| ŽalmyBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Ž 10, 1-18 |
1 Ž 10, 1 LAMED. Ut quid, Domine, stas a longe, abscondis te in opportunitatibus, in tribulatione? 2 Ž 10, 2 Dum superbit, impius insequitur pauperem; comprehendantur in consiliis, quae cogitant. 3 Ž 10, 3 Quoniam gloriatur peccator in desideriis animae suae, et avarus sibi benedicit. 4 Ž 10, 4 NUN. Spernit Dominum peccator in arrogantia sua: “ Non requiret; non est Deus ”. 5 Ž 10, 5 Hae sunt omnes cogitationes eius; prosperantur viae illius in omni tempore. Excelsa nimis iudicia tua a facie eius; omnes inimicos suos aspernatur. 6 Ž 10, 6 Dixit enim in corde suo: “ Non movebor; in generationem et generationem ero sine malo ”. 7 Ž 10, 7 PHE. Cuius maledictione os plenum est et fraudulentia et dolo, sub lingua eius labor et nequitia. 8 Ž 10, 8 Sedet in insidiis ad vicos, in occultis interficit innocentem. 9 Ž 10, 9 SADE. Oculi eius in pauperem respiciunt; insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua. Insidiatur, ut rapiat pauperem; rapit pauperem, dum attrahit in laqueum suum. 10 Ž 10, 10 Irruit et inclinat se, et miseri cadunt in fortitudine brachiorum eius. 11 Ž 10, 11 Dixit enim in corde suo: “ Oblitus est Deus; avertit faciem suam, non videbit in finem ”. - 12 Ž 10, 12 COPH. Exsurge, Domine Deus, exalta manum tuam, ne obliviscaris pauperum. 13 Ž 10, 13 Propter quid spernit impius Deum? Dixit enim in corde suo: “ Non requires ”. 14 Ž 10, 14 RES. Vidisti: tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper, orphano tu factus es adiutor. 15 Ž 10, 15 SIN. Contere brachium peccatoris et maligni; quaeres peccatum illius et non invenies. 16 Ž 10, 16 Dominus rex in aeternum et in saeculum saeculi: perierunt gentes de terra illius. 17 Ž 10, 17 TAU. Desiderium pauperum exaudisti, Domine; confirmabis cor eorum, intendes aurem tuam 18 Ž 10, 18 iudicare pupillo et humili, ut non apponat ultra inducere timorem homo de terra.
| | Ž 10, 1-18 |
Verš 16
Dominus rex in aeternum et in saeculum saeculi: perierunt gentes de terra illius.
Ž 29:10 - Dominus super diluvium habitat, et sedebit Dominus rex in aeternum.
Ž 145:13 - MEM. Regnum tuum regnum omnium saeculorum, et dominatio tua in omnem generationem et generationem. NUN. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis.
Ž 146:10 - Regnabit Dominus in saecula, Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.
Jer 10:10 - Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens et rex sempiternus; ab indignatione eius commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem eius.
Nár 5:19 - Tu autem, Domine, in aeternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem.
Dan 4:3 - Et per me propositum est decretum, ut introducerentur in conspectu meo cuncti sapientes Babylonis, ut solutionem somnii indicarent mihi.
Dan 6:26 - Tunc Darius rex scripsit universis populis, tribubus et linguis, habitantibus in universa terra: “Pax vobis multiplicetur!
1Tim 1:17 - Regi autem saeculorum, incorruptibili, invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
Verš 2
Dum superbit, impius insequitur pauperem; comprehendantur in consiliis, quae cogitant.
Ž 7:15 - Ecce parturiit iniustitiam, concepit dolorem et peperit iniquitatem;
Ž 9:15 - ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion, exsultem in salutari tuo.
Prís 5:22 - Iniquitates suae capient impium, et funibus peccatorum suorum constringetur.
Verš 11
Dixit enim in corde suo: “ Oblitus est Deus; avertit faciem suam, non videbit in finem ”. -
Ž 94:7 - Et dixerunt: “ Non videbit Dominus, nec intelleget Deus Iacob ”.
Verš 4
NUN. Spernit Dominum peccator in arrogantia sua: “ Non requiret; non est Deus ”.
Ž 14:1 - Magistro chori. David. Dixit insipiens in corde suo: “ Non est Deus ”. Corrupti sunt et abominationes operati sunt; non est qui faciat bonum.
Ž 53:1 - Magistro chori. Secundum " Mahalat ". Maskil. David. Dixit insipiens in corde suo: “ Non est Deus ”.
Verš 7
PHE. Cuius maledictione os plenum est et fraudulentia et dolo, sub lingua eius labor et nequitia.
Rim 3:14 - quorum os maledictione et amaritudine plenum est;