výhody registrácie

1. kniha Samuelova

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1Sam 2, 1-36

1 Et oravit Anna et ait: “ Exsultavit cor meum in Do mino, exaltatum est cornu meum in Deo meo; dilatatum est os meum super inimicos meos, quoniam laetata sum in salutari tuo. 2 Non est sanctus ut est Dominus; neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster. 3 Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes. Recedant superba de ore vestro, quia Deus scientiarum Dominus est, et ab eo ponderantur actiones. 4 Arcus fortium confractus est, et infirmi accincti sunt robore. 5 Saturati prius pro pane se locaverunt, et famelici non eguerunt amplius. Sterilis peperit plurimos, et, quae multos habebat filios, emarcuit. 6 Dominus mortificat et vivificat, deducit ad infernum et reducit. 7 Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat; 8 suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem, ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat. Domini enim sunt cardines terrae, et posuit super eos orbem. 9 Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent, quia non in fortitudine sua roborabitur vir. 10 Dominus conteret adversarios suos; super ipsos in caelis tonabit. Dominus iudicabit fines terrae et dabit imperium regi suo et sublimabit cornu christi sui ”. 11 Et abiit Elcana in Rama in domum suam. Puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis. 12 Porro filii Heli filii Belial nescientes Dominum 13 neque officium sacerdotum ad populum, sed, quicumque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis, dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem in manu sua 14 et mittebat eam in lebetem vel in caldariam aut in ollam sive in cacabum et omne, quod levabat fuscinula, tollebat sacerdos sibi. Sic faciebant universo Israeli venienti in Silo. 15 Etiam, antequam adolerent adipem, veniebat puer sacerdotis et dicebat immolanti: “ Da mihi carnem, ut coquam sacerdoti; non enim accipiet a te carnem coctam sed crudam ”. 16 Dicebatque illi immolans: “ Incendatur primum iuxta morem hodie adeps, et tolle tibi, quantumcumque desiderat anima tua ”. Qui respondens aiebat ei: “ Nequaquam; nunc enim dabis, alioquin tollam vi ”. 17 Erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino, quia detrahebant sacrificio Domini. 18 Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, puer accinctus ephod lineo. 19 Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat ei singulis annis ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam annuam. 20 Et benedicebat Heli Elcanae et uxori eius dicebatque: “ Reddat tibi Dominus semen de muliere hac pro petitione, quae postulata est pro Domino ”. Et abierunt in locum suum. 21 Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit et peperit tres filios et duas filias. Et crevit puer Samuel apud Dominum. 22 Heli autem erat senex valde et audivit omnia, quae faciebant filii sui universo Israeli et quomodo dormiebant cum mulieribus, quae ministrabant ad ostium tabernaculi, 23 et dixit eis: “ Quare facitis res huiuscemodi, quas ego audio, res pessimas, ab omni populo? 24 Nolite, filii mei; non enim est bona fama, quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini. 25 Si peccaverit vir in virum, arbiter ei potest esse Deus; si autem in Dominum peccaverit vir, quis intercedet pro eo? ”. Et non audierunt vocem patris sui, quia voluit Dominus occidere eos. 26 Puer autem Samuel proficiebat atque crescebat et placebat tam Domino quam hominibus. 27 Venit autem vir Dei ad Heli et ait ad eum: “ Haec dicit Dominus: Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto in domo pharaonis? 28 Et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum et adoleret mihi incensum et portaret ephod coram me; et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israel. 29 Quare calce abicitis victimam meam et munera mea, quae praecepi, ut offerrentur in templo, et magis honorasti filios tuos quam me, ut impinguaremini primitiis omnis sacrificii Israel populi mei? 30 Propterea ait Dominus, Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem, dicit Dominus, absit hoc a me. Sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. 31 Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum et brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua. 32 Et videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis Israel; et non erit senex in domo tua omnibus diebus. 33 Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo; sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua, et pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem aetatem venerit. 34 Hoc autem erit tibi signum, quod venturum est duobus filiis tuis Ophni et Phinees: in die uno morientur ambo. 35 Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui iuxta cor meum et animam meam faciat; et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram christo meo cunctis diebus. 36 Futurum est autem ut quicumque remanserit in domo tua, veniat, ut procidat ante illum pro nummo argenteo et torta panis dicatque: “Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis” ”.

1Sam 2, 1-36





Verš 1
Et oravit Anna et ait: “ Exsultavit cor meum in Do mino, exaltatum est cornu meum in Deo meo; dilatatum est os meum super inimicos meos, quoniam laetata sum in salutari tuo.
Lk 1:46 - Et ait Maria: “ Magnificat anima mea Dominum,

Verš 2
Non est sanctus ut est Dominus; neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster.
Dt 3:24 - Domine Deus, tu coepisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam manumque fortissimam; neque enim est alius Deus vel in caelo vel in terra, qui possit facere opera tua et comparari fortitudini tuae.
Ž 86:8 - Non est similis tui in diis, Domine, et nihil sicut opera tua.

Verš 5
Saturati prius pro pane se locaverunt, et famelici non eguerunt amplius. Sterilis peperit plurimos, et, quae multos habebat filios, emarcuit.
Ž 34:10 - IOD. Timete Dominum, sancti eius, quoniam non est inopia timentibus eum.
Nár 5:6 - Aegyptiis dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane.
Lk 1:53 - esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes.

Verš 6
Dominus mortificat et vivificat, deducit ad infernum et reducit.
Dt 32:39 - Videte nunc quod ego sim solus, et non sit Deus praeter me. Ego occidam et ego vivere faciam; percutiam et ego sanabo; et non est qui de manu mea possit eruere.
Ez 37:11 - Et dixit ad me: “ Fili hominis, ossa haec universa domus Israel est. Ipsi dicunt: “Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus”.

