výhody registrácie

Príslovia

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Prís 6, 1-35

1 Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam; 2 illaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus. 3 Fac ergo, quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui; discurre, prosternere, insta amico tuo. 4 Ne dederis somnum oculis tuis nec palpebris tuis dormitationem. 5 Eruere quasi dammula de rete, et quasi avis de manu aucupis. 6 Vade ad formicam, o piger, et considera vias eius et disce sapientiam. 7 Quae, cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem, 8 parat in aestate cibum sibi et congregat in messe, quod comedat. 9 Usquequo, piger, dormies? Quando consurges e somno tuo? 10 Paululum dormis, paululum dormitas, paululum conseres manus, ut dormias; 11 et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. 12 Homo iniquus, vir inutilis, graditur ore perverso; 13 annuit oculis, terit pede, digito loquitur. 14 Prava in corde suo machinatur, malum in omni tempore, iurgia seminat. 15 Ideo extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur nec habebit medicinam. 16 Sex sunt, quae odit Dominus, et septem detestatur anima eius: 17 oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem, 18 cor machinans cogitationes pravas, pedes veloces ad currendum in malum, 19 proferentem mendacia, testem fallacem et eum, qui seminat inter fratres discordias. 20 Conserva, fili mi, praecepta patris tui et ne reicias legem matris tuae; 21 liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo. 22 Cum ambulaveris, dirigent te, cum dormieris, custodient te et, cum evigilaveris, colloquentur tecum. 23 Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitae increpatio disciplinae, 24 ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae; 25 non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum, nec capiaris nutibus illius: 26 pretium enim scorti vix est torta panis, mulier autem viri pretiosam animam capit. 27 Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, et vestimenta illius non ardebunt? 28 Aut ambulare super prunas, et non comburentur plantae eius? 29 Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui; non erit mundus, quicumque tetigerit eam. 30 Non contemptui erit fur, cum furatus fuerit, ut esurientem impleat animam. 31 Deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet. 32 Qui autem adulter est cum muliere, vecors est; perdet animam suam, qui hoc fecerit. 33 Plagam et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur. 34 Quia zelus est furor viri, et non parcet in die vindictae 35 nec accipiet personam tuam in piaculum nec suscipiet dona plurima.

Prís 6, 1-35





Verš 9
Usquequo, piger, dormies? Quando consurges e somno tuo?
Prís 13:4 - Vult et non habet piger, anima autem operantium impinguabitur.
Prís 20:4 - Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo aestate, et non dabitur illi.
Prís 24:33 - “ Parum dormies, modicum dormitabis, pauxillum manus conseres, ut quiescas,

Verš 17
oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,
Prís 30:13 - Generatio, cuius oculi quam excelsi sunt, et palpebrae eius in alta surrectae!

Verš 18
cor machinans cogitationes pravas, pedes veloces ad currendum in malum,
Rim 3:15 - veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem,

Verš 20
Conserva, fili mi, praecepta patris tui et ne reicias legem matris tuae;
Prís 1:8 - Audi, fili mi, disciplinam patris tui et ne reicias legem matris tuae,

Verš 21
liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo.
Prís 3:3 - Misericordia et veritas te non deserant; circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui,

Verš 22
Cum ambulaveris, dirigent te, cum dormieris, custodient te et, cum evigilaveris, colloquentur tecum.
Prís 3:23 - tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget.

Verš 23
Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitae increpatio disciplinae,
Ž 19:8 - Lex Domini immaculata, reficiens animam, testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis.
Ž 119:105 - NUN. Lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis.

Verš 24
ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae;
Prís 2:16 - Ut eruaris a muliere aliena et ab extranea, quae mollit sermones suos
Prís 5:3 - Favum enim stillant labia meretricis, et nitidius oleo guttur eius;
Prís 7:5 - ut custodiat te a muliere extranea et ab aliena, quae verba sua dulcia facit.

Verš 31
Deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet.
Ex 22:1 - Si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus et, accepto vulnere, mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis.
Ex 22:4 - Si quispiam depasci permiserit agrum vel vineam et dimiserit iumentum suum, ut depascatur agrum alienum, restituet plene ex agro suo secundum fruges eius; si autem totum agrum depastum fuerit, quidquid optimum habuerit in agro suo vel in vinea, restituet.

Pris 6,1-5 - Ručenie sa nezakazovalo (porov. Sir 29,19), ale ani neodporúčalo (Prís 11,5; 17,18; 20,16; 22,26; 27,13; Sir 8,16; 29,14–20).

Pris 6,10 - Porov. 24,33.

Pris 6,11 - Vulg za v. 11 dodáva:"Keď sa však budeš usilovať,príde žatva tvoja ako studnicaa ujde núdza naďaleko od teba."V. 11 porov. s 24,34.

Pris 6,16-19 - "Číselnými" prísloviami, sa vyzdvihuje dôležitosť nejakého poučenia. V Svätom písme je ich viacej (porov. 30,15–29; Sir 23,21; 25,1 a i.).

Pris 6,20-35 - "Chráň sa cudzoložnej ženy!" Otec (mudrc) znova napomína syna veľmi dôrazne (v. 20–23) a varuje ho pred cudzoložnicou (v. 24). Smilstvo sa tiež síce nevypláca, ale cudzoložstvo stojí život (v. 25–26). Porov. Sir 23,21 (podľa číslovania veršov vo Vulg Sir 23,30); Lv 20,10.