| PrísloviaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Prís 28, 1-28 |
1 Prís 28, 1 Fugit impius, nemine persequente; iustus autem quasi leo confidens. 2 Prís 28, 2 Propter peccata terrae multi principes eius; et propter hominem intellegentem et sapientem rectus ordo longior erit. 3 Prís 28, 3 Vir pauper et calumnians pauperes similis est imbri vehementi, in quo paratur fames. 4 Prís 28, 4 Qui derelinquunt legem, laudant impium; qui custodiunt, succenduntur contra eum. 5 Prís 28, 5 Viri mali non intellegunt iudicium; qui autem requirunt Dominum, animadvertunt omnia. 6 Prís 28, 6 Melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam perversus in viis suis, quamquam dives. 7 Prís 28, 7 Qui custodit legem, filius sapiens est; qui autem comissatores pascit, confundit patrem suum. 8 Prís 28, 8 Qui coacervat divitias suas usuris et fenore, liberali in pauperes congregat eas. 9 Prís 28, 9 Qui declinat aures suas, ne audiat legem, oratio quoque eius erit exsecrabilis. 10 Prís 28, 10 Qui decipit iustos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona eius. 11 Prís 28, 11 Sapiens sibi videtur vir dives, pauper autem prudens scrutabitur eum. 12 Prís 28, 12 In exsultatione iustorum multa gloria est, et, cum exaltantur impii, abscondit se homo. 13 Prís 28, 13 Qui abscondit scelera sua, non prosperabit; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. 14 Prís 28, 14 Beatus homo, qui semper est pavidus; qui vero indurat cor suum, corruet in malum. 15 Prís 28, 15 Leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem. 16 Prís 28, 16 Dux indigens prudentia multos opprimet; qui autem odit avaritiam, longi fient dies eius. 17 Prís 28, 17 Hominem, animae cuiusdam sanguine gravatum, si usque ad lacum fugerit, nemo sustineat. 18 Prís 28, 18 Qui ambulat simpliciter, salvus erit; qui perversis graditur viis, subito concidet. 19 Prís 28, 19 Qui operatur terram suam, satiabitur panibus; qui autem sectatur otium, replebitur egestate. 20 Prís 28, 20 Vir fidelis multum laudabitur; qui autem festinat ditari, non erit innocens. 21 Prís 28, 21 Qui dignoscit in iudicio faciem, non benefacit; et pro buccella panis praevaricatur homo. 22 Prís 28, 22 Festinat ditari vir invidus, ignorat quod egestas superveniet ei. 23 Prís 28, 23 Qui corripit hominem, gratiam postea inveniet magis quam ille, qui lingua blanditur. 24 Prís 28, 24 Qui abripit aliquid a patre suo et a matre et dicit: “ Hoc non est peccatum ”, particeps homicidae est. 25 Prís 28, 25 Qui desiderium dilatat, iurgia concitat; qui vero sperat in Domino, impinguabitur. 26 Prís 28, 26 Qui confidit in corde suo, stultus est; qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur. 27 Prís 28, 27 Qui dat pauperi, non indigebit; qui autem occultat oculos, abundabit maledictis. 28 Prís 28, 28 Cum surrexerint impii, abscondentur homines; cum illi perierint, multiplicabuntur iusti.
| | Prís 28, 1-28 |
Verš 1
Fugit impius, nemine persequente; iustus autem quasi leo confidens.
Lv 26:36 - Et, qui de vobis remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium; terrebit eos sonitus folii volantis, et ita fugient quasi gladium; cadent, nullo persequente.
Dt 28:28 - Percutiet te Dominus amentia et caecitate ac stupore mentis;
Iz 57:21 - Non est pax impiis, dicit Deus meus.
Verš 6
Melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam perversus in viis suis, quamquam dives.
Prís 19:1 - Melior est pauper, qui ambulat in simplicitate sua, quam qui torquet labia et est insipiens.
Verš 7
Qui custodit legem, filius sapiens est; qui autem comissatores pascit, confundit patrem suum.
Prís 29:3 - Vir, qui amat sapientiam, laetificat patrem suum; qui autem nutrit scorta, perdet substantiam.
Verš 10
Qui decipit iustos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona eius.
Prís 26:27 - Qui fodit foveam, incidet in eam; et, qui volvit lapidem, revertetur ad eum.
Verš 12
In exsultatione iustorum multa gloria est, et, cum exaltantur impii, abscondit se homo.
Prís 11:10 - In bonis iustorum exsultabit civitas, et in perditione impiorum erit laudatio.
Prís 28:28 - Cum surrexerint impii, abscondentur homines; cum illi perierint, multiplicabuntur iusti.
Verš 13
Qui abscondit scelera sua, non prosperabit; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.
Ž 32:3 - Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum rugirem tota die.
Ž 32:5 - Peccatum meum cognitum tibi feci et delictum meum non abscondi. Dixi: “ Confitebor adversum me iniquitatem meam Domino ”. Et tu remisisti impietatem peccati mei.
1Jn 1:9 - Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et iustus, ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniustitia.
Verš 20
Vir fidelis multum laudabitur; qui autem festinat ditari, non erit innocens.
Prís 13:11 - Substantia festinata minuetur; qui autem colligit manu, multiplicat.
Prís 20:21 - Hereditas, ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.
Prís 23:4 - Noli laborare, ut diteris, sed in prudentia tua acquiesce.
Verš 21
Qui dignoscit in iudicio faciem, non benefacit; et pro buccella panis praevaricatur homo.
Prís 18:5 - Accipere personam impii non est bonum, ut declines iustum in iudicio.
Prís 24:23 - Haec quoque sapientibus: Dignoscere personam in iudicio non est bonum.
Verš 25
Qui desiderium dilatat, iurgia concitat; qui vero sperat in Domino, impinguabitur.
Prís 13:10 - Inter superbos tantum iurgia sunt, et apud humiles sapientia.
Prís 15:18 - Vir iracundus provocat rixas; qui patiens est, mitigat lites.
Prís 29:22 - Vir iracundus provocat rixas; et, qui ad indignandum facilis est, erit ad peccandum proclivior.
Verš 27
Qui dat pauperi, non indigebit; qui autem occultat oculos, abundabit maledictis.
Dt 15:7 - Si unus de fratribus tuis, qui morantur in una civitatum tuarum in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum nec contrahes manum;
Dt 15:10 - Sed dabis ei, nec contristabitur cor tuum in eius necessitatibus sublevandis, nam propter hoc benedicet tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo et in cunctis, ad quae manum miseris.
Prís 19:7 - Omnes fratres hominis pauperis oderunt eum, insu7per et amici procul recesserunt ab eo; qui tantum verba sectatur, nihil habebit.
Prís 22:9 - Qui bono oculo est, benedicetur, de panibus enim suis dedit pauperi.
Verš 28
Cum surrexerint impii, abscondentur homines; cum illi perierint, multiplicabuntur iusti.
Prís 28:12 - In exsultatione iustorum multa gloria est, et, cum exaltantur impii, abscondit se homo.
Pris 28,2 - V krajine, kde bujnie bezprávie a násilenstvo, kde sa šliapu prikázania Božie, dôjde k prevratom a vzburám skôr či neskôr (porov. 1 Kr 16,8–28; 2 Kr 15,8–15). Poriadok a právo zachovávajú sa len tam, kde sa poddaný ľud riadi múdrosťou a náboženstvom.
Pris 28,8 - Neslobodno bolo Židom žiadať úrok od Izraelitu (porov. Ex 22,25; Lv 25,36). Vydriducha potrestá Boh tak, že jeho majetok dá milosrdným ľuďom.