| PrísloviaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Prís 11, 1-31 |
1 Prís 11, 1 Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus aequum voluntas eius. 2 Prís 11, 2 Venit superbia, veniet et contumelia; apud humiles autem sapientia. 3 Prís 11, 3 Simplicitas iustorum diriget eos, et supplantatio perversorum vastabit illos. 4 Prís 11, 4 Non proderunt divitiae in die ultionis, iustitia autem liberabit a morte. 5 Prís 11, 5 Iustitia simplicis diriget viam eius, et in impietate sua corruet impius. 6 Prís 11, 6 Iustitia rectorum liberabit eos, et in insidiis suis capientur iniqui. 7 Prís 11, 7 Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes; et exspectatio divitiarum peribit. 8 Prís 11, 8 Iustus de angustia liberatus est, et tradetur impius pro eo. 9 Prís 11, 9 Simulator ore decipit amicum suum, iusti autem liberabuntur scientia. 10 Prís 11, 10 In bonis iustorum exsultabit civitas, et in perditione impiorum erit laudatio. 11 Prís 11, 11 Benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum subvertetur. 12 Prís 11, 12 Qui despicit amicum suum, indigens corde est, vir autem prudens tacebit. 13 Prís 11, 13 Qui ambulat susurrans, revelat arcana; qui autem fidelis est animi, celat commissum. 14 Prís 11, 14 Ubi non adsunt dispositiones, populus corruet; salus autem, ubi multa consilia. 15 Prís 11, 15 Affligetur malo, qui fidem facit pro extraneo; qui autem odit sponsores, securus erit. 16 Prís 11, 16 Mulier gratiosa inveniet gloriam, et robusti habebunt divitias. 17 Prís 11, 17 Benefacit animae suae vir misericors; qui autem crudelis est, carnem suam affligit. 18 Prís 11, 18 Impius facit opus fallax, seminanti autem iustitiam merces fidelis. 19 Prís 11, 19 Firmus in iustitia praeparat vitam, et sectator malorum mortem. 20 Prís 11, 20 Abominabile Domino cor pravum, et voluntas eius in iis, qui simpliciter ambulant. 21 Prís 11, 21 Manus in manu, non erit impunitus malus, semen autem iustorum salvabitur. 22 Prís 11, 22 Circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua. 23 Prís 11, 23 Desiderium iustorum omne bonum est, praestolatio impiorum furor. 24 Prís 11, 24 Alii dividunt propria et ditiores fiunt, alii parciores iusto semper in egestate sunt. 25 Prís 11, 25 Anima, quae benedicit, impinguabitur; et, qui inebriat, ipse quoque inebriatur. 26 Prís 11, 26 Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis, benedictio autem super caput vendentium. 27 Prís 11, 27 Qui instanter quaerit bonum, quaerit beneplacitum; qui autem investigator malorum est, haec advenient ei. 28 Prís 11, 28 Qui confidit in divitiis suis, corruet, iusti autem quasi virens folium germinabunt. 29 Prís 11, 29 Qui conturbat domum suam, possidebit ventos; et, qui stultus est, serviet sapienti. 30 Prís 11, 30 Fructus iusti lignum vitae; et suscipit animas, qui sapiens est. 31 Prís 11, 31 Si iustus in terra rependitur, quanto magis impius et peccator.
| | Prís 11, 1-31 |
Verš 1
Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus aequum voluntas eius.
Lv 19:36 - Statera iusta, aequa pondera, iustum ephi aequumque hin sint vobis. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti.
Dt 25:13 - Non habebis in sacculo tuo diversa pondera maius et minus;
Prís 16:11 - Pondus et statera iusta Domini sunt, et opera eius omnes lapides sacculi.
Prís 20:10 - Pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile est apud Dominum.
Prís 20:23 - Abominatio est apud Dominum pondus et pondus; statera dolosa non est bona in oculis eius.
Verš 2
Venit superbia, veniet et contumelia; apud humiles autem sapientia.
Prís 16:18 - Contritionem praecedit superbia, et ante ruinam exaltatio spiritus.
Prís 18:12 - Antequam conteratur, exaltatur cor hominis; et, antequam glorificetur, humiliatur.
