výhody registrácie

Príslovia

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Prís 13, 1-25

Filius sapiens disciplina patris; qui autem illusor est, non audit, cum arguitur. De fructu oris sui homo satiabitur bonis, anima autem praevaricatorum violentia. Qui custodit os suum, custodit animam suam; qui autem incautus est eloquio, ruina est ei. Vult et non habet piger, anima autem operantium impinguabitur. Verbum mendax iustus detestabitur, impius autem confundit et dehonestat. Iustitia custodit innocentem in via, impietas autem peccatorem supplantat. Est qui quasi dives habetur, cum nihil habeat; et est qui quasi pauper, cum in multis divitiis sit. Redemptio animae viri divitiae suae; qui autem pauper est, increpationem non sustinet. Lux iustorum laetificat, lucerna autem impiorum exstinguetur. Inter superbos tantum iurgia sunt, et apud humiles sapientia. Substantia festinata minuetur; qui autem colligit manu, multiplicat. Spes, quae differtur, affligit animam, lignum vitae desiderium veniens. Qui contemnit verbum, ipse se obligat; qui autem timet praeceptum, retribuetur ei. Lex sapientis fons vitae, ut declinet a laqueis mortis. Intellegentia bona dabit gratiam, in itinere infidelium vorago. Omnis astutus agit cum consilio; qui autem fatuus est, aperit stultitiam. Nuntius impius cadet in malum, legatus autem fidelis sanitas. Egestas et ignominia ei, qui deserit disciplinam; qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur. Desiderium, si compleatur, delectat animam; detestantur stulti fugere mala. Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit; amicus stultorum malus efficietur. Peccatores persequitur malum, et iustis retribuentur bona. Bonus relinquit heredes filios et nepotes; et custoditur iusto substantia peccatoris. Multi cibi in novalibus pauperum, et est qui perit, deficiente iudicio. Qui parcit virgae, odit filium suum; qui autem diligit illum, instanter erudit. Iustus comedit et replet animam suam, venter autem impiorum insaturabilis.

Prís 13, 1-25





Verš 2
De fructu oris sui homo satiabitur bonis, anima autem praevaricatorum violentia.
Prís 12:14 - De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei.

Verš 6
Iustitia custodit innocentem in via, impietas autem peccatorem supplantat.
Prís 10:29 - Fortitudo simplici via Domini et ruina his, qui operantur malum.
Prís 11:3 - Simplicitas iustorum diriget eos, et supplantatio perversorum vastabit illos.
Prís 11:5 - Iustitia simplicis diriget viam eius, et in impietate sua corruet impius.

Verš 7
Est qui quasi dives habetur, cum nihil habeat; et est qui quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
Prís 12:9 - Melior est pauper, qui ministrat sibi, quam gloriosus et indigens pane.

Verš 9
Lux iustorum laetificat, lucerna autem impiorum exstinguetur.
Prís 4:18 - Iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem.
Jób 18:5 - Etenim lux impii exstinguetur, nec splendebit flamma ignis eius.
Jób 21:17 - Quam saepe lucerna impiorum exstinguitur, et superveniet eis pernicies, et dolores dividet in furore suo?

Verš 11
Substantia festinata minuetur; qui autem colligit manu, multiplicat.
Prís 10:2 - Nil proderunt thesauri impietatis, iustitia vero liberabit a morte.
Prís 20:21 - Hereditas, ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.

Verš 12
Spes, quae differtur, affligit animam, lignum vitae desiderium veniens.
Prís 13:19 - Desiderium, si compleatur, delectat animam; detestantur stulti fugere mala.

Verš 14
Lex sapientis fons vitae, ut declinet a laqueis mortis.
Prís 10:11 - Vena vitae os iusti, et os impiorum operit violentiam.
Prís 14:27 - Timor Domini fons vitae, declinans a laqueis mortis.

Verš 16
Omnis astutus agit cum consilio; qui autem fatuus est, aperit stultitiam.
Prís 12:23 - Homo versutus celat scientiam, et cor insipientium provocat stultitiam.
Prís 15:2 - Lingua sapientium stillat scientiam, os fatuorum ebullit stultitiam.

Verš 22
Bonus relinquit heredes filios et nepotes; et custoditur iusto substantia peccatoris.
Jób 15:29 - Non ditabitur, nec perseverabit substantia eius; nec mittet in terra radicem suam.
Jób 27:17 - praeparabit quidem, sed iustus vestietur illis, et argentum innocens dividet.

Verš 23
Multi cibi in novalibus pauperum, et est qui perit, deficiente iudicio.
Prís 12:11 - Qui operatur terram suam, satiabitur panibus; qui autem sectatur vana, vecors est.
Prís 18:9 - Qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est viri dissipantis.

Verš 24
Qui parcit virgae, odit filium suum; qui autem diligit illum, instanter erudit.
Prís 23:13 - Noli subtrahere a puero disciplinam; si enim percusseris eum virga, non morietur:

Verš 25
Iustus comedit et replet animam suam, venter autem impiorum insaturabilis.
Ž 34:10 - IOD. Timete Dominum, sancti eius, quoniam non est inopia timentibus eum.
Ž 37:3 - BETH. Spera in Domino et fac bonitatem, et inhabitabis terram et pasceris in fide.

Pris 13,3 - Porov. 10,19; 21,23.

Pris 13,8 - O možnostiach výkupného porov. Ex 21,22; Lv 27,1–7; Dt 22,19.

Pris 13,13 - Vo Vulg je tu dvojverš, ktorý nie je v pôvodine; v LXX je za 9. veršom."Neúprimné duše blúdia v neprávostiach,spravodliví sú však sústrastní a milosrdní."

Pris 13,19 - Nečakaný myšlienkový prechod v dvojverši je znakom, že sa tu azda v pôvodine nejaký verš stratil.