| 1. kniha SamuelovaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 1Sam 25, 1-44 |
1 1Sam 25, 1 Mortuus est autem Samuel; et congregatus est universus Israel, et planxerunt eum et sepelierunt eum in domo sua in Rama. Consurgensque David descendit in desertum Maon. 2 1Sam 25, 2 Erat autem vir quispiam in solitudine Maon, et possessio eius in Carmel; et homo ille magnus nimis; erantque ei oves tria milia et mille caprae. Et accidit ut tonderet gregem suum in Carmel. 3 1Sam 25, 3 Nomen autem viri illius erat Nabal et nomen uxoris eius Abigail. Eratque mulier illa prudentissima et speciosa; porro vir eius durus et moribus malis; erat autem de genere Chaleb. 4 1Sam 25, 4 Cum ergo audisset David in deserto quod tonderet Nabal gregem suum, 5 1Sam 25, 5 misit decem iuvenes et dixit eis: “ Ascendite in Carmel et venietis ad Nabal et salutabitis eum ex nomine meo pacifice 6 1Sam 25, 6 et dicetis fratri meo: “Et tibi pax et domui tuae pax et omnibus, quaecumque habes, sit pax! 7 1Sam 25, 7 Et nunc audivi quod tonsores essent apud te. Pastores autem tui erant nobiscum in deserto; numquam eis molesti fuimus, nec aliquando defuit eis quidquam de grege omni tempore, quo fuerunt nobiscum in Carmel. 8 1Sam 25, 8 Interroga pueros tuos, et indicabunt tibi. Nunc ergo inveniant pueri isti gratiam in oculis tuis, in die enim bona venimus; quodcumque invenerit manus tua, da servis tuis et filio tuo David” ”. 9 1Sam 25, 9 Cumque venissent pueri David, locuti sunt ad Nabal omnia verba haec ex nomine David et siluerunt. 10 1Sam 25, 10 Respondens autem Nabal pueris David ait: “ Quis est David, et quis est filius Isai? Hodie increverunt servi, qui fugiunt dominos suos. 11 1Sam 25, 11 Tollam ergo panes meos et aquas meas et carnes pecorum, quae occidi, tonsoribus meis et dabo viris, quos nescio unde sint? ”. 12 1Sam 25, 12 Regressi sunt itaque pueri David per viam suam et reversi venerunt et nuntiaverunt ei omnia verba haec. 13 1Sam 25, 13 Tunc David ait viris suis: “ Accingatur unusquisque gladio suo! ”. Et accincti sunt singuli gladio suo, accinctusque est et David ense suo, et secuti sunt David quasi quadringenti viri; porro ducenti remanserunt ad sarcinas. 14 1Sam 25, 14 Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris suis dicens: “ Ecce misit David nuntios de deserto, ut benedicerent domino nostro, sed aversatus est eos. 15 1Sam 25, 15 Homines isti boni satis fuerunt nobis et non molesti; nec quidquam aliquando periit omni tempore, quo sumus conversati cum eis in deserto. 16 1Sam 25, 16 Pro muro erant nobis tam in nocte quam in die omnibus diebus, quibus pavimus apud eos greges. 17 1Sam 25, 17 Quam ob rem considera et recogita quid facias, quoniam malum decretum est adversus dominum nostrum et adversus domum eius universam. Et ipse filius Belial est, ita ut nemo ei possit loqui ”. 18 1Sam 25, 18 Festinavit igitur Abigail et tulit ducentos panes et duos utres vini et quinque arietes coctos et quinque sata frumenti tosti et centum ligaturas uvae passae et ducentas massas caricarum et imposuit super asinos. 19 1Sam 25, 19 Dixitque pueris suis: “ Praecedite me, ecce ego post tergum sequar vos ”. Viro autem suo Nabal non indicavit. 20 1Sam 25, 20 Cum ergo ascendisset asinum et descenderet in tegmine montis, David et viri eius descendebant in occursum eius; quibus et illa occurrit. 21 1Sam 25, 21 Et aiebat David: “ Vere frustra servavi omnia, quae huius erant in deserto, et non periit quidquam de cunctis, quae ad eum pertinebant; et reddidit mihi malum pro bono. 22 1Sam 25, 22 Haec faciat Deus inimicis David et haec addat, si reliquero de omnibus, quae ad eum pertinent, usque mane quidquid masculini sexus ”. 