Verš 1
Responsio mollis frangit iram, sermo durus suscitat furorem.
Prís 25:15 - Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet ossa.
Verš 2
Lingua sapientium stillat scientiam, os fatuorum ebullit stultitiam.
Prís 12:23 - Homo versutus celat scientiam, et cor insipientium provocat stultitiam.
Prís 13:16 - Omnis astutus agit cum consilio; qui autem fatuus est, aperit stultitiam.
Prís 15:28 - Mens iusti meditatur, ut respondeat; os impiorum redundat malis.
Verš 3
In omni loco oculi Domini contemplantur malos et bonos.
Jób 34:21 - Oculi enim eius super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat.
Prís 5:21 - Quoniam ante Dominum viae hominis, et omnes gressus eius considerat.
Jer 16:17 - Quia oculi mei super omnes vias eorum: non sunt absconditae a facie mea, et non est occulta iniquitas eorum ab oculis meis.
Jer 32:19 - magnus consilio et potens in operibus, cuius oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas et secundum fructum operum eius.
Verš 4
Lingua placabilis lignum vitae, sed obliquitas in ea conteret spiritum.
Prís 12:18 - Est qui temere loquitur et quasi gladio pungit, lingua autem sapientium sanitas est.
Prís 13:14 - Lex sapientis fons vitae, ut declinet a laqueis mortis.
Verš 33
Timor Domini disciplina sapientiae, et gloriam praecedit humilitas.
Prís 1:7 - Timor Domini principium scientiae. Sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.
Prís 9:10 - Principium sapientiae timor Domini, et scientia Sancti est prudentia.
Prís 18:12 - Antequam conteratur, exaltatur cor hominis; et, antequam glorificetur, humiliatur.
Verš 8
Victimae impiorum abominabiles Domino; vota iustorum grata sunt ei.
Prís 21:27 - Hostiae impiorum abominabiles, eo magis quia offeruntur ex scelere.
Iz 1:11 - “ Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum?, dicit Dominus. Plenus sum holocaustis arietum et adipe pinguium; et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui.
Jer 6:20 - Ut quid mihi tus, quod de Saba venit, et calamus suave olens de terra longinqua? Holocautomata vestra non sunt accepta, et victimae vestrae non placent mihi ”.
Am 5:21 - “ Odi, proieci festivitates vestras et non delector coetibus vestris.
Verš 11
Infernus et Perditio coram Domino, quanto magis corda filiorum hominum!
Jób 26:6 - Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum Perditioni.
2Krn 6:30 - tu exaudi de caelo, de loco habitationis tuae, et propitiare et redde unicuique secundum vias suas, quia nosti cor eius; tu enim solus nosti corda filiorum hominum,
Ž 7:9 - Dominus iudicat populos. Iudica me, Domine, secundum iustitiam meam et secundum innocentiam meam, quae est in me.
Ž 44:21 - Si obliti fuerimus nomen Dei nostri et si expanderimus manus nostras ad deum alienum,
Jer 17:9 - Dolosum est cor super omnia et insanabile; quis cognoscet illud?
Jn 2:24 - Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,
Jn 21:17 - Dicit ei tertio: “ Simon Ioannis, amas me? ”. Contristatus est Petrus quia dixit ei tertio: “ Amas me? ”, et dicit ei: “ Domine, tu omnia scis, tu cognoscis quia amo te ”. Dicit ei: “ Pasce oves meas.
Sk 1:24 - Et orantes dixerunt: “ Tu, Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum
Verš 13
Cor gaudens exhilarat faciem, in maerore animi deicitur spiritus.
Prís 17:22 - Animus gaudens aetatem floridam facit, spiritus tristis exsiccat ossa.
Prís 18:14 - Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam; spiritum vero confractum, quis poterit sustinere?
Verš 16
Melius est parum cum timore Domini quam thesauri magni cum sollicitudine.
Ž 37:16 - TETH. Melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas,
Prís 16:8 - Melius est parum cum iustitia quam multi fructus sine aequitate.
Verš 17
Melius est demensum holerum cum caritate quam vitulus saginatus cum odio.
Prís 17:1 - Melior est buccella sicca cum pace quam domus plena victimis cum iurgio.
Verš 18
Vir iracundus provocat rixas; qui patiens est, mitigat lites.
Prís 28:25 - Qui desiderium dilatat, iurgia concitat; qui vero sperat in Domino, impinguabitur.
Prís 29:22 - Vir iracundus provocat rixas; et, qui ad indignandum facilis est, erit ad peccandum proclivior.
Verš 20
Filius sapiens laetificat patrem, et stultus homo despicit matrem suam.
Prís 10:1 - Parabolae Salomonis. Filius sapiens laetificat pa trem, filius vero stultus maestitia est matris suae.
Verš 21
Stultitia gaudium sensu carenti; et vir prudens dirigit gressus suos.
Prís 10:23 - Quasi per risum stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentiae.
Prís 14:9 - Stulti parvipendent peccatum, et inter iustos morabitur gratia.
Verš 22
Dissipantur cogitationes, ubi non est consilium; ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur.
Prís 11:14 - Ubi non adsunt dispositiones, populus corruet; salus autem, ubi multa consilia.
Verš 25
Domum superborum demolietur Dominus et firmos faciet terminos viduae.
Prís 2:21 - qui enim recti sunt, habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea;
Prís 12:7 - Subvertuntur impii et iam non sunt, domus autem iustorum permanebit.
Prís 14:11 - Domus impiorum delebitur, tabernacula vero iustorum germinabunt.
Verš 26
Abominatio Domini cogitationes malae, et purus sermo pulcherrimus.
Prís 6:18 - cor machinans cogitationes pravas, pedes veloces ad currendum in malum,
Verš 27
Conturbat domum suam, qui sectatur avaritiam; qui autem odit munera, vivet.
Prís 1:19 - Sic semitae omnis ad rapinam intenti: animam ipsius possidentis rapiunt.
Verš 29
Longe est Dominus ab impiis et orationes iustorum exaudiet.
Ž 10:17 - TAU. Desiderium pauperum exaudisti, Domine; confirmabis cor eorum, intendes aurem tuam
Ž 34:18 - SADE. Clamaverunt, et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
Ž 145:18 - COPH. Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate.
Verš 30
Lux oculorum laetificat animam, fama bona impinguat ossa.
Prís 25:25 - Aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua.