výhody registrácie

Príslovia

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Prís 17, 1-28

1 Melior est buccella sicca cum pace quam domus plena victimis cum iurgio. 2 Servus sapiens dominabitur filiis inhonestis et inter fratres hereditatem dividet. 3 Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus. 4 Malus oboedit labio iniquo, et fallax obtemperat linguae mendaci. 5 Qui despicit pauperem, exprobrat Factori eius; et, qui in ruina laetatur alterius, non erit impunitus. 6 Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum. 7 Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens. 8 Gemma gratissima munus in oculis domini eius; quocumque se verterit, prospere aget. 9 Qui celat delictum, quaerit amicitias; qui sermone repetit, separat foederatos. 10 Plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae apud stultum. 11 Semper iurgia quaerit malus; angelus autem crudelis mittetur contra eum. 12 Expedit magis ursae occurrere, raptis fetibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua. 13 Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo eius. 14 Aquarum proruptio initium est iurgiorum; et, antequam exacerbetur contentio, desere. 15 Qui iustificat impium et qui condemnat iustum, abominabilis est uterque apud Dominum. 16 Ad quid pretium in manu stulti? Ad emendam sapientiam, cum careat corde? 17 Omni tempore diligit, qui amicus est, et frater ad angustiam natus est. 18 Stultus homo iungit manus, cum spoponderit pro amico suo. 19 Qui diligit delictum, diligit rixas; et, qui exaltat ostium, quaerit effracturam. 20 Qui perversi cordis est, non inveniet bonum; et, qui vertit linguam, incidet in malum. 21 Qui generat stultum, maerorem generat sibi, sed nec pater in fatuo laetabitur. 22 Animus gaudens aetatem floridam facit, spiritus tristis exsiccat ossa. 23 Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas iudicii. 24 In facie prudentis lucet sapientia, oculi stultorum in finibus terrae. 25 Ira patris filius stultus et dolor matris, quae genuit eum. 26 Non est bonum multam inferre iusto nec percutere principem contra rectitudinem. 27 Qui moderatur sermones suos, novit scientiam, et lenis spiritu est vir prudens. 28 Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur et, si compresserit labia sua, intellegens.

Prís 17, 1-28





Verš 1
Melior est buccella sicca cum pace quam domus plena victimis cum iurgio.
Prís 15:17 - Melius est demensum holerum cum caritate quam vitulus saginatus cum odio.

Verš 3
Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus.
Prís 27:21 - Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis.
Jer 17:10 - Ego Dominus scrutans cor et probans renes, qui do unicuique iuxta viam suam et iuxta fructum operum suorum.

Verš 5
Qui despicit pauperem, exprobrat Factori eius; et, qui in ruina laetatur alterius, non erit impunitus.
Prís 14:31 - Qui calumniatur egentem, exprobrat Factori eius; honorat autem eum, qui miseretur pauperis.

Verš 13
Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo eius.
Dt 32:35 - Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, in quo labetur pes eorum! Iuxta est dies perditionis, et adesse festinat sors eorum.
Prís 20:22 - Ne dicas: “ Reddam malum ”; exspecta Dominum, et liberabit te.
Prís 24:29 - Ne dicas: “ Quomodo fecit mihi, sic faciam ei, reddam viro secundum opus suum ”.
Rim 12:17 - Nulli malum pro malo reddentes; providentes bona coram omnibus hominibus;
1Sol 5:15 - Videte, ne quis malum pro malo alicui reddat, sed semper, quod bonum est, sectamini et in invicem et in omnes.
1Pt 3:9 - non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hereditate accipiatis.

Verš 14
Aquarum proruptio initium est iurgiorum; et, antequam exacerbetur contentio, desere.
Prís 20:3 - Honor est homini separari a contentionibus; omnes autem stulti miscentur contumeliis.

Verš 15
Qui iustificat impium et qui condemnat iustum, abominabilis est uterque apud Dominum.
Ex 23:7 - Mendacium fugies. Insontem et iustum non occides, quia aversor impium.
Prís 24:24 - Qui dicit impio: “ Iustus es ”, maledicent ei populi, et detestabuntur eum tribus.
Iz 5:23 - Qui absolvunt impium pro muneribus et iustitiam iusti auferunt ab eo!

Verš 19
Qui diligit delictum, diligit rixas; et, qui exaltat ostium, quaerit effracturam.
Prís 16:18 - Contritionem praecedit superbia, et ante ruinam exaltatio spiritus.

Verš 22
Animus gaudens aetatem floridam facit, spiritus tristis exsiccat ossa.
Prís 15:13 - Cor gaudens exhilarat faciem, in maerore animi deicitur spiritus.

Verš 24
In facie prudentis lucet sapientia, oculi stultorum in finibus terrae.
Kaz 2:14 - “ Sapientis oculi in capite eius, stultus in tenebris ambulat ”; et didici quod unus utriusque esset interitus.
Kaz 8:1 - Quis talis, ut sapiens est? Et quis cognovit solutionem re rum? Sapientia hominis illuminat vultum eius, et durities faciei illius commutatur.

Verš 25
Ira patris filius stultus et dolor matris, quae genuit eum.
Prís 10:1 - Parabolae Salomonis. Filius sapiens laetificat pa trem, filius vero stultus maestitia est matris suae.
Prís 15:20 - Filius sapiens laetificat patrem, et stultus homo despicit matrem suam.
Prís 19:13 - Calamitas patris filius stultus; et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier.

Pris 17,1 - Mäso z pokojných obiet sa používalo na hostine. Zúčastňovali sa na nej obetujúci a jeho príbuzenstvo.

Pris 17,2 - Porov. Eliezer (Gn 15,2); Jozef Egyptský (Gn 39,4 n.).

Pris 17,5 - Porov. 14,31.

Pris 17,18 - Porov. 6,1–5; 11,15; Sir 29,20.

Pris 17,23 - Doslovne "dar spoza ňadier", lebo tam ho darca tajne niesol.