| 1. kniha SamuelovaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 1Sam 20, 1-42 |
1 1Sam 20, 1 Fugit autem David de Naioth, quae est in Rama, veniensque locutus est coram Ionathan: “ Quid feci? Quae est iniquitas mea et quod peccatum meum in patrem tuum, quia quaerit animam meam? ”. 2 1Sam 20, 2 Qui dixit ei: “ Absit, non morieris; neque enim faciet pater meus quidquam grande vel parvum, nisi prius indicaverit mihi; hoc ergo celavit me pater meus tantummodo? Nequaquam erit istud ”. 3 1Sam 20, 3 Et rursum respondit David et ait: “ Scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis et dixit: “Nesciat hoc Ionathan, ne forte tristetur”. Quinimmo vivit Dominus, et vivit anima tua, quia uno tantum gradu ego morsque dividimur ”. 4 1Sam 20, 4 Et ait Ionathan ad David: “ Quid desiderat anima tua, ut faciam tibi? ”. 5 1Sam 20, 5 Dixit autem David ad Ionathan: “ Ecce neomenia est crastino, et ego ex more sedere soleo iuxta regem ad vescendum; dimitte ergo me, ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiae. 6 1Sam 20, 6 Si requisierit me pater tuus, respondebis ei: “Rogavit me David, ut iret celeriter in Bethlehem civitatem suam, quia victimae annuae ibi sunt universis contribulibus eius”. 7 1Sam 20, 7 Si dixerit: “Bene”, pax erit servo tuo; si autem fuerit iratus, scito quia malum decretum est ab eo. 8 1Sam 20, 8 Fac ergo misericordiam in servum tuum, quia foedus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti; si autem est in me aliqua iniquitas, tu me interfice et ad patrem tuum ne introducas me ”. 9 1Sam 20, 9 Et ait Ionathan: “ Absit hoc a te; neque enim fieri potest ut, si certo cognovero malum decretum esse a patre meo contra te, non annuntiem tibi ”. 10 1Sam 20, 10 Responditque David ad Ionathan: “ Quis nuntiabit mihi, si quid forte responderit tibi pater tuus dure? ”. 11 1Sam 20, 11 Et ait Ionathan ad David: “ Veni, egrediamur foras in agrum ”. Cumque exissent ambo in agrum, 12 1Sam 20, 12 ait Ionathan ad David: “ Vivit Dominus, Deus Israel, investigabo sententiam patris mei hoc fere tempore cras vel perendie; et si aliquid boni fuerit super David, et non statim miserim ad te et notum tibi fecerim, 13 1Sam 20, 13 haec faciat Dominus in Ionathan et haec augeat! Si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te, hoc quoque notum faciam tibi et dimittam te, ut vadas in pace. Et sit Dominus tecum, sicut fuit cum patre meo. 14 1Sam 20, 14 Et, si vixero, facies mihi misericordiam Domini; si vero mortuus fuero, 15 1Sam 20, 15 non auferas misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum, quando eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de terra ”. 16 1Sam 20, 16 Pepigit ergo foedus Ionathan cum domo David dicens: “ Requirat Dominus de manu inimicorum David! ”. 17 1Sam 20, 17 Et addidit Ionathan ut faceret David iurare per dilectionem suam erga illum; sicut animam enim suam, ita diligebat eum. 18 1Sam 20, 18 Dixitque ad eum Ionathan: “ Cras neomenia est, et requireris; 19 1Sam 20, 19 vacua erit enim sessio tua. Perendie descendes festinus et venies in locum, ubi abscondisti te in die facti illius; et sedebis iuxta acervum illum. 20 1Sam 20, 20 Et ego tres sagittas mittam iuxta eum et iaciam quasi exercens me ad signum. 21 1Sam 20, 21 Mittam quoque et puerum dicens ei: “Vade et affer mihi sagittas”. 22 1Sam 20, 22 Si dixero puero: “Ecce sagittae intra te sunt, tolle eas”, tu veni ad me, quia pax tibi est, et nihil est mali, vivit Dominus. Si autem sic locutus fuero puero: “Ecce sagittae ultra te sunt”, vade, quia dimisit te Dominus. 23 1Sam 20, 23 De verbo autem, quod locuti fuimus, ego et tu, sit Dominus inter me et te usque in sempiternum ”. 24 1Sam 20, 24 Absconditus est ergo David in agro; et venit neomenia, et sedit rex ad mensam ad comedendum. 25 1Sam 20, 25 Cumque sedisset rex super cathedram suam secundum consuetudinem, quae erat iuxta parietem, sedit Ionathan ex adverso, et sedit Abner ex latere Saul; vacuusque apparuit locus David. 26 1Sam 20, 26 Et non est locutus Saul quidquam in die illa; cogitabat enim quod forte evenisset ei, ut non esset mundus nec purificatus. 27 1Sam 20, 27 Cumque illuxisset dies secunda post neomeniam, rursum vacuus apparuit locus David; dixitque Saul ad Ionathan filium suum: “ Cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum? ”. 