výhody registrácie

Príslovia

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Prís 10, 1-32

1 Parabolae Salomonis. Filius sapiens laetificat pa trem, filius vero stultus maestitia est matris suae. 2 Nil proderunt thesauri impietatis, iustitia vero liberabit a morte. 3 Non affliget Dominus fame animam iusti et cupiditatem impiorum subvertet. 4 Egestatem operata est manus remissa, manus autem fortium divitias parat. 5 Qui congregat in messe, filius sapiens est; qui autem stertit aestate, filius confusionis. 6 Benedictiones Domini super caput iusti, os autem impiorum operit violentiam. 7 Memoria iusti in benedictione erit, et nomen impiorum putrescet. 8 Sapiens corde praecepta suscipit, et stultus labiis corruet. 9 Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter; qui autem depravat vias suas, manifestus erit. 10 Qui annuit oculo, dabit dolorem, et stultus labiis corruet. 11 Vena vitae os iusti, et os impiorum operit violentiam. 12 Odium suscitat rixas, et universa delicta operit caritas. 13 In labiis sapientis invenitur sapientia, et virga in dorso eius, qui indiget corde. 14 Sapientes recondunt scientiam, os autem stulti ruinae proximum est. 15 Substantia divitis urbs fortitudinis eius, ruina pauperum egestas eorum. 16 Opus iusti ad vitam, fructus autem impii ad peccatum. 17 Graditur ad vitam, qui custodit disciplinam; qui autem increpationes relinquit, errat. 18 Abscondunt odium labia mendacia; qui profert contumeliam, insipiens est. 19 In multiloquio non deerit peccatum; qui autem moderatur labia sua, prudentissimus est. 20 Argentum electum lingua iusti, cor autem impiorum pro nihilo. 21 Labia iusti erudiunt plurimos; qui autem indocti sunt, in cordis egestate morientur. 22 Benedictio Domini divites facit, nec addet ei labor quidquam. 23 Quasi per risum stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentiae. 24 Quod timet impius, veniet super eum; desiderium suum iustis dabitur. 25 Quasi tempestas transiens non erit impius, iustus autem quasi fundamentum sempiternum. 26 Sicut acetum dentibus et fumus oculis, sic piger his, qui miserunt eum. 27 Timor Domini apponet dies, et anni impiorum breviabuntur. 28 Exspectatio iustorum laetitia, spes autem impiorum peribit. 29 Fortitudo simplici via Domini et ruina his, qui operantur malum. 30 Iustus in aeternum non commovebitur, impii autem non habitabunt super terram. 31 Os iusti germinabit sapientiam, lingua prava abscindetur. 32 Labia iusti considerant placita, et os impiorum perversa.

Prís 10, 1-32





Verš 1
Parabolae Salomonis. Filius sapiens laetificat pa trem, filius vero stultus maestitia est matris suae.
Prís 15:20 - Filius sapiens laetificat patrem, et stultus homo despicit matrem suam.

Verš 2
Nil proderunt thesauri impietatis, iustitia vero liberabit a morte.
Prís 11:4 - Non proderunt divitiae in die ultionis, iustitia autem liberabit a morte.

Verš 4
Egestatem operata est manus remissa, manus autem fortium divitias parat.
Prís 12:24 - Manus fortium dominabitur, quae autem remissa est, tributis serviet.

Verš 8
Sapiens corde praecepta suscipit, et stultus labiis corruet.
Prís 10:10 - Qui annuit oculo, dabit dolorem, et stultus labiis corruet.

Verš 11
Vena vitae os iusti, et os impiorum operit violentiam.
Prís 13:14 - Lex sapientis fons vitae, ut declinet a laqueis mortis.

Verš 12
Odium suscitat rixas, et universa delicta operit caritas.
1Kor 13:7 - omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
1Pt 4:8 - Ante omnia mutuam in vosmetipsos caritatem continuam habentes, quia caritas operit multitudinem peccatorum;

Verš 13
In labiis sapientis invenitur sapientia, et virga in dorso eius, qui indiget corde.
Prís 20:30 - Livor vulneris absterget mala, et plagae in secretioribus ventris.

Verš 23
Quasi per risum stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentiae.
Prís 14:9 - Stulti parvipendent peccatum, et inter iustos morabitur gratia.

Verš 27
Timor Domini apponet dies, et anni impiorum breviabuntur.
Prís 9:11 - Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitae.

Verš 28
Exspectatio iustorum laetitia, spes autem impiorum peribit.
Jób 8:13 - Sic viae omnium, qui obliviscuntur Deum, et spes impii peribit.
Jób 11:20 - Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis; et spes illorum exhalatio animae ”.
Ž 112:10 - RES. Peccator videbit et irascetur, SIN. dentibus suis fremet et tabescet. TAU. Desiderium peccatorum peribit.

Verš 29
Fortitudo simplici via Domini et ruina his, qui operantur malum.
Prís 13:6 - Iustitia custodit innocentem in via, impietas autem peccatorem supplantat.

Pris 10,1 - Porov. 29,3a; 15,20b.

Pris 10,2 - Porov. 11,4; Sir 5,1.10; 11,19–20.

Pris 10,3 - Porov. 13,25; Ž 34,11; 37,19; Tob 4,21.

Pris 10,6 - V. 6b porov. s v. 11b. Nehodí sa k v. 6a. Pôvodný verš, ktorý by sa hodil k v. 6a, v pôvodine sa nám nezachoval.

Pris 10,10 - V. 10b sa v hebrejčine rovná v. 8b a tu sa nehodí. Grécky preklad miesto 10b má tento polverš: "ten však, kto karhá otvorene, spôsobuje blaho".

Pris 10,12 - Porov. 17,9; 1 Pt 4,8.

Pris 10,13 - Porov. 19,29 a 26,3b.

Pris 10,15 - Porov. 13,8; 14,20; 18,11; 19,4.

Pris 10,16 - Porov. 11,18.