23 1Sam 25, 23 Cum autem vidisset Abigail David, festinavit et descendit de asino et procidit coram David super faciem suam et adoravit super terram. 24 1Sam 25, 24 Et cecidit ad pedes eius et dixit: “ In me sit, domine mi, haec iniquitas; loquatur, obsecro, ancilla tua in auribus tuis, et audi verba famulae tuae. 25 1Sam 25, 25 Ne ponat, oro, dominus meus cor suum super virum istum iniquum Nabal, quia secundum nomen suum stultus est, et est stultitia cum eo; ego autem ancilla tua non vidi pueros domini mei, quos misisti. 26 1Sam 25, 26 Nunc ergo, domine mi, vivit Dominus, et vivit anima tua, quia Dominus prohibuit te, ne venires in sanguine et salvares te manu tua; et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui quaerunt domino meo malum. 27 1Sam 25, 27 Quapropter suscipe benedictionem hanc, quam attulit ancilla tua domino meo, et da pueris, qui sequuntur dominum meum. 28 1Sam 25, 28 Aufer iniquitatem famulae tuae. Faciens enim faciet Dominus domino meo domum fidelem, quia proelia Domini dominus meus proeliatur; malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitae tuae. 29 1Sam 25, 29 Si enim surrexerit aliquando homo persequens te et quaerens animam tuam, erit anima domini mei custodita in fasciculo vitae apud Dominum Deum tuum; sed inimicorum tuorum animam ipse iaciat in impetu et circulo fundae. 30 1Sam 25, 30 Cum ergo fecerit Dominus domino meo omnia, quae locutus est, bona de te et constituerit te ducem super Israel, 31 1Sam 25, 31 non erit tibi hoc in singultum et in scrupulum cordis domino meo, quod effuderis sanguinem innoxium et ipse te ultus fueris; et cum benefecerit Dominus domino meo, recordaberis ancillae tuae ”. 32 1Sam 25, 32 Et ait David ad Abigail: “ Benedictus Dominus, Deus Israel, qui misit te hodie in occursum meum. Et benedicta prudentia tua, 33 1Sam 25, 33 et benedicta tu, quae prohibuisti me hodie, ne irem ad sanguinem et ulciscerer me manu mea. 34 1Sam 25, 34 Alioquin, vivit Dominus, Deus Israel, qui prohibuit me malum facere tibi, nisi cito venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam quidquid masculini sexus ”. 35 1Sam 25, 35 Suscepit ergo David de manu eius omnia, quae attulerat ei, dixitque ei: “ Vade pacifice in domum tuam. Ecce audivi vocem tuam et honoravi faciem tuam ”. 36 1Sam 25, 36 Venit autem Abigail ad Nabal; et ecce erat ei convivium in domo eius quasi convivium regis, et cor Nabal iucundum; erat enim ebrius nimis. Et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque in mane. 37 1Sam 25, 37 Diluculo autem, cum digessisset vinum Nabal, haec indicavit ei uxor sua; et emortuum est cor eius intrinsecus, et factus est quasi lapis. 38 1Sam 25, 38 Cumque pertransissent decem dies, percussit Dominus Nabal, et mortuus est. 39 1Sam 25, 39 Quod cum audisset David mortuum Nabal, ait: “ Benedictus Dominus, qui iudicavit causam opprobrii mei de manu Nabal et servum suum custodivit a malo et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput eius ”. Misit ergo David et locutus est ad Abigail, ut sumeret eam sibi in uxorem. 40 1Sam 25, 40 Et venerunt pueri David ad Abigail in Carmel et locuti sunt ad eam dicentes: “ David misit nos ad te, ut accipiat te sibi in uxorem ”. 41 1Sam 25, 41 Quae consurgens adoravit prona in terram et ait: “ Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum domini mei ”. 42 1Sam 25, 42 Et festinavit et surrexit Abigail et ascendit super asinum, et quinque puellae ierunt cum ea pedisequae eius; et secuta est nuntios David et facta est illi uxor. 43 1Sam 25, 43 Sed et Achinoam accepit David de Iezrahel, et fuit utraque uxor eius. 44 1Sam 25, 44 Saul autem dedit Michol filiam suam uxorem David Phalti filio Lais, qui erat de Gallim.
