výhody registrácie

Príslovia

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Prís 24, 1-34

1 Ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis, 2 quia rapinas meditatur mens eorum, et perniciem labia eorum loquuntur. 3 Sapientia aedificabitur domus, et prudentia roborabitur. 4 In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima. 5 Vir sapiens fortis est, et vir doctus firmat robur. 6 Quia cum dispositione parabis tibi bellum, et erit salus, ubi multa consilia sunt. 7 Excelsa stulto sapientia, in porta non aperiet os suum. 8 Qui cogitat mala facere, vir perniciosus vocabitur. 9 Cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor. 10 Si fueris lassus in die angustiae, coartabitur fortitudo tua. 11 Erue eos, qui ducuntur ad mortem; et, qui trahuntur ad interitum, retine. 12 Si dixeris: “ Nesciebamus hoc ”; nonne qui ponderator est cordis, ipse intellegit, et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua? 13 Comede, fili mi, mel, quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo. 14 Sic, scito, est sapientia animae tuae; quam cum inveneris, erit tibi posteritas, et spes tua non peribit. 15 Ne insidieris, o nequam, domui iusti neque vastes requiem eius. 16 Septies enim cadet iustus et resurget; impii autem corruent in malum. 17 Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina eius ne exsultet cor tuum, 18 ne forte videat Dominus, et displiceat ei et auferat ab eo iram suam. 19 Ne succendas ira in pessimos nec aemuleris impios, 20 quoniam non erit posteritas maligno, et lucerna impiorum exstinguetur. 21 Time Dominum, fili mi, et regem et cum nova sectantibus non commiscearis, 22 quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit? 23 Haec quoque sapientibus: Dignoscere personam in iudicio non est bonum. 24 Qui dicit impio: “ Iustus es ”, maledicent ei populi, et detestabuntur eum tribus. 25 Qui vero arguunt eum, laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio boni. 26 Labia deosculatur, qui recta verba respondet. 27 Praepara foris opus tuum et diligenter exerce illud in agro tuo, ut postea aedifices domum tuam. 28 Ne sis testis frustra contra proximum tuum nec decipias quemquam labiis tuis. 29 Ne dicas: “ Quomodo fecit mihi, sic faciam ei, reddam viro secundum opus suum ”. 30 Per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri sensu carentis: 31 et ecce totum repleverant urticae, et operuerant superficiem eius spinae, et maceria lapidum destructa erat; 32 quod cum vidissem, posui in corde meo, vidi, didici disciplinam: 33 “ Parum dormies, modicum dormitabis, pauxillum manus conseres, ut quiescas, 34 et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus ”.

Prís 24, 1-34





Verš 1
Ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis,
Ž 37:1 - David. ALEPH. Noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem,
Prís 3:31 - Ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris omnes vias eius,
Prís 23:17 - Non aemuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die,

Verš 2
quia rapinas meditatur mens eorum, et perniciem labia eorum loquuntur.
Ž 10:7 - PHE. Cuius maledictione os plenum est et fraudulentia et dolo, sub lingua eius labor et nequitia.

Verš 5
Vir sapiens fortis est, et vir doctus firmat robur.
Prís 21:22 - Civitatem fortium ascendit sapiens et destruit robur fiduciae eius.

Verš 6
Quia cum dispositione parabis tibi bellum, et erit salus, ubi multa consilia sunt.
Prís 11:14 - Ubi non adsunt dispositiones, populus corruet; salus autem, ubi multa consilia.
Prís 15:22 - Dissipantur cogitationes, ubi non est consilium; ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur.
Prís 20:18 - Cogitationes consiliis firmantur, et dispensationibus tractanda sunt bella.

Verš 7
Excelsa stulto sapientia, in porta non aperiet os suum.
Prís 14:6 - Quaerit derisor sapientiam et non invenit; doctrina prudentibus facilis.

Verš 11
Erue eos, qui ducuntur ad mortem; et, qui trahuntur ad interitum, retine.
Ž 82:4 - Eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate ”.

Verš 12
Si dixeris: “ Nesciebamus hoc ”; nonne qui ponderator est cordis, ipse intellegit, et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua?
Jób 34:11 - Opus enim hominis reddet ei et iuxta vias singulorum restituet eis.
Ž 62:12 - Semel locutus est Deus, duo haec audivi: quia potestas Deo est,
Jer 32:19 - magnus consilio et potens in operibus, cuius oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas et secundum fructum operum eius.
Rim 2:6 - qui reddet unicuique secundum opera eius:
Zjv 22:12 - Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique sicut opus eius est.

Verš 14
Sic, scito, est sapientia animae tuae; quam cum inveneris, erit tibi posteritas, et spes tua non peribit.
Ž 19:10 - Timor Domini mundus, permanens in saeculum saeculi; iudicia Domini vera, iusta omnia simul,
Ž 119:103 - Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo.
Prís 23:18 - quia est tibi posteritas, et praestolatio tua non auferetur.

