výhody registrácie

Príslovia

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Prís 22, 1-29

1 Melius est nomen bonum quam divitiae multae, super argentum et aurum gratia bona. 2 Dives et pauper obviaverunt sibi: utriusque operator est Dominus. 3 Callidus vidit malum et abscondit se; simplices pertransierunt et afflicti sunt damno. 4 Praemium modestiae timor Domini, divitiae et gloria et vita. 5 Spinae et laquei in via perversi, custos autem animae suae longe recedit ab eis. 6 Institue adulescentem iuxta viam suam; etiam cum senuerit, non recedet ab ea. 7 Dives pauperibus imperat; et, qui accipit mutuum, servus est fenerantis. 8 Qui seminat iniquitatem, metet mala et virga irae suae consummabitur. 9 Qui bono oculo est, benedicetur, de panibus enim suis dedit pauperi. 10 Eice derisorem, et exibit cum eo iurgium; cessabuntque causae et contumeliae. 11 Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem. 12 Oculi Domini custodiunt scientiam, et supplantantur verba iniqui. 13 Dicit piger: “ Leo est foris, in medio platearum occidendus sum ”. 14 Fovea profunda os alienae; cui iratus est Dominus, incidet in eam. 15 Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinae fugabit eam. 16 Opprimis pauperem? Ipse augebit divitias suas. Donas ditiori? Ipse egebis. 17 Inclina aurem tuam et audi verba sapientium, appone autem cor ad doctrinam meam, 18 quia pulchra erunt, cum servaveris ea in ventre tuo, et redundabunt in labiis tuis. 19 Ut sit in Domino fiducia tua, ostendi ea tibi hodie. 20 Nonne descripsi ea tibi nudiustertius in cogitationibus et scientia, 21 ut ostenderem tibi firmitatem verborum veritatis, ut respondeas illi, qui misit te? 22 Non facias violentiam pauperi, quia pauper est, neque conteras egenum in porta, 23 quia iudicabit Dominus causam eorum, et anima spoliabit spoliatores. 24 Noli esse amicus homini iracundo neque ambules cum viro furioso, 25 ne forte discas semitas eius et sumas scandalum animae tuae. 26 Noli esse cum his, qui iungunt manus suas et qui vades se offerunt pro debitis: 27 si enim non habes unde restituas, quid causae est ut tollat lectum tuum subter te? 28 Ne transferas terminos antiquos, quos posuerunt patres tui. 29 Vidisti virum velocem in opere suo: coram regibus stabit nec erit ante ignobiles.

Prís 22, 1-29





Verš 1
Melius est nomen bonum quam divitiae multae, super argentum et aurum gratia bona.
Kaz 7:1 - Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis.

Verš 2
Dives et pauper obviaverunt sibi: utriusque operator est Dominus.
Prís 29:13 - Pauper et oppressor obviaverunt sibi, utriusque oculorum illuminator est Dominus.

Verš 3
Callidus vidit malum et abscondit se; simplices pertransierunt et afflicti sunt damno.
Prís 27:12 - Astutus videns malum absconditus est; simplices transeuntes multati sunt.

Verš 8
Qui seminat iniquitatem, metet mala et virga irae suae consummabitur.
Jób 4:8 - quin potius vidi eos, qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos,
Oz 10:13 - Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis frugem mendacii, quia confisus es in curribus tuis, in multitudine fortium tuorum.

Verš 9
Qui bono oculo est, benedicetur, de panibus enim suis dedit pauperi.
2Kor 9:6 - Hoc autem: qui parce seminat, parce et metet; et, qui seminat in benedictionibus, in benedictionibus et metet.

Verš 11
Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem.
Ž 101:6 - Oculi mei ad fideles terrae, ut sedeant mecum; qui ambulat in via immaculata, hic mihi ministrabit.

Verš 13
Dicit piger: “ Leo est foris, in medio platearum occidendus sum ”.
Prís 26:13 - Dicit piger: “ Leaena est in via, et leo in plateis ”.