| | 1Sam 25, 1-44 |
Verš 1
Mortuus est autem Samuel; et congregatus est universus Israel, et planxerunt eum et sepelierunt eum in domo sua in Rama. Consurgensque David descendit in desertum Maon.
1Sam 28:3 - Samuel autem mortuus erat; planxeratque eum omnis Israel, et sepelierant eum in Rama urbe sua. Et Saul abstulerat magos et hariolos de terra.
Verš 44
Saul autem dedit Michol filiam suam uxorem David Phalti filio Lais, qui erat de Gallim.
2Sam 3:15 - Misit ergo Isbaal et tulit eam a viro suo Phaltiel filio Lais.
1Sam 25,1 - Dnešný hebrejský text a po ňom aj Vulg číta púšť Fáran. Táto leží medzi Palestínou a Egyptom, nemôže teda byť reč o nej. Preto je lepšie so LXX čítať púšť Máon, ako vidieť aj z nasledujúceho verša (porov. 23,24).
1Sam 25,2 - O Karmeli pozri pozn. k 15,12.
1Sam 25,11 - Miesto "vodu" azda by bolo lepšie čítať so LXX "víno"; porov. nižšie v. 18.
1Sam 25,17 - "Grobian" doslovne: "syn Beliálov", porov. pozn. k 1,16.
1Sam 25,18 - Rozumej: oviec k jedlu pripravených, uvarených alebo upečených. Miera, zvaná séa, obsahovala asi 12 litrov.
1Sam 25,22 - Pôvodne znela Dávidova prísaha asi len: "Toto nech urobí Boh Dávidovi… !" Poznámka o nepriateľoch sa do osnovy dostala neskoršie, keď niektorý opisovač videl, že Dávid vlastne nesplnil to, k čomu sa prísahou zaviazal. – "Čokoľvek mužského" zneje doslovne: "niečo, čo močí na stenu". Podobné výrazy boli v tých časoch a tých krajoch celkom bežné a nik sa nehoršil.
1Sam 25,25 - Nábal (Nábál) znamená ,hlúpy', ,blázon'.
1Sam 25,27 - "Tento dar" zneje doslovne: "toto požehnanie."
1Sam 25,29 - Základ porekadiel spomínaných v tomto verši je nám neznámy. Ich zmysel však je: Nech Pán zachráni život Dávidov, jeho nepriateľov však nech pripraví o život!
1Sam 25,34 - Pozri pozn. k v. 22.
1Sam 25,43 - Jezrael bolo mesto v južnom Júdsku, neďaleko Karmelu. Neslobodno ho zmýliť s rovinou Jezrael, zvanou aj Ezdrelon (dnes Zerin), a s mestom toho istého mena, ktoré ležalo na tejto rovine.
1Sam 25,44 - Po Dávidovom úteku vydal Šaul svoju dcéru Michol za iného. Meno jej nového muža bolo podľa 2 Sam 3,15 Faltiel. – Mesto Galim ležalo podľa Iz 10,30 blízko na sever od Jeruzalema.