| 1. kniha SamuelovaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 1Sam 29, 1-11 |
1 1Sam 29, 1 Congregata sunt ergo Philisthim universa agmina in Aphec; sed et Israel castrametatus est super fontem, qui erat in Iezrahel. 2 1Sam 29, 2 Et principes quidem Philisthim incedebant in centuriis et milibus; David autem et viri eius incedebant in novissimo agmine cum Achis. 3 1Sam 29, 3 Dixeruntque principes Philisthim: “ Quid sibi volunt Hebraei isti? ”. Et ait Achis ad principes Philisthim: “ Nonne iste est David, qui fuit servus Saul regis Israel et est apud me multis diebus vel annis, et non inveni in eo quidquam ex die, qua transfugit ad me, usque ad diem hanc? ”. 4 1Sam 29, 4 Irati sunt autem adversus eum principes Philisthim et dixerunt ei: “ Revertatur vir iste et sedeat in loco suo, in quo constituisti eum, et non descendat nobiscum in proelium, ne fiat nobis adversarius, cum proeliari coeperimus. Quomodo enim aliter placare poterit dominum suum nisi in capitibus horum virorum? 5 1Sam 29, 5 Nonne iste est David, cui cantabant in choris dicentes: “Percussit Saul milia sua, et David decem milia sua”? ”. 6 1Sam 29, 6 Vocavit ergo Achis David et ait ei: “ Vivit Dominus quia rectus es tu, et bonus est in conspectu meo exitus tuus et introitus tuus mecum in castris, et non inveni in te quidquam mali ex die, qua venisti ad me, usque ad diem hanc. Sed principibus non places. 7 1Sam 29, 7 Revertere ergo et vade in pace et non offendes oculos principum Philisthim ”. 8 1Sam 29, 8 Dixitque David ad Achis: “ Quid enim feci, et quid invenisti in me servo tuo a die, qua fui in conspectu tuo, usque in diem hanc, ut non veniam et pugnem contra inimicos domini mei regis? ”. 9 1Sam 29, 9 Respondens autem Achis locutus est ad David: “ Scio quia bonus es tu in oculis meis sicut angelus Dei; sed principes Philisthim dixerunt: “Non ascendet nobiscum in proelium”. 10 1Sam 29, 10 Igitur consurge mane, tu et servi domini tui, qui venerunt tecum, et, cum de nocte surrexeritis et coeperit dilucescere, pergite ”. 11 1Sam 29, 11 Surrexit itaque de nocte David ipse et viri eius, ut proficiscerentur mane et reverterentur ad terram Philisthim. Philisthim autem ascenderunt in Iezrahel.
| | 1Sam 29, 1-11 |
Verš 4
Irati sunt autem adversus eum principes Philisthim et dixerunt ei: “ Revertatur vir iste et sedeat in loco suo, in quo constituisti eum, et non descendat nobiscum in proelium, ne fiat nobis adversarius, cum proeliari coeperimus. Quomodo enim aliter placare poterit dominum suum nisi in capitibus horum virorum?
1Krn 12:19 - Spiritus vero induit Amasai principem inter triginta, et ait: “ Tui sumus, o David, et tecum, fili Isai! Pax, pax tibi et pax adiutoribus tuis; te enim adiuvat Deus tuus ”. Suscepit ergo eos David et constituit principes turmae.
Verš 5
Nonne iste est David, cui cantabant in choris dicentes: “Percussit Saul milia sua, et David decem milia sua”? ”.
1Sam 18:7 - Et praecinebant mulieres ludentes atque dicentes: “ Percussit Saul milia sua, et David decem milia sua ”.
1Sam 29,1 - Afek bol blízo Sunamu na rovine Jezrael. Iný je Afek, spomínaný v 4,1. Prameň, pri ktorom táborili Izraeliti, je nám dnes už neznámy. Niektorí myslia na Ain Džalúd, Goliášov prameň.
1Sam 29,8 - Dávid zase dáva neurčitú, dvojzmyselnú odpoveď a Achis si myslí, že mu naozaj chce byť verný.
1Sam 29,10 - Pánom Dávida a jeho družiny volá Achis Šaula, lebo boli jeho poddanými.