





Verš 41
Et suscepit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias.
1Sam 2:8 - suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem, ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat. Domini enim sunt cardines terrae, et posuit super eos orbem.
Ž 113:7 - Suscitans de terra inopem, de stercore erigens pauperem,

Verš 42
Videbunt recti et laetabuntur, et omnis iniquitas oppilabit os suum.
Jób 22:19 - Videbunt iusti et laetabuntur, et innocens subsannabit eos:
Jób 5:16 - et erit egeno spes, iniquitas autem contrahet os suum.

Verš 35
Posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum.
Iz 41:18 - Aperiam in decalvatis collibus flumina et in medio vallium fontes; ponam desertum in stagna aquarum et terram aridam in rivos aquarum.

Verš 22
et sacrificent sacrificium laudis et annuntient opera eius in exsultatione.
Lv 7:12 - si pro gratiarum actione fuerit oblatio, offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam ut collyridas olei admixtione conspersas,
Ž 50:14 - Immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua;

Verš 23
Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis,
Zjv 18:17 - quoniam una hora desolatae sunt tantae divitiae! ”. Et omnis gubernator et omnis, qui in locum navigat, et nautae et, quotquot maria operantur, longe steterunt

Z 107 - Žalm, ako badať hneď z úvodných veršov, je z časov návratu z babylonského zajatia.

Z 107,4 - Ako kedysi za Mojžišových časov Izraeliti blúdili na púšti, podobne aj teraz v časoch vyhnanstva.

Z 107,7 - "Na správnu cestu ich priviedol" - nedal im odpadnúť od pravej viery, "aby šli k trvalému bydlisku" - do Palestíny, kde boli doma.

Z 107,10 - Babylonské zajatie opisuje ako väzenie.

Z 107,32 - Oslava má byť verejná v "zhromaždeniach… v zbore starších", t.j. na verejnom mieste pri bránach mesta, kde sa schádzavali starší mesta a kde obyčajne rozsudzovali sporné otázky (Rút 4,1 n.).

Z 107,33-41 - V tejto druhej časti žalmu pevec oslavuje diela a skutky Božej prozreteľnosti a poukazuje na Božiu všemohúcnosť. Žalmista preberá obrazy z Izaiáša (napr. Iz 50,2; 34,7; 41,18; 42,15), ktorými veľký prorok znázornil návrat pozostalých z babylonského zajatia.