28 1Sam 20, 28 Et respondit Ionathan Sauli: “ Rogavit me obnixe, ut iret in Bethlehem, 29 1Sam 20, 29 et ait: “Dimitte me, quoniam sacrificium familiae est in civitate, et frater meus ipse accersivit me; nunc ergo, si inveni gratiam in oculis tuis, vadam cito et videbo fratres meos”. Ob hanc causam non venit ad mensam regis ”. 30 1Sam 20, 30 Iratus autem Saul adversum Ionathan dixit ei: “ Fili mulieris perversae, numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam et in confusionem nuditatis matris tuae? 31 1Sam 20, 31 Omnibus enim diebus, quibus filius Isai vixerit super terram, non stabilieris tu neque regnum tuum; itaque iam nunc mitte et adduc eum ad me, quia filius mortis est ”. 32 1Sam 20, 32 Respondens autem Ionathan Sauli patri suo ait: “ Quare morietur? Quid fecit? ”. 33 1Sam 20, 33 Et arripuit Saul lanceam, ut percuteret eum; et intellexit Ionathan quod definitum esset patri suo, ut interficeret David. 34 1Sam 20, 34 Surrexit ergo Ionathan a mensa in ira furoris et non comedit in die neomeniae secunda panem; contristatus est enim super David, eo quod confudisset eum pater suus. 35 1Sam 20, 35 Cumque illuxisset mane, venit Ionathan in agrum ad locum constitutum a David et puer parvulus cum eo; 36 1Sam 20, 36 et ait ad puerum suum: “ Vade et affer mihi sagittas, quas ego iacio ”. Cumque puer cucurrisset, iecit sagittam trans puerum. 37 1Sam 20, 37 Venit itaque puer ad locum sagittae, quam miserat Ionathan, et clamavit Ionathan post tergum pueri et ait: “ Ecce ibi est sagitta porro ultra te ”. 38 1Sam 20, 38 Clamavitque Ionathan post tergum pueri: “ Festina velociter, ne steteris ”. Sustulit autem puer Ionathae sagittam et attulit ad dominum suum 39 1Sam 20, 39 et quid ageretur penitus ignorabat, tantummodo enim Ionathan et David rem noverant. 40 1Sam 20, 40 Dedit igitur Ionathan arma sua puero et dixit ei: “ Vade, defer in civitatem ”. 41 1Sam 20, 41 Cumque abisset puer, surrexit David de latere acervi et cadens pronus in terram adoravit tertio; et osculantes alterutrum fleverunt pariter, David autem amplius. 42 1Sam 20, 42 Dixit ergo Ionathan ad David: “ Vade in pace; iuravimus enim ambo in nomine Domini dicentes: Dominus erit inter me et te et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum ”.
| | 1Sam 20, 1-42 |
Verš 8
Fac ergo misericordiam in servum tuum, quia foedus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti; si autem est in me aliqua iniquitas, tu me interfice et ad patrem tuum ne introducas me ”.
1Sam 18:3 - Inierunt autem Ionathan et David foedus; diligebat enim eum quasi animam suam.
Verš 23
De verbo autem, quod locuti fuimus, ego et tu, sit Dominus inter me et te usque in sempiternum ”.
1Sam 20:42 - Dixit ergo Ionathan ad David: “ Vade in pace; iuravimus enim ambo in nomine Domini dicentes: Dominus erit inter me et te et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum ”.
1Sam 20,5 - Novmesiac bol prvý deň každého mesiaca. Bol to sviatok, hoci nie tak zasvätený ako hlavné slávnosti ročné.
1Sam 20,8 - O zmluve Dávida a Jonatána pozri 18,3. Volajú ju zmluvou Pánovou, lebo vzývali v nej Pána, aby ich potrestal, ak ju nedodržia.
1Sam 20,13 - Jonatán sa prísahou zaväzuje, že Dávidovi pomôže utiecť, ak by ho Šaul chcel prenasledovať.
1Sam 20,14 - Zmysel vety je: "Buď ku mne milosrdný, ako je milosrdný Pán!" Verše 14–16 sú porušené. Jonatán chce, aby jeho rod bol Dávidovi verný, ale prosí Dávida, aby aj on zachovával priazeň k jeho rodu, ináč by ho Boh trestal, pretože nedodržal zmluvu, ktorú s Jonatánom uzavrel.
1Sam 20,18 - Verše 18 n. sú tiež veľmi porušené a preto nejasné. V ten novmesiac, o ktorom je reč, nasledovali asi dva sviatky za sebou, tretí deň, keď Dávid mal dostať správu od Jonatána, bol už deň pracovný. Dávid sa mal zdržovať pri akejsi známej, pravdepodobne nápadnej skale.
1Sam 20,23 - Pán je svedok ich dohovoru, Dávid sa môže spoľahnúť.
1Sam 20,25 - So LXX čítame: "Jonatán bol oproti", a nie "Jonatán vstal", ako má Vulg a dnešný hebr. text.
1Sam 20,26 - Hostina mala náboženský ráz, preto sa na nej smeli zúčastniť len rituálne čistí ľudia. Šaul si myslí, že Dávid nie je rituálne čistý, a preto neprišiel na hostinu.