výhody registrácie

1. kniha Samuelova

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1Sam 27, 1-12

1 (VUL) Et ait David in corde suo: “ Aliquando incidam in uno die in manu Saul; nonne melius est ut fugiam et salver in terra Philisthinorum, ut desperet Saul cessetque me quaerere in cunctis finibus Israel? Fugiam ergo manus eius ”.

2 (VUL) Et surrexit David et abiit ipse et sescenti viri cum eo ad Achis filium Maoch regem Geth.

3 (VUL) Et habitavit David cum Achis in Geth ipse et viri eius unusquisque cum domo sua; David et duae uxores eius, Achinoam Iezrahelites et Abigail uxor Nabal de Carmel.

4 (VUL) Et nuntiatum est Saul quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra ut quaereret eum.

5 (VUL) Dixit autem David ad Achis: “ Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis huius, ut habitem ibi. Cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum? ”.

6 (VUL) Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg; propter quam causam facta est Siceleg regum Iudae usque in diem hanc.

7 (VUL) Fuit autem numerus dierum, quibus habitavit David in regione Philisthinorum, annus et quattuor menses.

8 (VUL) Et ascendit David et viri eius et agebant praedas de Gesuri et de Gerzi et de Amalecitis; hae enim gentes habitabant terram, quae est a Telem in via Sur et usque ad terram Aegypti.

9 (VUL) Et percutiebat David omnem terram nec relinquebat viventem virum et mulierem; tollensque oves et boves et asinos et camelos et vestes revertebatur et veniebat ad Achis.

10 (VUL) Dicebat autem ei Achis: “ In quem irruistis hodie? ”. Respondebatque David: “ Contra Nageb Iudae vel contra Nageb Ierameel vel contra Nageb Ceni ”.

11 (VUL) Viro et mulieri non parcebat David nec adducebat in Geth dicens: “ Ne forte loquantur adversum nos: “Haec fecit David” ”. Et hoc erat decretum illi omnibus diebus, quibus habitavit in regione Philisthinorum.

12 (VUL) Credidit ergo Achis David dicens: “ Valde odiosum se fecit populo suo Israel; erit igitur mihi servus sempiternus ”.


1Sam 27, 1-12





1Sam 27,6 - Polohu mesta Sikeleg nemožno s istotou určiť. Možno, že sa názov mesta udržal v zborenisku Zuhelike, juhovýchodne od Gazy (porov. Joz 15,31; 19,5; Neh 11,28). – "Po dnešný deň" sa rozumie doba, v ktorej vznikli knihy Samuelove.

1Sam 27,8 - Gesurci museli bývať v susedstve Filištíncov. Ináč sú neznámi. Miesto neznámych Gerzitov čítajú niektorí "Ferezitov". Toto bol národ kanaánskeho pôvodu (Sdc 3,5). – Šúr bola púšť alebo pevnosť na hraniciach Egypta.

1Sam 27,10 - Jerameeliti patrili ku kmeňu Júda (1 Krn 2,9.25 n.). O Kinejcoch pozri 15,6.