![](/static/default/img/arrow_right.png) | 1. kniha SamuelovaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 1Sam 23, 1-28 |
1 1Sam 23, 1 Et nuntiaverunt David di centes: “ Ecce Philisthim op pugnant Ceila et diripiunt areas ”. 2 1Sam 23, 2 Consuluit igitur David Dominum dicens: “ Num vadam et percutiam Philisthaeos istos? ”. Et ait Dominus ad David: “ Vade et percuties Philisthaeos et salvabis Ceila ”. 3 1Sam 23, 3 Et dixerunt viri, qui erant cum David, ad eum: “ Ecce nos hic in Iuda consistentes timemus; quanto magis si ierimus in Ceila adversum agmina Philisthinorum? ”. 4 1Sam 23, 4 Rursum ergo David consuluit Dominum, qui respondens ei ait: “ Surge et vade in Ceila; ego enim tradam Philisthaeos in manu tua ”. 5 1Sam 23, 5 Abiit ergo David et viri eius in Ceila et pugnavit adversum Philisthaeos et abegit iumenta eorum et percussit eos plaga magna: et salvavit David habitatores Ceilae. 6 1Sam 23, 6 Porro cum fugisset Abiathar filius Achimelcch ad David, et ipse cum David in Ceila ephod secum habens descenderat. 7 1Sam 23, 7 Nuntiatum est autem Saul quod venisset David in Ceila, et ait Saul: “ Tradidit eum Deus in manus meas; conclususque est introgressus urbem, in qua portae et serae sunt ”. 8 1Sam 23, 8 Et convocavit Saul omnem populum, ut ad pugnam descenderet in Ceila et obsideret David et viros eius. 9 1Sam 23, 9 Quod cum rescisset David quia praepararet ei Saul clam malum, dixit ad Abiathar sacerdotem: “ Applica ephod ”. 10 1Sam 23, 10 Et ait David: “ Domine, Deus Israel, audivit famam servus tuus quod disponat Saul venire ad Ceila, ut evertat urbem propter me. 11 1Sam 23, 11 Si tradent me viri Ceilae in manus eius? Et si descendet Saul, sicut audivit servus tuus? Domine, Deus Israel, indica servo tuo ”. Et ait Dominus: “ Descendet ”. 12 1Sam 23, 12 Dixitque David: “ Si tradent viri Ceilae me et viros, qui sunt mecum, in manu Saul? ”. Et dixit Dominus: “ Tradent ”. 13 1Sam 23, 13 Surrexit ergo David et viri eius quasi sescenti et egressi de Ceila huc atque illuc vagabantur incerti. Nuntiatumque est Saul quod fugisset David de Ceila, quam ob rem destitit exire. 14 1Sam 23, 14 Morabatur autem David in deserto in locis firmissimis mansitque in monte, in deserto Ziph; et quaerebat eum Saul cunctis diebus, sed non tradidit eum Deus in manus eius. 15 1Sam 23, 15 Et cognovit David quod egressus esset Saul, ut quaereret animam eius; porro David erat in deserto Ziph in Horesa. 16 1Sam 23, 16 Et surrexit Ionathan filius Saul et abiit ad David in Horesa; et confortavit manus eius in Deo dixitque ei: 17 1Sam 23, 17 “ Ne timeas, neque enim inveniet te manus Saul patris mei; et tu regnabis super Israel, et ego ero tibi secundus; sed et Saul pater meus scit hoc ”. 18 1Sam 23, 18 Percussit igitur uterque foedus coram Domino; mansitque David in Horesa, Ionathan autem reversus est in domum suam. 19 1Sam 23, 19 Ascenderunt autem Ziphaei ad Saul in Gabaa dicentes: “ Nonne David latitat apud nos in locis tutissimis in Horesa, in colle Hachila, quae est ad meridiem deserti? 20 1Sam 23, 20 Nunc ergo, si desideravit anima tua, rex, ut descenderes, descende; nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis ”. 21 1Sam 23, 21 Dixitque Saul: “ Benedicti vos a Domino, quia doluistis vicem meam. 22 1Sam 23, 22 Abite, oro, et diligentius praeparate et curiosius agite; et considerate locum, ubi sit pes eius, vel quis viderit eum ibi; dictum est enim ad me quod callidus sit valde. 23 1Sam 23, 23 Considerate et videte omnia latibula eius, in quibus absconditur, et revertimini ad me ad certum locum, ut vadam vobiscum; quodsi fuerit in regione, perscrutabor eum in cunctis regionibus Iudae ”. 24 1Sam 23, 24 At illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul. David autem et viri eius erant in deserto Maon, in Araba ad meridiem deserti. 25 1Sam 23, 25 Ivit ergo Saul et socii eius ad quaerendum eum, et nuntiatum est David; descenditque ad petram et versabatur in deserto Maon. Quod cum audisset Saul, persecutus est David in deserto Maon. 26 1Sam 23, 26 Et ibat Saul ad latus montis ex parte una, David autem et viri eius erant in latere montis ex parte altera; porro David praeceps fugiebat a facie Saul. Itaque Saul et viri eius in modum coronae cingebant David et viros eius, ut caperent eos. 27 1Sam 23, 27 Et nuntius venit ad Saul dicens: “ Festina et veni, quoniam infuderunt se Philisthim super terram ”. 28 1Sam 23, 28 Reversus est ergo Saul desistens persequi David; et perrexit in occursum Philisthinorum. Propter hoc vocaverunt locum illum: “ Petram dividentem ”.
![](/static/default/img/arrow_right.png) | | 1Sam 23, 1-28 |
Verš 6
Porro cum fugisset Abiathar filius Achimelcch ad David, et ipse cum David in Ceila ephod secum habens descenderat.
1Sam 22:20 - Evadens autem unus filius Achimelech filii Achitob, cuius nomen erat Abiathar, fugit ad David
1Sam 23,1 - Keila, dnes Kílá, mesto na júdskej rovine, južne od Id el-Má (porov. Joz 15,44).
1Sam 23,6 - Verš vysvetľuje, že sa Dávid dopytoval Pána pomocou efódu, na ktorom veľkňaz nosil posvätné osudie (porov. pozn. k Joz 7,14–23).
1Sam 23,13 - Ako vidieť, Dávidov sprievod vzrástol zo 400 na 600 mužov.
1Sam 23,14 - Pevnosťami treba rozumieť kopce a jaskyne, ktoré ľahko bolo opevniť. – Zif, dnes Tel Zif, je asi 3 hod. južne od Hebronu.
1Sam 23,15 - Južne od Zifu je dnes zborenisko, zvané Hurésa. Tam asi treba hľadať Horesu.
1Sam 23,19 - Hachila je neznámy kopec. Niektorí ho stotožňujú s kopcom Dahr el-Kólá, východne od Zifu.
1Sam 23,24 - Máon, dnešné zrúcanisko Máín, je južne od Zifu.
1Sam 23,25 - Skala, ku ktorej sa Dávid utiahol, je nám neznáma.
1Sam 23,28 - Miesto dostalo toto meno preto, lebo sa tam vzdialili, "oddelili" od seba vojská Šaula a Dávida.