Verš 14
Fovea profunda os alienae; cui iratus est Dominus, incidet in eam.
Prís 2:16 - Ut eruaris a muliere aliena et ab extranea, quae mollit sermones suos
Prís 5:3 - Favum enim stillant labia meretricis, et nitidius oleo guttur eius;
Prís 7:5 - ut custodiat te a muliere extranea et ab aliena, quae verba sua dulcia facit.
Prís 23:27 - Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena,

Verš 15
Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinae fugabit eam.
Prís 13:24 - Qui parcit virgae, odit filium suum; qui autem diligit illum, instanter erudit.
Prís 19:18 - Erudi filium tuum, dum spes est; ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam.
Prís 23:14 - tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis.
Prís 29:15 - Virga atque correptio tribuit sapientiam; puer autem, qui dimittitur voluntati suae, confundit matrem suam.
Prís 29:17 - Erudi filium tuum, et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae.

Verš 16
Opprimis pauperem? Ipse augebit divitias suas. Donas ditiori? Ipse egebis.
Prís 14:31 - Qui calumniatur egentem, exprobrat Factori eius; honorat autem eum, qui miseretur pauperis.
Prís 17:5 - Qui despicit pauperem, exprobrat Factori eius; et, qui in ruina laetatur alterius, non erit impunitus.

Verš 22
Non facias violentiam pauperi, quia pauper est, neque conteras egenum in porta,
Za 7:10 - et viduam et pupillum et advenam et pauperem nolite calumniari, et malum unusquisque contra fratrem suum nolite cogitare in corde vestro.
Ex 23:6 - Non pervertes iudicium pauperis in lite eius.
Jób 31:13 - Si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me,
Ž 82:3 - Iudicate egeno et pupillo, humilem et pauperem iustificate.

Verš 23
quia iudicabit Dominus causam eorum, et anima spoliabit spoliatores.
Ex 22:22 - Si laeseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum;
Ž 10:18 - iudicare pupillo et humili, ut non apponat ultra inducere timorem homo de terra.

Verš 26
Noli esse cum his, qui iungunt manus suas et qui vades se offerunt pro debitis:
Prís 6:1 - Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam;
Prís 11:15 - Affligetur malo, qui fidem facit pro extraneo; qui autem odit sponsores, securus erit.

Verš 27
si enim non habes unde restituas, quid causae est ut tollat lectum tuum subter te?
Prís 20:16 - Tolle vestimentum eius, quia fideiussor exstitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo.

Verš 28
Ne transferas terminos antiquos, quos posuerunt patres tui.
Dt 19:14 - Non transferes terminos proximi tui, quos fixerunt priores in possessione tua, quam acceperis in terra, quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam.
Dt 27:17 - “Maledictus, qui transfert terminos proximi sui”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
Prís 23:10 - Ne attingas terminos viduae et agrum pupillorum ne introeas:

Pris 22,2 - Na svete je majetková nerovnakosť danou skutočnosťou (porov. Mt 26,11). Pred Bohom sú však všetci ľudia rovnakí a ten istý Boh žiada, aby jedni pomáhali druhým (porov. 14,31; 17,5; Jób 34,19).

Pris 22,8 - Druhý polverš nie je presne zachovaný. Jeho zmysel je však tento: Bezbožníka neminie trest; prút, čo chystal na blížneho, bude šibať jeho.

Pris 22,11 - Druhý polverš doplnený zo LXX. – Ďalší polverš, zachovaný v pôvodine, žiada doplnok, no ten sa nezachoval.

Pris 22,14 - Porov. 2,16–19; 5,3–6; 7,21–23.

Pris 22,16 - Bedár má zisk z toho, keď ho boháč utlačuje, lebo mu Boh tajne vynahrádza všetko. Na tom však, čo boháč nahonobí nespravodlivo, je kliatba Božia, skôr či neskôr stratí to, čo tak nadobudol.

Pris 22,17-21 - Úvod k ďalšej zbierke mudrcových výpovedí (porov. úvod, bod 3). V pôvodine je jeho text hodne pokazený. Napísal ho azda zberateľ, čo zostavoval túto zbierku. Príslovia sú viacveršové, nie tak ako predošlé, čo boli dvojveršové.