Prís 15:33 - Timor Domini disciplina sapientiae, et gloriam praecedit humilitas.
Prís 18:12 - Antequam conteratur, exaltatur cor hominis; et, antequam glorificetur, humiliatur.
Verš 3
Simplicitas iustorum diriget eos, et supplantatio perversorum vastabit illos.
Prís 13:6 - Iustitia custodit innocentem in via, impietas autem peccatorem supplantat.
Verš 4
Non proderunt divitiae in die ultionis, iustitia autem liberabit a morte.
Prís 10:2 - Nil proderunt thesauri impietatis, iustitia vero liberabit a morte.
Ez 7:19 - Argentum suum foras proicient, et aurum eorum in immunditiam erit; argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini; animam suam non saturabunt, et ventres eorum non implebuntur, quia scandalum iniquitatis eorum factum est,
Sof 1:18 - Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae Domini; in igne zeli eius devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram.
Verš 8
Iustus de angustia liberatus est, et tradetur impius pro eo.
Ž 34:19 - COPH. Iuxta est Dominus iis, qui contrito sunt corde, et confractos spiritu salvabit.
Prís 21:18 - Redemptio pro iusto impius, et pro rectis iniquus.
Verš 14
Ubi non adsunt dispositiones, populus corruet; salus autem, ubi multa consilia.
1Kr 12:1 - Venit autem Roboam in Sichem; illuc enim congregatus erat omnis Israel ad constituendum eum regem.
Verš 21
Manus in manu, non erit impunitus malus, semen autem iustorum salvabitur.
Prís 16:5 - Abominatio Domini est omnis arrogans; manus in manu, non erit innocens.
Verš 25
Anima, quae benedicit, impinguabitur; et, qui inebriat, ipse quoque inebriatur.
Ž 112:9 - PHE. Distribuit, dedit pauperibus; SADE. iustitia eius manet in saeculum saeculi, COPH. cornu eius exaltabitur in gloria.
2Kor 9:9 - sicut scriptum est: “ Dispersit, dedit pauperibus; iustitia eius manet in aeternum ”.
Verš 27
Qui instanter quaerit bonum, quaerit beneplacitum; qui autem investigator malorum est, haec advenient ei.
Ž 7:16 - lacum aperuit et effodit eum et incidit in foveam, quam fecit.
Ž 9:15 - ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion, exsultem in salutari tuo.
Ž 10:2 - Dum superbit, impius insequitur pauperem; comprehendantur in consiliis, quae cogitant.
Ž 57:6 - Exaltare super caelos, Deus, super omnem terram gloria tua.
Verš 28
Qui confidit in divitiis suis, corruet, iusti autem quasi virens folium germinabunt.
Ž 1:3 - Et erit tamquam lignum plantatum secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo; et folium eius non defluet, et omnia, quaecumque faciet, prosperabuntur.
Ž 92:12 - Et despiciet oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea. -
Verš 31
Si iustus in terra rependitur, quanto magis impius et peccator.
1Pt 4:17 - Quoniam tempus est, ut incipiat iudicium a domo Dei; si autem primum a nobis, qui finis eorum, qui non credunt Dei evangelio?
Pris 11,2 - Porov. 16,18; 18,12.
Pris 11,4 - Porov. 10, 2b; Ez 7,19; Sof 1,18.
Pris 11,5 - V. 5b porov. s 14, 32a.
Pris 11,8 - Porov. Est 7,10; Dan 14,40; 13,42–64.
Pris 11,13 - Porov. 20,19.
Pris 11,14 - Porov. 15,22; 20,18; 24,6.
Pris 11,16 - Medzi oba verše vsúva grécky preklad LXX dva verše, ktoré sa tu dobre začleňujú:"stolica hanby je však žena bezbožná.Lenivci nemávajú bohatstva." Slovo "násilníci" v 16 b opravujú potom na "usilovní", aby sa verš lepšie spájal s predchádzajúcim a vyslovoval takto protichodnú pravdu.
Pris 11,23 - Porov. 10,24.28.
Pris 11,24 - Kto rád dáva, toho Pán Boh požehnáva.
Pris 11,27 - Dobrý človek hľadá priazeň Božiu.
Pris 11,30 - Porov. 11,16; preklad podľa LXX.