| PrísloviaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Prís 21, 1-31 |
1 Prís 21, 1 Sicut rivi aquarum cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud. 2 Prís 21, 2 Omnis via viri recta sibi videtur; appendit autem corda Dominus. 3 Prís 21, 3 Facere misericordiam et iudicium magis placet Domino quam victimae. 4 Prís 21, 4 Exaltatio oculorum et dilatatio cordis, lucerna impiorum: peccatum. 5 Prís 21, 5 Cogitationes sollertis semper in abundantiam; omnis autem festinus semper in egestate est. 6 Prís 21, 6 Qui congregat thesauros lingua mendacii, vento impingetur ad laqueos mortis. 7 Prís 21, 7 Violentia impiorum detrahet eos, quia noluerunt facere iudicium. 8 Prís 21, 8 Perversa via viri aliena est; qui autem mundus est, rectum opus eius. 9 Prís 21, 9 Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi. 10 Prís 21, 10 Anima impii desiderat malum; non miserebitur proximo suo. 11 Prís 21, 11 Multato derisore sapientior erit parvulus; et, si instruatur sapiens, sumet scientiam. 12 Prís 21, 12 Excogitat Iustus de domo impii, ut praecipitet impios in malum. 13 Prís 21, 13 Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. 14 Prís 21, 14 Munus absconditum exstinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam. 15 Prís 21, 15 Gaudium iusto est facere iudicium, et ruina operantibus iniquitatem. 16 Prís 21, 16 Vir, qui erraverit a via prudentiae, in coetu umbrarum commorabitur. 17 Prís 21, 17 Qui diligit convivia, in egestate erit; qui amat vinum et pinguia, non ditabitur. 18 Prís 21, 18 Redemptio pro iusto impius, et pro rectis iniquus. 19 Prís 21, 19 Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda. 20 Prís 21, 20 Thesaurus desiderabilis et pinguis in habitaculo sapientis, et imprudens homo dissipabit illum. 21 Prís 21, 21 Qui sequitur iustitiam et misericordiam, inveniet vitam et iustitiam et gloriam. 22 Prís 21, 22 Civitatem fortium ascendit sapiens et destruit robur fiduciae eius. 23 Prís 21, 23 Qui custodit os suum et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam. 24 Prís 21, 24 Superbus et arrogans vocatur derisor, qui operatur in ira superbiae. 25 Prís 21, 25 Desideria occidunt pigrum; noluerunt enim quidquam manus eius operari: 26 Prís 21, 26 tota die concupiscit et desiderat; qui autem iustus est, tribuet et non parcit. 27 Prís 21, 27 Hostiae impiorum abominabiles, eo magis quia offeruntur ex scelere. 28 Prís 21, 28 Testis mendax peribit; vir oboediens loquetur in victoriam. 29 Prís 21, 29 Vir impius obfirmat vultum suum; qui autem rectus est, corrigit viam suam. 30 Prís 21, 30 Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum. 31 Prís 21, 31 Equus paratur ad diem belli, Dominus autem salutem tribuit.
| | Prís 21, 1-31 |
Verš 2
Omnis via viri recta sibi videtur; appendit autem corda Dominus.
Prís 16:2 - Omnes viae hominis purae sunt oculis eius, spirituum ponderator est Dominus.
Verš 3
Facere misericordiam et iudicium magis placet Domino quam victimae.
1Sam 15:22 - Et ait Samuel: “ Numquid vult Dominus holocausta aut victimas et non potius ut oboediatur voci Domini? Melior est enim oboedientia quam victimae, et auscultare magis quam offerre adipem arietum.
Ž 50:8 - Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta enim tua in conspectu meo sunt semper.
Ž 50:14 - Immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua;
Iz 1:11 - “ Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum?, dicit Dominus. Plenus sum holocaustis arietum et adipe pinguium; et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui.
Iz 1:16 - Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis; quiescite agere perverse,
Oz 6:6 - quia caritatem volo et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta.
Verš 5
Cogitationes sollertis semper in abundantiam; omnis autem festinus semper in egestate est.
Prís 10:4 - Egestatem operata est manus remissa, manus autem fortium divitias parat.
Prís 13:4 - Vult et non habet piger, anima autem operantium impinguabitur.
Verš 6
Qui congregat thesauros lingua mendacii, vento impingetur ad laqueos mortis.
Prís 10:2 - Nil proderunt thesauri impietatis, iustitia vero liberabit a morte.
Prís 10:4 - Egestatem operata est manus remissa, manus autem fortium divitias parat.
Prís 13:11 - Substantia festinata minuetur; qui autem colligit manu, multiplicat.
Verš 9
Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi.
Prís 21:19 - Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda.
Prís 25:24 - Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi.
Prís 27:15 - Tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier comparantur;
Verš 11
Multato derisore sapientior erit parvulus; et, si instruatur sapiens, sumet scientiam.
Prís 19:25 - Derisore flagellato vel parvulus sapientior erit; si autem corripueris sapientem, intelleget disciplinam.
Verš 14
Munus absconditum exstinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam.
Prís 17:8 - Gemma gratissima munus in oculis domini eius; quocumque se verterit, prospere aget.
Prís 18:16 - Donum hominis dilatat viam eius et ante principes deducit eum.
Verš 18
Redemptio pro iusto impius, et pro rectis iniquus.
Prís 11:8 - Iustus de angustia liberatus est, et tradetur impius pro eo.
Verš 19
Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda.
Prís 21:9 - Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi.
Prís 25:24 - Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi.
Verš 23
Qui custodit os suum et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam.
Prís 18:21 - Mors et vita in manu linguae; qui diligunt eam, comedent fructus eius.
Verš 26
tota die concupiscit et desiderat; qui autem iustus est, tribuet et non parcit.
Ž 37:26 - Tota die miseretur et commodat, et semen illius in benedictione erit.
Verš 27
Hostiae impiorum abominabiles, eo magis quia offeruntur ex scelere.
Prís 15:8 - Victimae impiorum abominabiles Domino; vota iustorum grata sunt ei.
Iz 1:13 - Ne afferatis ultra sacrificium vanum; abominatio mihi incensum, neomenia et sabbatum et conventus; non feram scelus cum coetu sollemni;
Jer 6:20 - Ut quid mihi tus, quod de Saba venit, et calamus suave olens de terra longinqua? Holocautomata vestra non sunt accepta, et victimae vestrae non placent mihi ”.
Am 5:21 - “ Odi, proieci festivitates vestras et non delector coetibus vestris.
Verš 28
Testis mendax peribit; vir oboediens loquetur in victoriam.
Prís 19:5 - Testis falsus non erit impunitus; et, qui mendacia loquitur, non effugiet.
Prís 19:9 - Falsus testis non erit impunitus; et, qui loquitur mendacia, peribit.
Verš 31
Equus paratur ad diem belli, Dominus autem salutem tribuit.
Ž 33:17 - Fallax equus ad salutem, in abundantia autem virtutis suae non salvabit.