Verš 8
suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem, ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat. Domini enim sunt cardines terrae, et posuit super eos orbem.
Jób 36:15 - Eripiet de angustia sua pauperem et revelabit in tribulatione aurem eius.
Ž 113:7 - Suscitans de terra inopem, de stercore erigens pauperem,
Lk 1:52 - deposuit potentes de sede et exaltavit humiles;
Ž 24:2 - Quia ipse super maria fundavit eum et super flumina firmavit eum. -
Ž 102:25 - ne auferas me in dimidio dierum meorum; in generationem et generationem sunt anni tui.
Ž 104:5 - Qui fundasti terram super stabilitatem suam, non inclinabitur in saeculum saeculi.

Verš 10
Dominus conteret adversarios suos; super ipsos in caelis tonabit. Dominus iudicabit fines terrae et dabit imperium regi suo et sublimabit cornu christi sui ”.
1Sam 7:10 - Factum est autem cum Samuel offerret holocaustum, Philisthim iniere proelium contra Israel. Intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthim et exterruit eos, et caesi sunt a facie Israel.
Ž 2:6 - “ Ego autem constitui regem meum super Sion, montem sanctum meum! ”.
Ž 89:24 - Et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum percutiam.

Verš 26
Puer autem Samuel proficiebat atque crescebat et placebat tam Domino quam hominibus.
Lk 2:52 - Et Iesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines.

Verš 27
Venit autem vir Dei ad Heli et ait ad eum: “ Haec dicit Dominus: Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto in domo pharaonis?
Sk 7:25 - Existimabat autem intellegere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis; at illi non intellexerunt.

Verš 28
Et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum et adoleret mihi incensum et portaret ephod coram me; et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israel.
Lv 10:14 - Pectusculum quoque elationis et armum donationis edetis in loco mundissimo, tu et filii tui ac filiae tuae tecum; tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis pacificis filiorum Israel.

Verš 29
Quare calce abicitis victimam meam et munera mea, quae praecepi, ut offerrentur in templo, et magis honorasti filios tuos quam me, ut impinguaremini primitiis omnis sacrificii Israel populi mei?
Dt 32:15 - Incrassatus est dilectus et recalcitravit; incrassatus, impinguatus, dilatatus dereliquit Deum factorem suum et recessit a Petra salutari suo.

Verš 30
Propterea ait Dominus, Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem, dicit Dominus, absit hoc a me. Sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.
Ex 28:43 - et utentur eis Aaron et filii eius, quando ingredientur tabernaculum conventus, vel quando appropinquant ad altare, ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur: legitimum sempiternum erit Aaron et semini eius post eum.
Ex 29:9 - et impones eis mitras; eruntque sacerdotes mihi iure perpetuo. Postquam impleveris manus Aaron et filiorum eius,

1Sam 2,1 - Roh je znakom sily. Zdvihnutý roh je víťazstvo. Anna rozumie svoje slová tak, že už môže kráčať s povýšenou hlavou, nemusí čušať pred Fenenou, veď Boh už aj jej požehnal syna.

1Sam 2,2 - Boh sa v Písme sv. častejšie volá Skalou, pevnosťou.

1Sam 2,6 - "Do pekiel" je na druhý svet. Boh je Pánom života a smrti.

1Sam 2,9 - Nábožní ani vo tme nezablúdia, lebo ich vedie Boh, on im dopomôže k víťazstvu, ktorého by z vlastných síl nedosiahli.

1Sam 2,10 - Možno, že sú posledné dva riadky chválospevu neskorším dodatkom, lebo vtedy, keď sa Anna toto modlila, Izraeliti ešte nemali kráľa. Prvých dvoch, Šaula a Dávida, pomazal za kráľov Annin syn Samuel. Ale je možné i to, že Anna je nadchnutá prorockým duchom a hovorí o budúcom kráľovi.

1Sam 2,12 - Pozri pozn. k 1,16.

1Sam 2,12-17 - Synovia Héliho sa neuspokojili tým, čo im podľa Lv 7,31 a Dt 18,3 patrilo z obetného mäsa, chceli viac. Tuk obetných zvierat mal sa spáliť na oltári, ale Ofni a Finés opovážili sa brať aj surové mäso s tukom. Keď si kňazi počínali takto protizákonne, je prirodzené, že si ľudia obetí nevážili.

1Sam 2,18-19 - Efód bolo vrchné rúcho. Aj k veľkňazským rúcham patril efód, ale ten bol z drahocennej štvorfarebnej látky. Samuelov bol len z plátna. Takýto plátenný efód nosili aj leviti (1 Krn 15,27), ba aj svetskí ľudia (2 Sam 6,14).

1Sam 2,21 - "Navštívil" tu znamená: "požehnal".

1Sam 2,22 - Spomína sa ďalší hriech synov Héliho.

1Sam 2,25 - Ofni a Finés už mali veľa na svedomí, preto im Boh nedal milosť obrátenia, chcel ich potrestať smrťou. Nehovorí sa však o tom, že ich chcel aj zatratiť; mohli sa obrátiť aj v okamihu smrti.

1Sam 2,27 - Praotcom Héliho, ktorý bol v Egypte, bol Áron, prvý veľkňaz. Celý rod Áronov bol kňazský rod.

1Sam 2,30 - "Chodiť pred tvárou Pánovou" znamená slúžiť v svätostánku.

1Sam 2,31 - "Rameno" je tu potomstvo. Potomci Héliho budú umierať predčasne.

1Sam 2,32 - Verš je nejasný.

1Sam 2,35 - Pomazaný, pred ktorým bude kráčať veľkňaz, bude kráľ.