| 1. kniha SamuelovaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 1Sam 30, 1-31 |
1 1Sam 30, 1 Cumque venissent David et viri eius in Siceleg die tertia, Amalecitae impetum fecerant contra Nageb et contra Siceleg et percusserant Siceleg et succenderant eam igni; 2 1Sam 30, 2 et captivas duxerant mulieres et omnes in ea a minimo usque ad magnum et non interfecerant quemquam, sed secum duxerant et pergebant in itinere suo. 3 1Sam 30, 3 Cum ergo venisset David et viri eius ad civitatem et invenissent eam succensam igni et uxores suas et filios suos et filias ductas esse captivas, 4 1Sam 30, 4 levaverunt David et populus, qui erat cum eo, voces suas et planxerunt, donec deficerent in eis lacrimae. 5 1Sam 30, 5 Siquidem et duae uxores David captivae ductae fuerant, Achinoam Iezrahelites et Abigail uxor Nabal de Carmel. 6 1Sam 30, 6 Et angustiatus est David valde; volebat enim eum populus lapidare, quia amara erat anima uniuscuiusque viri super filiis suis et filiabus. Confortatus est autem David in Domino Deo suo 7 1Sam 30, 7 et ait ad Abiathar sacerdotem filium Achimelech: “ Applica ad me ephod ”. Et applicuit Abiathar ephod ad David. 8 1Sam 30, 8 Et consuluit David Dominum dicens: “ Persequar latrunculos hos et comprehendam eos an non? ”. Dixitque ei: “ Persequere; absque dubio enim comprehendes eos et excuties praedam ”. 9 1Sam 30, 9 Abiit ergo David ipse et sescenti viri, qui erant cum eo, et venerunt usque ad torrentem Besor, et lassi quidam substiterunt. 10 1Sam 30, 10 Persecutus est autem David ipse et quadringenti viri; et reliqui substiterunt: ducenti, qui lassi transire non poterant torrentem Besor. 11 1Sam 30, 11 Et invenerunt virum Aegyptium in agro et adduxerunt eum ad David; dederuntque ei panem, et comedit, et dederunt ei aquam bibere, 12 1Sam 30, 12 sed et dederunt ei fragmen massae caricarum et duas ligaturas uvae passae. Quae cum comedisset, reversus est spiritus eius; non enim comederat panem neque biberat aquam tribus diebus et tribus noctibus. 13 1Sam 30, 13 Dixit itaque ei David: “ Cuius es tu vel unde? ”. Qui ait ei: “ Puer Aegyptius ego sum servus viri Amalecitae; dereliquit autem me dominus meus, quia aegrotare coepi nudiustertius. 14 1Sam 30, 14 Siquidem nos erupimus contra Nageb Cherethi et contra Nageb Iudae et Nageb Chaleb et Siceleg succendimus igni ”. 15 1Sam 30, 15 Dixitque ei David: “ Potes me ducere ad istum cuneum? ”. Qui ait: “ Iura mihi per Deum quod non occidas me et non tradas me in manu domini mei, et ducam te ad cuneum istum ”. Et iuravit ei David. 16 1Sam 30, 16 Qui cum duxisset eum, ecce illi discumbebant super faciem universae terrae comedentes et bibentes et festum celebrantes pro cuncta praeda et spoliis, quae ceperant de terra Philisthim et de terra Iudae. 17 1Sam 30, 17 Et percussit eos David die altera a diluculo usque ad vesperam, et non evasit ex eis quisquam, nisi quadringenti viri adulescentes, qui ascenderant camelos et fugerant. 18 1Sam 30, 18 Eruit ergo David omnia, quae ceperant Amalecitae, et duas uxores suas eruit. 19 1Sam 30, 19 Nec defuit quidquam a parvo usque ad magnum tam de filiis quam de filiabus et de spoliis, et, quaecumque rapuerant, omnia reduxit David. 20 1Sam 30, 20 Cepit ergo David universos greges et armenta, et minaverunt ante faciem eius possessionem hanc dixeruntque: “ Haec est praeda David ”. 