| PrísloviaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Prís 5, 1-23 |
1 Prís 5, 1 Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiae meae inclina aurem tuam, 2 Prís 5, 2 ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. 3 Prís 5, 3 Favum enim stillant labia meretricis, et nitidius oleo guttur eius; 4 Prís 5, 4 novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps. 5 Prís 5, 5 Pedes eius descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius tendunt; 6 Prís 5, 6 cum non observet semitam vitae, vagi sunt gressus eius, et ipsa nescit. 7 Prís 5, 7 Nunc ergo, fili mi, audi me et ne recedas a verbis oris mei. 8 Prís 5, 8 Longe fac ab ea viam tuam et ne appropinques foribus domus eius. 9 Prís 5, 9 Ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli, 10 Prís 5, 10 ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena, 11 Prís 5, 11 et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum 12 Prís 5, 12 et dicas: “ Cur detestatus sum disciplinam, et increpationes renuit cor meum, 13 Prís 5, 13 nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam? 14 Prís 5, 14 Paene fui in omni malo, in medio ecclesiae et synagogae ”. 15 Prís 5, 15 Bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui, 16 Prís 5, 16 ne deriventur fontes tui foras, et in plateis rivi aquarum; 17 Prís 5, 17 habeto eas solus, nec sint alieni participes tui. 18 Prís 5, 18 Sit vena tua benedicta, et laetare cum muliere adulescentiae tuae; 19 Prís 5, 19 cerva carissima et gratissimus hinnulus, blanditiae eius inebrient te in omni tempore, in amore eius delectare iugiter. 20 Prís 5, 20 Quare seduceris, fili mi, ab aliena et foveris in sinu extraneae? 21 Prís 5, 21 Quoniam ante Dominum viae hominis, et omnes gressus eius considerat. 22 Prís 5, 22 Iniquitates suae capient impium, et funibus peccatorum suorum constringetur. 23 Prís 5, 23 Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiae suae decipietur.
| | Prís 5, 1-23 |
Verš 9
Ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli,
Prís 6:34 - Quia zelus est furor viri, et non parcet in die vindictae
Verš 3
Favum enim stillant labia meretricis, et nitidius oleo guttur eius;
Prís 2:16 - Ut eruaris a muliere aliena et ab extranea, quae mollit sermones suos
Prís 6:24 - ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae;
Verš 5
Pedes eius descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius tendunt;
Prís 7:27 - viae inferi domus eius penetrantes in interiora mortis.
Verš 21
Quoniam ante Dominum viae hominis, et omnes gressus eius considerat.
2Krn 16:9 - Oculi enim Domini contemplantur universam terram et praebent fortitudinem his, qui corde perfecto credunt in eum. Stulte igitur egisti in hoc, quia ex praesenti tempore contra te bella consurgent ”.
Jób 31:4 - Nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat?
Jób 34:21 - Oculi enim eius super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat.
Prís 15:3 - In omni loco oculi Domini contemplantur malos et bonos.
Jer 16:17 - Quia oculi mei super omnes vias eorum: non sunt absconditae a facie mea, et non est occulta iniquitas eorum ab oculis meis.
Jer 32:19 - magnus consilio et potens in operibus, cuius oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas et secundum fructum operum eius.