| ŽalmyBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Ž 102, 1-29 |
1 Ž 102, 1 Preces afflicti, qui defessus angorem suum ante Dominum profundit. 2 Ž 102, 2 Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat. 3 Ž 102, 3 Non abscondas faciem tuam a me; in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam. In quacumque die invocavero te, velociter exaudi me. 4 Ž 102, 4 Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt. 5 Ž 102, 5 Percussum est ut fenum et aruit cor meum, etenim oblitus sum comedere panem meum. 6 Ž 102, 6 A voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae. 7 Ž 102, 7 Similis factus sum pellicano solitudinis, factus sum sicut nycticorax in ruinis. 8 Ž 102, 8 Vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto. 9 Ž 102, 9 Tota die exprobrabant mihi inimici mei, exardescentes in me per me iurabant. 10 Ž 102, 10 Quia cinerem tamquam panem manducabam et potum meum cum fletu miscebam, 11 Ž 102, 11 a facie irae et increpationis tuae, quia elevans allisisti me. 12 Ž 102, 12 Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fenum arui. 13 Ž 102, 13 Tu autem, Domine, in aeternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem. 14 Ž 102, 14 Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi eius, quia venit tempus, 15 Ž 102, 15 quoniam placuerunt servis tuis lapides eius, et pulveris eius miserentur. 16 Ž 102, 16 Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam, 17 Ž 102, 17 quia aedificavit Dominus Sion et apparuit in gloria sua. 18 Ž 102, 18 Respexit in orationem inopum et non sprevit precem eorum. 19 Ž 102, 19 Scribantur haec pro generatione altera, et populus, qui creabitur, laudabit Dominum. 20 Ž 102, 20 Quia prospexit de excelso sanctuario suo, Dominus de caelo in terram aspexit, 21 Ž 102, 21 ut audiret gemitus compeditorum, ut solveret filios mortis; 22 Ž 102, 22 ut annuntient in Sion nomen Domini et laudem eius in Ierusalem, 23 Ž 102, 23 cum congregati fuerint populi in unum et regna, ut serviant Domino. 24 Ž 102, 24 Humiliavit in via virtutem meam, abbreviavit dies meos. Dicam: “ Deus meus, 25 Ž 102, 25 ne auferas me in dimidio dierum meorum; in generationem et generationem sunt anni tui. 26 Ž 102, 26 Initio terram fundasti; et opera manuum tuarum sunt caeli. 27 Ž 102, 27 Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur. 28 Ž 102, 28 Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. 29 Ž 102, 29 Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in conspectu tuo firmabitur ”.
| | Ž 102, 1-29 |
Verš 26
Initio terram fundasti; et opera manuum tuarum sunt caeli.
Heb 1:12 - et velut amictum involves eos, sicut vestimentum et mutabuntur. Tu autem idem es, et anni tui non deficient ”.
Verš 3
Non abscondas faciem tuam a me; in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam. In quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.
Ž 37:20 - CAPH. Quia peccatores peribunt, inimici vero Domini ut decor camporum deficient, quemadmodum fumus deficient.
Z 102 - Nadpis modlitby vystihuje obsah žalmu, ktorý pravdepodobne vznikol na konci babylonského zajatia (pozri verše 14.15.17.21.29). Je to piaty žalm medzi kajúcimi.
Z 102,7 - Vyvolený ľud je teraz ako "pelikán", ktorý ako stelesnený smútok vie celé dni stáť na jednom mieste, alebo ako "kuvik", ktorý blúdi po "zrúcaninách" za noci, obávajúc sa denného svetla.
Z 102,19 - "Obnovený ľud" - ľud z pohanov a Izraelitov - Cirkev (Ž 22,32).
Z 102,24 - Žalmista prosí Pána o milosť dlhšieho života, aby videl vyslobodenie a slávu obnoveného Siona.