výhody registrácie

Príslovia

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Prís 29, 1-27

1 Vir, qui correptiones dura cervice contemnit, subito conteretur absque sanatione. 2 In multiplicatione iustorum laetabitur vulgus; et in dominatione impii gemet populus. 3 Vir, qui amat sapientiam, laetificat patrem suum; qui autem nutrit scorta, perdet substantiam. 4 Rex in iustitia erigit terram; vir acceptor donorum destruet eam. 5 Homo, qui blanditur amico suo, rete expandit gressibus eius. 6 In peccato vir iniquus irretitur laqueo, et iustus exsultabit atque gaudebit. 7 Novit iustus causam pauperum, impius ignorat scientiam. 8 Homines pestilentes dissipant civitatem; sapientes vero avertunt furorem. 9 Vir sapiens, si cum stulto iudicio contenderit, sive irascatur sive rideat, non inveniet requiem. 10 Viri sanguinum oderunt simplicem; iusti autem quaerunt animam eius. 11 Totum spiritum suum profert stultus; sapiens mitigat eum in posterum. 12 Princeps, qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. 13 Pauper et oppressor obviaverunt sibi, utriusque oculorum illuminator est Dominus. 14 Rex, qui iudicat in veritate pauperes, thronus eius in aeternum firmabitur. 15 Virga atque correptio tribuit sapientiam; puer autem, qui dimittitur voluntati suae, confundit matrem suam. 16 In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et iusti ruinas eorum videbunt. 17 Erudi filium tuum, et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae. 18 Cum visio defecerit, dissipabitur populus; qui vero custodit legem, beatus est. 19 Servus verbis non potest erudiri, quia intellegit et respondere contemnit. 20 Vidisti hominem velocem ad loquendum? Magis illo spem habebit insipiens. 21 Qui delicate a pueritia nutrit servum suum, postea sentiet eum contumacem. 22 Vir iracundus provocat rixas; et, qui ad indignandum facilis est, erit ad peccandum proclivior. 23 Superbia hominis humiliabit eum, et humilis spiritu suscipiet gloriam. 24 Qui cum fure participat, odit animam suam; adiuramentum audit et non indicat. 25 Timor hominis inducit laqueum; qui sperat in Domino, sublevabitur. 26 Multi requirunt faciem principis; et iudicium a Domino egreditur singulorum. 27 Abominantur iusti virum impium; et abominantur impii eos, qui recta sunt via.

Prís 29, 1-27





Verš 2
In multiplicatione iustorum laetabitur vulgus; et in dominatione impii gemet populus.
Prís 11:10 - In bonis iustorum exsultabit civitas, et in perditione impiorum erit laudatio.
Prís 28:12 - In exsultatione iustorum multa gloria est, et, cum exaltantur impii, abscondit se homo.
Prís 28:28 - Cum surrexerint impii, abscondentur homines; cum illi perierint, multiplicabuntur iusti.

Verš 3
Vir, qui amat sapientiam, laetificat patrem suum; qui autem nutrit scorta, perdet substantiam.
Prís 10:1 - Parabolae Salomonis. Filius sapiens laetificat pa trem, filius vero stultus maestitia est matris suae.
Prís 15:20 - Filius sapiens laetificat patrem, et stultus homo despicit matrem suam.
Prís 28:7 - Qui custodit legem, filius sapiens est; qui autem comissatores pascit, confundit patrem suum.
Lk 15:13 - Et non post multos dies, congregatis omnibus, adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.

Verš 7
Novit iustus causam pauperum, impius ignorat scientiam.
Jób 29:16 - pater eram pauperum et causam viri ignoti diligentissime investigabam.

Verš 11
Totum spiritum suum profert stultus; sapiens mitigat eum in posterum.
Prís 14:33 - In corde prudentis requiescit sapientia, at in medio stultorum agnoscetur?

Verš 13
Pauper et oppressor obviaverunt sibi, utriusque oculorum illuminator est Dominus.
Prís 22:2 - Dives et pauper obviaverunt sibi: utriusque operator est Dominus.

Verš 14
Rex, qui iudicat in veritate pauperes, thronus eius in aeternum firmabitur.
Prís 20:28 - Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus eius.
Prís 25:5 - Aufer impium de conspectu regis, et firmabitur iustitia thronus eius.

