| 1. kniha SamuelovaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 1Sam 26, 1-25 |
1 1Sam 26, 1 Et venerunt Ziphaei ad Saul in Gabaa dicentes: “ Ecce David absconditus est in colle Hachila, quae est ex adverso solitudinis ”. 2 1Sam 26, 2 Et surrexit Saul et descendit in desertum Ziph, et cum eo tria milia virorum de electis Israel, ut quaereret David in deserto Ziph. 3 1Sam 26, 3 Et castrametatus est Saul in colle Hachila, quae erat ex adverso solitudinis in via. David autem habitabat in deserto; videns autem quod venisset Saul post se in desertum, 4 1Sam 26, 4 misit exploratores et didicit quod illuc venisset certissime. 5 1Sam 26, 5 Et surrexit David et venit ad locum, ubi erat Saul. Cumque vidisset locum, in quo dormiebat Saul et Abner filius Ner princeps militiae eius, Saulem dormientem in carragine et reliquum vulgus per circuitum eius, 6 1Sam 26, 6 ait David ad Achimelech Hetthaeum et Abisai filium Sarviae fratrem Ioab dicens: “ Quis descendet mecum ad Saul in castra? ”. Dixitque Abisai: “ Ego descendam tecum ”. 7 1Sam 26, 7 Venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte et invenerunt Saul iacentem et dormientem in carragine et hastam fixam in terra ad caput eius, Abner autem et populum dormientes in circuitu eius. 8 1Sam 26, 8 Dixitque Abisai ad David: “ Conclusit Deus hodie inimicum tuum in manus tuas; nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel, et secundo opus non erit ”. 9 1Sam 26, 9 Et dixit David ad Abisai: “ Ne interficias eum; quis enim extendit manum suam in christum Domini et innocens erit? ”. 10 1Sam 26, 10 Et dixit David: “ Vivit Dominus quia Dominus percutiet eum, aut dies eius veniet, ut moriatur, aut in proelium descendens peribit. 11 1Sam 26, 11 Propitius mihi sit Dominus, ne extendam manum meam in christum Domini. Nunc igitur tolle hastam, quae est ad caput eius, et scyphum aquae, et abeamus ”. 12 1Sam 26, 12 Tulit ergo David hastam et scyphum aquae, qui erat ad caput Saul, et abierunt; et non erat quisquam, qui videret et intellegeret et vigilaret, sed omnes dormiebant, quia sopor Domini irruerat super eos. 13 1Sam 26, 13 Cumque transisset David ex adverso et stetisset in vertice montis de longe, et esset grande intervallum inter eos, 14 1Sam 26, 14 clamavit David ad populum et ad Abner filium Ner dicens: “ Nonne respondebis, Abner? ”. Et respondens Abner ait: “ Quis es tu? Clamasti ad regem! ”. 15 1Sam 26, 15 Et ait David ad Abner: “ Numquid non vir tu es? Et quis alius similis tui in Israel? Quare ergo non custodisti dominum tuum regem? Ingressus est enim unus de turba, ut interficeret regem dominum tuum. 16 1Sam 26, 16 Non est bonum hoc, quod fecisti. Vivit Dominus quoniam filii mortis estis vos, qui non custodistis dominum vestrum, christum Domini. Nunc ergo vide, ubi sit hasta regis et ubi scyphus aquae, qui erat ad caput eius ”. 17 1Sam 26, 17 Cognovit autem Saul vocem David et dixit: “ Num vox tua haec est, fili mi David? ”. Et ait David: “ Vox mea, domine mi rex ”. 18 1Sam 26, 18 Et ait: “ Quam ob causam dominus meus persequitur servum suum? Quid feci? Aut quod est in manu mea malum? 19 1Sam 26, 19 Nunc ergo audiat, oro, dominus meus rex verba servi sui: Si Dominus incitat te adversum me, odoretur sacrificium; si autem filii hominum, maledicti sint in conspectu Domini, quia eiecerunt me hodie, ut non habitem in hereditate Domini dicentes: “Vade, servi diis alienis”. 20 1Sam 26, 20 Et nunc non effundatur sanguis meus in terra longe a facie Domini; quia egressus est rex Israel, ut quaerat pulicem unum, sicut persequitur quis perdicem in montibus ”. 21 1Sam 26, 21 Et ait Saul: “ Peccavi. Revertere, fili mi David; nequaquam enim ultra malefaciam tibi, eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie; apparet quod stulte egerim et erraverim multum nimis ”. 22 1Sam 26, 22 Et respondens David ait: “ Ecce hasta regis; transeat unus de pueris et tollat eam. 23 1Sam 26, 23 Dominus autem retribuet unicuique secundum iustitiam suam et fidem; tradidit enim te Dominus hodie in manu mea, et nolui extendere manum meam in christum Domini. 24 1Sam 26, 24 Et sicut magnificata est anima tua hodie in oculis meis, sic magnificetur anima mea in oculis Domini, et liberet me de omni angustia ”. 25 1Sam 26, 25 Ait ergo Saul ad David: “ Benedictus tu, fili mi David; et quidem faciens facies et potens poteris ”. Abiit autem David in viam suam, et Saul reversus est in locum suum.
| | 1Sam 26, 1-25 |
Verš 20
Et nunc non effundatur sanguis meus in terra longe a facie Domini; quia egressus est rex Israel, ut quaerat pulicem unum, sicut persequitur quis perdicem in montibus ”.
1Sam 24:14 - Sicut et in proverbio antiquo dicitur: “Ab impiis egredietur impietas”, manus ergo mea non sit in te.
1Sam 26,1 - O kopci Hachila pozri pozn. k 23,19.
1Sam 26,6 - Hetejec Achimelech je ináč neznámy. Hetejci, ako dokazuje Hrozný, boli indoeurópsky (=indogermánsky) národ, ktorý od druhého tisícročia pr. Kr. sídlil v Malej Ázii a odtiaľ podnikal výpravy na juh a juhovýchod. – Bratia Joab a Abisai sa vždy spomínajú podľa matky Sarvie, ktorá bola sestrou Dávidovou (1 Krn 2,16).
1Sam 26,19 - Pánovo dedičstvo je zasľúbená zem, vlasť Izraelitov, z ktorej vyštvali Dávida, že sa musí potulo vať medzi modlárskymi cudzincami a je v stálom nebezpečenstve, že sa medzi nimi aj on stane modlárom.
1Sam 26,20 - Dávid nechce vyliať svoju krv v cudzine, ďaleko od Pána. Boh je síce všadeprítomný, ale zvláštnym spôsobom prejavoval svoju prítomnosť medzi svojím ľudom, najmä v svätostánku a nad archou zmluvy. – Druhá polovica v. je porušená. Prekladáme ju podľa LXX. Dnešný hebrejský text a Vulg číta: "Kráľ Izraela vyrazil hľadať jednu blchu, ako sa prepelica prenasleduje vo vrchoch."