| 1. kniha SamuelovaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 1Sam 31, 1-13 |
1 1Sam 31, 1 Philisthim autem pugnabant adversum Israel; et fugerunt viri Israel ante faciem Philisthim et ceciderunt interfecti in monte Gelboe. 2 1Sam 31, 2 Irrueruntque Philisthim in Saul et filios eius et percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisua filios Saul. 3 1Sam 31, 3 Totumque pondus proelii versum est in Saul; et consecuti sunt eum viri arcu, et vulneratus est vehementer a sagittariis. 4 1Sam 31, 4 Dixitque Saul ad armigerum suum: “ Evagina gladium tuum et percute me, ne forte veniant incircumcisi isti et confodiant me et illudant mihi ”. Et noluit armiger eius; erat enim nimio timore perterritus. Arripuit itaque Saul gladium et irruit super eum. 5 1Sam 31, 5 Quod cum vidisset armiger eius, videlicet quod mortuus esset Saul, irruit etiam ipse super gladium suum et mortuus est cum eo. 6 1Sam 31, 6 Mortuus est ergo Saul et tres filii eius et armiger illius et universi viri eius in die illa pariter. 7 1Sam 31, 7 Videntes autem viri Israel, qui erant trans vallem et trans Iordanem, quod fugissent viri Israelitae et quod mortuus esset Saul et filii eius, reliquerunt civitates suas et fugerunt. Veneruntque Philisthim et habitaverunt ibi. 8 1Sam 31, 8 Facta autem die altera, venerunt Philisthim, ut spoliarent interfectos, et invenerunt Saul et tres filios eius iacentes in monte Gelboe. 9 1Sam 31, 9 Et praeciderunt caput Saul et exspoliaverunt eum armis, quae miserunt in terram Philisthinorum per circuitum, ut annuntiaretur in templis idolorum suorum et populo. 10 1Sam 31, 10 Et posuerunt arma eius in templo Astharoth, corpus vero eius suspenderunt in muro Bethsan. 11 1Sam 31, 11 Quod cum audissent habitatores Iabes Galaad, quaecumque fecerant Philisthim Saul, 12 1Sam 31, 12 surrexerunt omnes viri fortissimi et ambulaverunt tota nocte et tulerunt cadaver Saul et cadavera filiorum eius de muro Bethsan; veneruntque Iabes et combusserunt ea ibi. 13 1Sam 31, 13 Et tulerunt ossa eorum et sepelierunt sub myrice in Iabes et ieiunaverunt septem diebus.
| | 1Sam 31, 1-13 |
Verš 9
Et praeciderunt caput Saul et exspoliaverunt eum armis, quae miserunt in terram Philisthinorum per circuitum, ut annuntiaretur in templis idolorum suorum et populo.
1Krn 10:9 - cumque spoliassent eum et amputassent caput armisque nudassent, miserunt in terram suam per circuitum, ut annuntiaretur in idolorum templis et in populis.
1Sam 31,1 - Pohorie Gelboe pozri 28,4.
1Sam 31,10 - O Aštarte pozri 7,3. Mŕtvola Šaula ostala neďaleko bojišťa. – Betsan je na Jezraelskej rovine. Gréci ho volali Scythopolis, dnes sa volá Beisan.
1Sam 31,11 - O Jábese pozri 11,1. Jábesania sa odvďačujú Šaulovi za to, že ich na začiatku svojho panovania zachránil (porov. hl. 11). – Izraeliti ináč nespaľovali mŕtvoly; podľa zákona bolo spálenie mŕtvoly len zostrením trestu smrti za niektoré veľké zločiny (Lv 20,14; 21,9; Joz 7,25).