21 1Sam 30, 21 Venit autem David ad ducentos viros, qui lassi substiterant nec sequi potuerant David, et residere eos iusserat in torrente Besor. Qui egressi sunt obviam David et populo, qui erat cum eo. Accedens autem David ad populum salutavit eos pacifice. 22 1Sam 30, 22 Respondensque omnis vir pessimus et iniquus de viris, qui ierant cum David, dixit: “ Quia non venerunt nobiscum, non dabimus eis quidquam de praeda, quam eruimus; sed sufficiat unicuique uxor sua et filii; quos cum acceperint, recedant ”. 23 1Sam 30, 23 Dixit autem David: “ Non sic facietis, fratres mei, de his, quae tradidit Dominus nobis, et custodivit nos et dedit latrunculos, qui eruperant adversum nos, in manu nostra; 24 1Sam 30, 24 nec audiet vos quisquam super sermone hoc; aequa enim pars erit descendentis ad proelium et remanentis ad sarcinas, et similiter divident ”. 25 1Sam 30, 25 Et factum est hoc ex die illa et deinceps constitutum ut praeceptum et quasi lex in Israel usque ad diem hanc. 26 1Sam 30, 26 Venit ergo David in Siceleg et misit dona de praeda senioribus Iudae proximis suis dicens: “ Accipite benedictionem de praeda hostium Domini ”; 27 1Sam 30, 27 his, qui erant in Bethul et qui in Ramathnageb et qui in Iether 28 1Sam 30, 28 et qui in Aroer et qui in Sephamoth et qui in Esthemo 29 1Sam 30, 29 et qui in Carmel et qui in urbibus Ierameeli et qui in urbibus Ceni 30 1Sam 30, 30 et qui in Horma et qui in Borasan et qui in Athach 31 1Sam 30, 31 et qui in Hebron et reliquis locis, in quibus commoratus fuerat David ipse et viri eius.
| | 1Sam 30, 1-31 |
1Sam 30,7 - Pozri pozn. k Ex 28,15.
1Sam 30,9 - Slová, ktoré sme dali do zátvoriek, sú neskorším dodatkom. Dávid mal len 600 mužov, z ktorých 400 prešlo cez rieku, 200 nevládalo ju prebrodiť. Títo ostali na druhom brehu rieky. Rieka Rezor je asi dnešný Wadi eš-Šeria, južne od Gazy.
1Sam 30,14 - Kréťanmi sa volajú asi Filištínci, pretože pochádzajú z ostrova Kréta.
1Sam 30,17 - Slová v zátvorkách nie sú isté.
1Sam 30,20 - Verš 20. je nejasný. Pravdepodobne hovorí o tom, že bojovníci dali svojmu veliteľovi Dávidovi osobitný, a to značný podiel z koristi, hlavne ovce a dobytok.
1Sam 30,25 - Až po dnešný deň – porov. pozn. k 27,6.
1Sam 30,26 - "Dar" zneje doslovne: "požehnanie".
1Sam 30,27 - Miesto Betela, ktorý neležal na území Júdu, ale na území Efraima, treba asi čítať Batuel (1 Krn 4,30) alebo Betul (Joz 19,4). Miest, ktoré sa volali Ráma ("výšina"), bolo viac. Nevieme, o ktorom z nich je tu reč. – Jatir (Jattír; Joz 15,48; 21,14; 1 Krn 6,42) je azda zborenisko Attír, juhozápadne od Máinu.
1Sam 30,28 - Aroer je východne od Mŕtveho mora. Ale nie o tomto meste je tu reč, lež o Arare, juhovýchodne od Bersaby. Sefamot (Sefámót) je dnes už neznámy. Estamo je dedina eš-Šemúa, západne od Máinu, asi 3 hod. na juh od Hebronu.
1Sam 30,29 - Mesto Rachal je dnes už neznáme. O Jerameelitoch porov. 27,10, o Kinejcoch 15,6.
1Sam 30,30 - Arama (Horma) volala sa dávnejšie Sefát (1 Sdc 1,17). Dnes je to Sebaita. Leží južne od Gazy. – Bór -Asán (Vulg: "jazero Asan") je asi v Joz 15,42 spomínaný Asan.
1Sam 30,31 - Dávid posiela týmto mestám dary, lebo na svojich potulkách našiel u nich útočište a zároveň si ich chcel aj získať.