Verš 16
Septies enim cadet iustus et resurget; impii autem corruent in malum.
Jób 5:19 - In sex tribulationibus liberabit te, et in septem non tanget te malum.
Ž 34:19 - COPH. Iuxta est Dominus iis, qui contrito sunt corde, et confractos spiritu salvabit.
Am 5:2 - Cecidit, non adiciet ut resurgat virgo Israel; proiecta est in terram suam, non est qui suscitet eam.
Am 8:14 - Qui iurant in delicto Samariae et dicunt: “ Vivit Deus tuus, Dan! ” et “ Vivit via, Bersabee! ”, et cadent et non resurgent ultra.

Verš 17
Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina eius ne exsultet cor tuum,
Jób 31:29 - si gavisus sum ad ruinam eius, qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum,
Prís 17:5 - Qui despicit pauperem, exprobrat Factori eius; et, qui in ruina laetatur alterius, non erit impunitus.

Verš 19
Ne succendas ira in pessimos nec aemuleris impios,
Prís 24:1 - Ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis,
Ž 37:1 - David. ALEPH. Noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem,
Ž 73:3 - quia zelavi super gloriantes, pacem peccatorum videns.
Prís 3:31 - Ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris omnes vias eius,
Prís 23:17 - Non aemuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die,

Verš 20
quoniam non erit posteritas maligno, et lucerna impiorum exstinguetur.
Jób 18:5 - Etenim lux impii exstinguetur, nec splendebit flamma ignis eius.
Prís 13:9 - Lux iustorum laetificat, lucerna autem impiorum exstinguetur.
Prís 20:20 - Qui maledicit patri suo et matri, exstinguetur lucerna eius in mediis tenebris.

Verš 23
Haec quoque sapientibus: Dignoscere personam in iudicio non est bonum.
Ex 23:3 - Pauperis quoque non misereberis in iudicio.
Ex 23:6 - Non pervertes iudicium pauperis in lite eius.
Lv 19:15 - Non facietis, quod iniquum est in iudicio. Non consideres personam pauperis nec honores vultum potentis. Iuste iudica proximo tuo.
Dt 1:17 - Non accipietis personam in iudicio; ita parvum audietis ut magnum nec timebitis cuiusquam personam, quia Dei iudicium est. Quod si difficile vobis aliquid visum fuerit, referte ad me, et ego audiam.
Dt 16:19 - Non declinabis iudicium. Non accipies personam nec munera, quia munera excaecant oculos sapientum et mutant causas iustorum.
Prís 18:5 - Accipere personam impii non est bonum, ut declines iustum in iudicio.
Prís 28:21 - Qui dignoscit in iudicio faciem, non benefacit; et pro buccella panis praevaricatur homo.
Jn 7:24 - Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate ”.
Jak 2:1 - Fratres mei, nolite in persona rum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae.

Verš 24
Qui dicit impio: “ Iustus es ”, maledicent ei populi, et detestabuntur eum tribus.
Prís 17:15 - Qui iustificat impium et qui condemnat iustum, abominabilis est uterque apud Dominum.
Iz 5:23 - Qui absolvunt impium pro muneribus et iustitiam iusti auferunt ab eo!

Verš 33
“ Parum dormies, modicum dormitabis, pauxillum manus conseres, ut quiescas,
Prís 6:10 - Paululum dormis, paululum dormitas, paululum conseres manus, ut dormias;

Verš 29
Ne dicas: “ Quomodo fecit mihi, sic faciam ei, reddam viro secundum opus suum ”.
Rim 12:17 - Nulli malum pro malo reddentes; providentes bona coram omnibus hominibus;
Rim 12:19 - non vosmetipsos vindicantes, carissimi, sed date locum irae, scriptum est enim: “ Mihi vindicta, ego retribuam ”, dicit Dominus.

Pris 24,7 - Pri bráne sa radievali starci i predstavení obce o jej potrebách a konali sa súdy.

Pris 24,11 - Zachraňovať odsúdencov, ktorých odsúdili nespravodlivo, je svätou povinnosťou.

Pris 24,14 - Pôvodný text je veľmi porušený.

Pris 24,20 - Porov. 13,9.

Pris 24,23-34 - Tento druhý dodatok je ďalšou samostatnou drobnou zbierkou výpovedí, ktoré taktiež pochádzajú od mudrcov.

Pris 24,23 - Pri súde sa vyžaduje spravodlivosť a nestrannosť.

Pris 24,27 - Slová v zátvorkách sú doplnené podľa žiadaného zmyslu.

Pris 24,29 - Porov. 20,22.

Pris 24,30-34 - Verš 31c, ktorý vyžaduje pravidelnosť, párny počet veršov v slohe, navrhujú niektorí doplniť: "Jej živý plot bol preč..."