výhody registrácie

1. kniha Samuelova

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1Sam 19, 1-24

1 Locutus est autem Saul ad Ionathan filium suum et ad omnes servos suos de occisione David; porro Ionathan filius Saul diligebat David valde. 2 Et indicavit Ionathan David dicens: “ Quaerit Saul pater meus occidere te; quapropter observa te, quaeso, mane; et manebis clam et absconderis. 3 Ego autem egrediens stabo iuxta patrem meum in agro, ubicumque fueris; et ego loquar de te ad patrem meum et, quodcumque videro, nuntiabo tibi ”. 4 Locutus est ergo Ionathan de David bona ad Saul patrem suum dixitque ad eum: “ Ne peccet rex in servum suum David, quia non peccavit tibi, et opera eius bona sunt tibi valde. 5 Et posuit animam suam in manu sua et percussit Philisthaeum, et fecit Dominus victoriam magnam universo Israeli; vidisti et laetatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio interficiens David, qui est absque culpa? ”. 6 Quod cum audisset Saul, placatus voce Ionathan iuravit: “ Vivit Dominus quia non occidetur ”. 7 Vocavit itaque Ionathan David et indicavit ei omnia verba haec; et introduxit lonathan David ad Saul, et fuit ante eum, sicut fuerat heri et nudiustertius. 8 Motum est autem rursum bellum, et egressus David pugnavit adversum Philisthim percussitque eos plaga magna; et fugerunt a facie eius. 9 Et factus est spiritus Domini malus in Saul; sedebat autem in domo sua et tenebat lanceam, porro David psallebat in manu sua. 10 Nisusque est Saul configere lancea David in pariete; et declinavit David a facie Saul, lancea autem, casso vulnere, perlata est in parietem. Et David fugit et salvatus est nocte illa. 11 Misit ergo Saul satellites suos in domum David, ut custodirent eum, et interficeretur mane. Quod cum annuntiasset David Michol uxor sua dicens: “ Nisi salvaveris te nocte hac, cras morieris ”, 12 deposuit eum per fenestram. Porro ille abiit et aufugit atque salvatus est. 13 Tulit autem Michol theraphim et posuit eum super lectum; et pellem pilosam caprarum posuit ad caput eius et operuit eum vestimentis. 14 Misit autem Saul nuntios, qui raperent David, et responsum est quod aegrotaret. 15 Rursumque misit Saul nuntios, ut viderent David, dicens: “ Afferte eum ad me in lecto, ut occidatur ”. 16 Cumque venissent nuntii, inventus est theraphim super lectum, et pellis caprarum ad caput eius. 17 Dixitque Saul ad Michol: “ Quare sic illusisti mihi et dimisisti inimicum meum, ut fugeret? ”. Et respondit Michol ad Saul: “ Quia ipse locutus est mihi: “Dimitte me, alioquin interficiam te” ”. 18 David autem fugiens salvatus est et venit ad Samuel in Rama et nuntiavit ei omnia, quae fecerat sibi Saul. Et abierunt ipse et Samuel et morati sunt in Naioth. 19 Nuntiatum est autem Sauli a dicentibus: “ Ecce David in Naioth in Rama ”. 20 Misit ergo Saul nuntios, ut raperent David. Qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium et Samuel stantem super eos, factus est in illis spiritus Dei, et vaticinari coeperunt etiam ipsi. 21 Quod cum nuntiatum esset Sauli, misit alios nuntios; vaticinati sunt autem et illi. Et rursum Saul misit tertios nuntios, qui et ipsi vaticinati sunt. 22 Abiit autem etiam ipse in Rama et venit usque ad cisternam magnam, quae est in Socho; et interrogavit et dixit: “ In quo loco sunt Samuel et David? ”. Dictumque est ei: “ Ecce in Naioth sunt in Rama ”. 23 Et abiit inde in Naioth in Rama; et factus est etiam super eum spiritus Dei, et ambulabat ingrediens et vaticinans, usquedum veniret in Naioth in Rama. 24 Et exspoliavit se etiam ipse vestimentis suis et vaticinatus est cum ceteris coram Samuel; et cecidit nudus tota die illa et nocte, unde et exivit proverbium: “ Num et Saul inter prophetas? ”.

1Sam 19, 1-24





Verš 9
Et factus est spiritus Domini malus in Saul; sedebat autem in domo sua et tenebat lanceam, porro David psallebat in manu sua.
1Sam 16:14 - Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino.
1Sam 18:10 - Post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul, et vaticinabatur in medio domus suae; David autem psallebat manu sua sicut per singulos dies, tenebatque Saul lanceam.

1Sam 19,13 - Socha zvaná terafim zobrazovala falošné božstvo alebo aj pravého Boha. Bola ľudskej podoby a asi životnej veľkosti, keď ju bolo možno pomýliť s Dávidom. Izraeliti mali prísne zakázané zobrazovať si Boha, no neuvedomelý ľud rád schovával a uctieval takéto sochy (porov. Gn 31,19.34; Sdc 17,5; Oz 3,4; Zach 10,2). Na hlavu sochy Michol natiahla hustú sieť, akú si na noc zakladali proti muchám a komárom. Pre túto sieť nebolo možno rozoznať tvár postavy, ktorá ležala na lôžku.

1Sam 19,18 - Najot nebolo meno mesta, ale ako z nasledujúcich veršov vidieť meno domu, v ktorom mal zástup prorokov spoločné bydlisko.

1Sam 19,24 - "Nahý" bol, kto si vyzliekol vrchné rúcho a bol len v spodnom. Boh zahanbil Šaula pred Samuelom a kráľ videl, že je Dávid pod ochranou Božou.