| PrísloviaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Prís 13, 1-25 |
1 Prís 13, 1 Filius sapiens disciplina patris; qui autem illusor est, non audit, cum arguitur. 2 Prís 13, 2 De fructu oris sui homo satiabitur bonis, anima autem praevaricatorum violentia. 3 Prís 13, 3 Qui custodit os suum, custodit animam suam; qui autem incautus est eloquio, ruina est ei. 4 Prís 13, 4 Vult et non habet piger, anima autem operantium impinguabitur. 5 Prís 13, 5 Verbum mendax iustus detestabitur, impius autem confundit et dehonestat. 6 Prís 13, 6 Iustitia custodit innocentem in via, impietas autem peccatorem supplantat. 7 Prís 13, 7 Est qui quasi dives habetur, cum nihil habeat; et est qui quasi pauper, cum in multis divitiis sit. 8 Prís 13, 8 Redemptio animae viri divitiae suae; qui autem pauper est, increpationem non sustinet. 9 Prís 13, 9 Lux iustorum laetificat, lucerna autem impiorum exstinguetur. 10 Prís 13, 10 Inter superbos tantum iurgia sunt, et apud humiles sapientia. 11 Prís 13, 11 Substantia festinata minuetur; qui autem colligit manu, multiplicat. 12 Prís 13, 12 Spes, quae differtur, affligit animam, lignum vitae desiderium veniens. 13 Prís 13, 13 Qui contemnit verbum, ipse se obligat; qui autem timet praeceptum, retribuetur ei. 14 Prís 13, 14 Lex sapientis fons vitae, ut declinet a laqueis mortis. 15 Prís 13, 15 Intellegentia bona dabit gratiam, in itinere infidelium vorago. 16 Prís 13, 16 Omnis astutus agit cum consilio; qui autem fatuus est, aperit stultitiam. 17 Prís 13, 17 Nuntius impius cadet in malum, legatus autem fidelis sanitas. 18 Prís 13, 18 Egestas et ignominia ei, qui deserit disciplinam; qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur. 19 Prís 13, 19 Desiderium, si compleatur, delectat animam; detestantur stulti fugere mala. 20 Prís 13, 20 Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit; amicus stultorum malus efficietur. 21 Prís 13, 21 Peccatores persequitur malum, et iustis retribuentur bona. 22 Prís 13, 22 Bonus relinquit heredes filios et nepotes; et custoditur iusto substantia peccatoris. 23 Prís 13, 23 Multi cibi in novalibus pauperum, et est qui perit, deficiente iudicio. 24 Prís 13, 24 Qui parcit virgae, odit filium suum; qui autem diligit illum, instanter erudit. 25 Prís 13, 25 Iustus comedit et replet animam suam, venter autem impiorum insaturabilis.
| | Prís 13, 1-25 |
Verš 2
De fructu oris sui homo satiabitur bonis, anima autem praevaricatorum violentia.
Prís 12:14 - De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei.
Verš 6
Iustitia custodit innocentem in via, impietas autem peccatorem supplantat.
Prís 10:29 - Fortitudo simplici via Domini et ruina his, qui operantur malum.
Prís 11:3 - Simplicitas iustorum diriget eos, et supplantatio perversorum vastabit illos.
Prís 11:5 - Iustitia simplicis diriget viam eius, et in impietate sua corruet impius.
Verš 7
Est qui quasi dives habetur, cum nihil habeat; et est qui quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
Prís 12:9 - Melior est pauper, qui ministrat sibi, quam gloriosus et indigens pane.
Verš 9
Lux iustorum laetificat, lucerna autem impiorum exstinguetur.
Prís 4:18 - Iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem.
Jób 18:5 - Etenim lux impii exstinguetur, nec splendebit flamma ignis eius.
Jób 21:17 - Quam saepe lucerna impiorum exstinguitur, et superveniet eis pernicies, et dolores dividet in furore suo?
Verš 11
Substantia festinata minuetur; qui autem colligit manu, multiplicat.
Prís 10:2 - Nil proderunt thesauri impietatis, iustitia vero liberabit a morte.
Prís 20:21 - Hereditas, ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.
Verš 12
Spes, quae differtur, affligit animam, lignum vitae desiderium veniens.
Prís 13:19 - Desiderium, si compleatur, delectat animam; detestantur stulti fugere mala.
Verš 14
Lex sapientis fons vitae, ut declinet a laqueis mortis.
Prís 10:11 - Vena vitae os iusti, et os impiorum operit violentiam.
Prís 14:27 - Timor Domini fons vitae, declinans a laqueis mortis.
Verš 16
Omnis astutus agit cum consilio; qui autem fatuus est, aperit stultitiam.
Prís 12:23 - Homo versutus celat scientiam, et cor insipientium provocat stultitiam.
Prís 15:2 - Lingua sapientium stillat scientiam, os fatuorum ebullit stultitiam.
Verš 22
Bonus relinquit heredes filios et nepotes; et custoditur iusto substantia peccatoris.
Jób 15:29 - Non ditabitur, nec perseverabit substantia eius; nec mittet in terra radicem suam.
Jób 27:17 - praeparabit quidem, sed iustus vestietur illis, et argentum innocens dividet.
Verš 23
Multi cibi in novalibus pauperum, et est qui perit, deficiente iudicio.
Prís 12:11 - Qui operatur terram suam, satiabitur panibus; qui autem sectatur vana, vecors est.
Prís 18:9 - Qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est viri dissipantis.
Verš 24
Qui parcit virgae, odit filium suum; qui autem diligit illum, instanter erudit.
Prís 23:13 - Noli subtrahere a puero disciplinam; si enim percusseris eum virga, non morietur:
Verš 25
Iustus comedit et replet animam suam, venter autem impiorum insaturabilis.
Ž 34:10 - IOD. Timete Dominum, sancti eius, quoniam non est inopia timentibus eum.
Ž 37:3 - BETH. Spera in Domino et fac bonitatem, et inhabitabis terram et pasceris in fide.
Pris 13,3 - Porov. 10,19; 21,23.
Pris 13,8 - O možnostiach výkupného porov. Ex 21,22; Lv 27,1–7; Dt 22,19.
Pris 13,13 - Vo Vulg je tu dvojverš, ktorý nie je v pôvodine; v LXX je za 9. veršom."Neúprimné duše blúdia v neprávostiach,spravodliví sú však sústrastní a milosrdní."
Pris 13,19 - Nečakaný myšlienkový prechod v dvojverši je znakom, že sa tu azda v pôvodine nejaký verš stratil.