Verš 1
Melior est pauper, qui ambulat in simplicitate sua, quam qui torquet labia et est insipiens.
Prís 28:6 - Melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam perversus in viis suis, quamquam dives.
Verš 3
Stultitia hominis supplantat gressus eius, et contra Deum fervet animo suo.
Jak 1:13 - Nemo, cum tentatur, dicat: “ A Deo tentor ”; Deus enim non tentatur malis, ipse autem neminem tentat.
Verš 4
Divitiae addunt amicos plurimos; pauper autem ab amico suo separatur.
Prís 14:20 - Etiam proximo suo pauper odiosus erit, amici vero divitum multi.
Verš 5
Testis falsus non erit impunitus; et, qui mendacia loquitur, non effugiet.
Dt 19:19 - reddent ei, sicut fratri suo facere cogitavit, et auferes malum de medio tui,
Prís 21:28 - Testis mendax peribit; vir oboediens loquetur in victoriam.
Verš 7
Omnes fratres hominis pauperis oderunt eum, insu7per et amici procul recesserunt ab eo; qui tantum verba sectatur, nihil habebit.
Prís 14:20 - Etiam proximo suo pauper odiosus erit, amici vero divitum multi.
Verš 9
Falsus testis non erit impunitus; et, qui loquitur mendacia, peribit.
Prís 19:5 - Testis falsus non erit impunitus; et, qui mendacia loquitur, non effugiet.
Verš 10
Non decent stultum deliciae, nec servum dominari principibus.
Prís 30:22 - per servum, cum regnaverit, per stultum, cum saturatus fuerit cibo,
Verš 12
Sicut fremitus leonis ita et regis ira, et sicut ros super herbam ita et gratia eius.
Prís 16:14 - Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam.
Prís 20:2 - Sicut rugitus leonis ita et terror regis: qui provocat eum, peccat in animam suam.
Prís 16:15 - In lumine vultus regis vita, et voluntas eius quasi imber serotinus.
Verš 13
Calamitas patris filius stultus; et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier.
Prís 10:1 - Parabolae Salomonis. Filius sapiens laetificat pa trem, filius vero stultus maestitia est matris suae.
Prís 15:20 - Filius sapiens laetificat patrem, et stultus homo despicit matrem suam.
Prís 17:25 - Ira patris filius stultus et dolor matris, quae genuit eum.
Prís 21:19 - Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda.
Prís 27:15 - Tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier comparantur;
Verš 14
Domus et divitiae hereditas patrum, a Domino autem uxor prudens.
Prís 18:22 - Qui invenit mulierem bonam, invenit bonum et hausit gratiam a Domino.
Verš 15
Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet.
Prís 6:9 - Usquequo, piger, dormies? Quando consurges e somno tuo?
Prís 20:13 - Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat; aperi oculos tuos et saturare panibus.
Prís 10:4 - Egestatem operata est manus remissa, manus autem fortium divitias parat.
Verš 16
Qui custodit mandatum, custodit animam suam; qui autem neglegit viam suam, mortificabitur.
Prís 3:21 - Fili mi, ne effluant haec ab oculis tuis; custodi prudentiam atque consilium,
Lk 11:28 - At ille dixit: “ Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt! ”.
Verš 18
Erudi filium tuum, dum spes est; ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam.
Prís 13:24 - Qui parcit virgae, odit filium suum; qui autem diligit illum, instanter erudit.
Prís 23:13 - Noli subtrahere a puero disciplinam; si enim percusseris eum virga, non morietur:
Ef 6:4 - Et, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et correptione Domini.
Verš 21
Multae cogitationes in corde viri, voluntas autem Domini permanebit.
Jób 23:13 - Ipse enim solus est, et quis repellet eum? Et anima eius, quodcumque voluit, hoc fecit.
Ž 33:11 - Consilium autem Domini in aeternum manet, cogitationes cordis eius in generatione et generationem.
Ž 115:3 - Deus autem noster in caelo; omnia, quaecumque voluit, fecit.
Iz 46:10 - Annuntians ab exordio novissimum et ab initio, quae necdum facta sunt, dicens: “ Consilium meum stabit, et omnem voluntatem meam faciam ”.
Verš 23
Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione mali.
Ž 34:9 - TETH. Gustate et videte quoniam suavis est Dominus; beatus vir, qui sperat in eo.
Verš 24
Abscondit piger manum suam in catino nec ad os suum applicat eam.
Prís 26:15 - Abscondit piger manum in catino et laborat, si ad os suum eam converterit.
Verš 25
Derisore flagellato vel parvulus sapientior erit; si autem corripueris sapientem, intelleget disciplinam.
Prís 21:11 - Multato derisore sapientior erit parvulus; et, si instruatur sapiens, sumet scientiam.