| PrísloviaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Prís 30, 1-33 |
1 Prís 30, 1 Verba Agur filii Iaces ex Massa. Oraculum hominis ad Itiel, ad Itiel et Ucal. 2 Prís 30, 2 Quoniam stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum; 3 Prís 30, 3 et non didici sapientiam et scientiam sanctorum non novi. 4 Prís 30, 4 Quis ascendit in caelum atque descendit? Quis continuit spiritum in manibus suis? Quis colligavit aquas quasi in vestimento? Quis statuit omnes terminos terrae? Quod nomen est eius, et quod nomen filii eius, si nosti? 5 Prís 30, 5 Omnis sermo Dei probatus clipeus est sperantibus in eum. 6 Prís 30, 6 Ne addas quidquam verbis illius: et arguaris inveniarisque mendax. 7 Prís 30, 7 Duo rogavi te, ne deneges mihi, antequam moriar: 8 Prís 30, 8 vanitatem et verba mendacia longe fac a me, mendicitatem et divitias ne dederis mihi, tribue tantum victum demensum mihi, 9 Prís 30, 9 ne forte satiatus illiciar ad negandum et dicam: “ Quis est Dominus? ” aut egestate compulsus furer et periurem nomen Dei mei. 10 Prís 30, 10 Ne calumnieris servum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi, et puniaris. 11 Prís 30, 11 Generatio, quae patri suo maledicit et quae matri suae non benedicit. 12 Prís 30, 12 Generatio, quae sibi munda videtur et non est lota a sordibus suis. 13 Prís 30, 13 Generatio, cuius oculi quam excelsi sunt, et palpebrae eius in alta surrectae! 14 Prís 30, 14 Generatio, quae pro dentibus gladios habet, et cultri molares eius, ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus. 15 Prís 30, 15 Sanguisugae duae sunt filiae: “ Affer, affer! ”. Tria sunt insaturabilia, et quattuor, quae numquam dicunt: “ Sufficit! ”: 16 Prís 30, 16 infernus et venter sterilis, terra, quae non satiatur aqua, ignis, qui numquam dicit: “ Sufficit! ”. 17 Prís 30, 17 Oculum, qui subsannat patrem et qui despicit obsequium matris suae, effodiant eum corvi de torrente, et comedant eum filii aquilae. 18 Prís 30, 18 Tria sunt nimis difficilia mihi, et quattuor penitus ignoro: 19 Prís 30, 19 viam aquilae in caelo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari et viam viri in adulescentula. 20 Prís 30, 20 Talis est et via mulieris adulterae, quae comedit et tergens os suum dicit: “ Non sum operata malum ”. 21 Prís 30, 21 Per tria movetur terra, et quattuor non potest sustinere: 22 Prís 30, 22 per servum, cum regnaverit, per stultum, cum saturatus fuerit cibo, 23 Prís 30, 23 per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta, et per ancillam, cum fuerit heres dominae suae. 24 Prís 30, 24 Quattuor sunt minima terrae, et ipsa sunt sapientiora sapientibus: 25 Prís 30, 25 formicae populus infirmus, quae praeparant in messe cibum sibi; 26 Prís 30, 26 hyraces plebs invalida, qui collocant in petra cubile suum; 27 Prís 30, 27 regem locusta non habet et egreditur universa per turmas suas; 28 Prís 30, 28 stellio manibus nititur et moratur in aedibus regis. 29 Prís 30, 29 Tria sunt, quae bene gradiuntur, et quattuor, quae incedunt feliciter: 30 Prís 30, 30 leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum, 31 Prís 30, 31 gallus succinctus lumbos et aries et rex, qui secum habet exercitum. 32 Prís 30, 32 Si stultum te praebuisti, postquam elevatus es in sublime, et si considerasti, ori impone manum. 33 Prís 30, 33 Qui enim fortiter premit lac, exprimit butyrum, et, qui vehementer emungit nares, elicit sanguinem, et, qui provocat iras, producit discordias.
| | Prís 30, 1-33 |
Verš 32
Si stultum te praebuisti, postquam elevatus es in sublime, et si considerasti, ori impone manum.
Jób 21:5 - Attendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro.
Verš 4
Quis ascendit in caelum atque descendit? Quis continuit spiritum in manibus suis? Quis colligavit aquas quasi in vestimento? Quis statuit omnes terminos terrae? Quod nomen est eius, et quod nomen filii eius, si nosti?
Jób 38:4 - Ubi eras, quando ponebam fundamenta terrae? Indica mihi, si habes intellegentiam.
Ž 104:3 - qui exstruis in aquis cenacula tua. Qui ponis nubem ascensum tuum, qui ambulas super pennas ventorum.
Iz 40:12 - Quis mensus est pugillo aquas et caelos palmo disposuit, modio continuit pulverem terrae et libravit in pondere montes et colles in statera?
Verš 5
Omnis sermo Dei probatus clipeus est sperantibus in eum.
Ž 12:6 - “ Propter miseriam inopum et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus; ponam in salutari illum, quem despiciunt ”.
Ž 18:30 - Quoniam in te aggrediar hostium turmas et in Deo meo transiliam murum.
Ž 19:8 - Lex Domini immaculata, reficiens animam, testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis.
Ž 119:140 - Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud.
Verš 6
Ne addas quidquam verbis illius: et arguaris inveniarisque mendax.
Dt 4:2 - Non addetis ad verbum, quod vobis loquor, neque auferetis ex eo; custodite mandata Domini Dei vestri, quae ego praecipio vobis.
Dt 12:32 -
Zjv 22:18 - Contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius: Si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto;
Verš 13
Generatio, cuius oculi quam excelsi sunt, et palpebrae eius in alta surrectae!
Prís 6:17 - oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,
Verš 14
Generatio, quae pro dentibus gladios habet, et cultri molares eius, ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus.
Prís 12:18 - Est qui temere loquitur et quasi gladio pungit, lingua autem sapientium sanitas est.
Verš 25
formicae populus infirmus, quae praeparant in messe cibum sibi;
Prís 6:8 - parat in aestate cibum sibi et congregat in messe, quod comedat.
Verš 31
gallus succinctus lumbos et aries et rex, qui secum habet exercitum.
Jób 39:19 - Numquid praebebis equo fortitudinem aut circumdabis collo eius iubam?
Pris 30,1 - Táto ďalšia krátka zbierka múdrych výrokov sa pripisuje Agurovi, ktorý nie je bližšie známy. – Massa bola pôvodne vlasť arabského kmeňa, ktorý odvádzal svoj pôvod od Izmaela (Gn 25,14). Agur vystupuje ako ctiteľ Jahveho, a to by hádam naznačovalo, že Massu neskôr zaujali Židia.
Pris 30,11-14 - Agur líči vari pokolenie svojich vrstovníkov. Porov. 20,20; 20,9; 6,17.
Pris 30,15-16 - Verš 15ab a 16a sú v pôvodine veľmi poškodené.
Pris 30,17 - Na nepochovanom, vyhodenom tele kŕmili sa havrany. Porov. 1 Sam 17,44; 1 Kr 14,11; 16,4.
Pris 30,20 - Verš je bez súvisu s ostatnými číselnými prísloviami. Azda je len neúplnou vsuvkou; chýba polverš 20b.
Pris 30,31 - Celý verš je v pôvodine veľmi poškodený.
Pris 30,32-33 - Pôvodný text je ťažko zrozumiteľný. Len toto sa dá z neho vyčítať, že človeku sa treba chrániť vyzývavosti a radšej mlčať, než by vybúšili vyprovokované vášne.