výhody registrácie

Príslovia

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Prís 9, 1-18

1 Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem; 2 immolavit victimas suas, miscuit vinum et proposuit mensam suam. 3 Misit ancillas suas, ut vocarent ad arcem et ad excelsa civitatis: 4 “ Si quis est parvulus, veniat ad me ”. Et vecordi locuta est: 5 “ Venite, comedite panem meum et bibite vinum, quod miscui vobis; 6 relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae ”. 7 Qui erudit derisorem, ipse iniuriam sibi facit; et, qui arguit impium, sibi maculam generat. 8 Noli arguere derisorem, ne oderit te; argue sapientem, et diliget te. 9 Da sapienti, et sapientior fiet; doce iustum, et addet doctrinam. 10 Principium sapientiae timor Domini, et scientia Sancti est prudentia. 11 Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitae. 12 Si sapiens fueris, tibimetipsi eris; si autem illusor, solus portabis malum. 13 Mulier stulta est clamosa, fatua et nihil sciens; 14 sedit in foribus domus suae super sellam in excelsis urbis, 15 ut vocaret transeuntes per viam et pergentes itinere suo: 16 “ Qui est parvulus, declinet ad me ”. Et vecordi locuta est: 17 “ Aquae furtivae dulciores sunt, et panis in abscondito suavior ”. 18 Et ignoravit quod ibi sint umbrae, et in profundis inferni convivae eius.

Prís 9, 1-18





Verš 3
Misit ancillas suas, ut vocarent ad arcem et ad excelsa civitatis:
Prís 8:2 - In summis verticibus supra viam in mediis semitis stans,

Verš 8
Noli arguere derisorem, ne oderit te; argue sapientem, et diliget te.
Mt 7:6 - Nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi dirumpant vos.

Verš 10
Principium sapientiae timor Domini, et scientia Sancti est prudentia.
Jób 28:28 - Et dixit homini: “Ecce timor Domini, ipsa est sapientia; et recedere a malo intellegentia” ”.
Ž 111:10 - RES. Initium sapientiae timor Domini, SIN. intellectus bonus omnibus facientibus ea; TAU. laudatio eius manet in saeculum saeculi.
Prís 1:7 - Timor Domini principium scientiae. Sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.

Verš 11
Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitae.
Prís 10:27 - Timor Domini apponet dies, et anni impiorum breviabuntur.

Verš 13
Mulier stulta est clamosa, fatua et nihil sciens;
Prís 7:11 - quietis impatiens nec valens in domo consistere pedibus suis:

Verš 17
“ Aquae furtivae dulciores sunt, et panis in abscondito suavior ”.
Prís 20:17 - Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os eius calculo.

Verš 18
Et ignoravit quod ibi sint umbrae, et in profundis inferni convivae eius.
Prís 2:18 - Inclinata est enim ad mortem domus eius, et ad inferos semitae ipsius;

Pris 9,1-6 - Múdrosť povoláva k sebe do nádhernej paloty (má sedem stĺpov – číslo sedem značí dokonalosť), ktorú vybudovala. Tam na jej hostí čakajú jej pokrmy, t. j. vzácne naučenia.

Pris 9,7-12 - Táto čiastka nesúvisí ani s predchádzajúcimi, ani s nasledujúcimi veršami. Je hŕstkou aforizmov, ktorými sa končí veľký úvod (hl. 1 – 9). – Umiestnenie tejto state na konci (po 9,18) bolo by vhodnejšie a účinnejšie.

Pris 9,13-18 - Opak múdrosti je pochabosť. Jej črty sú iné ako cudzoložnej ženy (porov. 7,10 n.).

Pris 9,16 - Porov. 9,4.