Verš 15
Virga atque correptio tribuit sapientiam; puer autem, qui dimittitur voluntati suae, confundit matrem suam.
Prís 13:24 - Qui parcit virgae, odit filium suum; qui autem diligit illum, instanter erudit.
Prís 22:15 - Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinae fugabit eam.
Prís 23:13 - Noli subtrahere a puero disciplinam; si enim percusseris eum virga, non morietur:
Prís 10:1 - Parabolae Salomonis. Filius sapiens laetificat pa trem, filius vero stultus maestitia est matris suae.
Prís 17:21 - Qui generat stultum, maerorem generat sibi, sed nec pater in fatuo laetabitur.
Prís 17:25 - Ira patris filius stultus et dolor matris, quae genuit eum.

Verš 16
In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et iusti ruinas eorum videbunt.
Ž 37:36 - et transivi, et ecce non erat, et quaesivi eum, et non est inventus.
Ž 58:10 - Priusquam sentiant ollae vestrae rhamnum, sicut viventes, sicut ardor irae absorbet eos.
Ž 91:8 - Verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis.

Verš 17
Erudi filium tuum, et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae.
Prís 13:24 - Qui parcit virgae, odit filium suum; qui autem diligit illum, instanter erudit.
Prís 22:15 - Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinae fugabit eam.
Prís 23:13 - Noli subtrahere a puero disciplinam; si enim percusseris eum virga, non morietur:

Verš 20
Vidisti hominem velocem ad loquendum? Magis illo spem habebit insipiens.
Prís 26:12 - Vidisti hominem sapientem sibi videri? Magis illo spem habebit stultus.

Verš 22
Vir iracundus provocat rixas; et, qui ad indignandum facilis est, erit ad peccandum proclivior.
Prís 15:18 - Vir iracundus provocat rixas; qui patiens est, mitigat lites.
Prís 26:21 - Sicut carbones ad prunas et ligna ad ignem, sic homo litigiosus ad inflammandas rixas.

Verš 23
Superbia hominis humiliabit eum, et humilis spiritu suscipiet gloriam.
Jób 22:29 - Quia humiliat eum, qui loquitur superba, et demissus oculis ipse salvabitur.
Prís 15:33 - Timor Domini disciplina sapientiae, et gloriam praecedit humilitas.
Prís 18:12 - Antequam conteratur, exaltatur cor hominis; et, antequam glorificetur, humiliatur.
Iz 66:2 - Omnia haec manus mea fecit, et mea sunt universa ista, dicit Dominus. Ad hunc autem respiciam, ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos.
Mt 23:12 - Qui autem se exaltaverit, humiliabitur; et, qui se humiliaverit, exaltabitur.
Lk 14:11 - Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et, qui se humiliat, exaltabitur ”.
Lk 18:14 - Dico vobis: Descendit hic iustificatus in domum suam ab illo. Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et, qui se humiliat, exaltabitur ”.
Jak 4:6 - Maiorem autem dat gratiam; propter quod dicit: “ Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam ”.
Jak 4:10 - Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.
1Pt 5:5 - Similiter, adulescentes, subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem induite, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.

Verš 24
Qui cum fure participat, odit animam suam; adiuramentum audit et non indicat.
Lv 5:1 - Si peccaverit anima et audiverit vocem iurantis testisque fuerit, quod aut ipse vidit aut comperit, si non indicaverit, iniquitatem portabit;

Verš 26
Multi requirunt faciem principis; et iudicium a Domino egreditur singulorum.
Prís 19:6 - Multi blandiuntur faciei potentis, et omnes amici sunt dona tribuenti.

Pris 29,5 - Porov. 11,9.

Pris 29,8 - Porov. 11,11.

Pris 29,13 - Boh je Stvoriteľom oboch, utláčaného i utlačovateľa; rovnako dal obom svetlo očí.

Pris 29,18 - Zdivočie ľud bez poučovania v náboženských pravdách.

Pris 29,24 - Nad zlodejmi sa vyslovovala kliatba (porov. Sdc 17,2). Táto kliatba rozprestierala sa taktiež na tých, ktorým bolo zbojstvo známe, aby ich tým väčšmi pohýnala vyzradiť a udať zbojníkov (porov. Lv 5,1).