| 1. kniha SamuelovaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 1Sam 18, 1-30 |
1 1Sam 18, 1 Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Ionathan colligata est animae David, et dilexit eum Ionathan quasi animam suam. 2 1Sam 18, 2 Tulitque eum Saul in die illa et non concessit ei, ut reverteretur in domum patris sui. 3 1Sam 18, 3 Inierunt autem Ionathan et David foedus; diligebat enim eum quasi animam suam. 4 1Sam 18, 4 Et exspoliavit se Ionathan tunicam, qua erat vestitus, et dedit eam David et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et arcum suum et usque ad balteum. 5 1Sam 18, 5 Egrediebatur quoque David ad omnia, quaecumque misisset eum Saul, et prospere agebat; posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi, etiam in conspectu famulorum Saul. 6 1Sam 18, 6 Porro cum reverterentur, cum rediret David, percusso Philisthaeo, egressae sunt mulieres de universis urbibus Israel cantantes chorosque ducentes in occursum Saul regis in tympanis et in canticis laetitiae et in sistris. 7 1Sam 18, 7 Et praecinebant mulieres ludentes atque dicentes: “ Percussit Saul milia sua, et David decem milia sua ”. 8 1Sam 18, 8 Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis eius iste sermo, dixitque: “ Dederunt David decem milia et mihi dederunt milia; quid ei superest nisi solum regnum? ”. 9 1Sam 18, 9 Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David ex die illa et deinceps. 10 1Sam 18, 10 Post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul, et vaticinabatur in medio domus suae; David autem psallebat manu sua sicut per singulos dies, tenebatque Saul lanceam. 11 1Sam 18, 11 Et sustulit eam putans quod configere posset David cum pariete; et declinavit David a facie eius secundo. 12 1Sam 18, 12 Et timuit Saul David, eo quod esset Dominus cum eo et a se recessisset. 13 1Sam 18, 13 Amovit ergo eum Saul a se et fecit eum tribunum super mille viros; et egrediebatur et intrabat in conspectu populi. 14 1Sam 18, 14 In omnibus quoque viis suis David prospere agebat, et Dominus erat cum eo. 15 1Sam 18, 15 Vidit itaque Saul quod prospere ageret nimis et coepit pavere eum; 16 1Sam 18, 16 omnis autem Israel et Iuda diligebat David; ipse enim egrediebatur et ingrediebatur ante eos. 17 1Sam 18, 17 Dixit autem Saul ad David: “ Ecce filia mea maior Merob, ipsam dabo tibi uxorem; tantummodo esto mihi vir fortis et proeliare bella Domini ”. Saul autem reputabat dicens: “ Non sit manus mea in eo, sed sit super illum manus Philisthinorum ”. 18 1Sam 18, 18 Ait autem David ad Saul: “ Quis ego sum, aut quae est vita mea aut cognatio patris mei in Israel, ut fiam gener regis? ”. 19 1Sam 18, 19 Factum est autem tempus, cum deberet dari Merob filia Saul David, data est Hadriel Molathitae uxor. 20 1Sam 18, 20 Dilexit autem Michol filia Saul altera David, et nuntiatum est Saul, et placuit ei; 21 1Sam 18, 21 dixitque Saul: “ Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum, et sit super eum manus Philisthinorum ”. Dixit ergo Saul ad David altera vice: “ Gener meus eris hodie ”. 22 1Sam 18, 22 Et mandavit Saul servis suis: “ Loquimini ad David secreto dicentes: “Ecce places regi, et omnes servi eius diligunt te; nunc ergo esto gener regis” ”. 23 1Sam 18, 23 Et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba haec, et ait David: “ Num parum vobis videtur generum esse regis? Ego autem sum vir pauper et tenuis ”. 24 1Sam 18, 24 Et renuntiaverunt servi Saul dicentes: “ Huiuscemodi verba locutus est David ”. 25 1Sam 18, 25 Dixit autem Saul: “ Sic loquimini ad David: “Non habet necesse rex sponsalia, nisi tantum centum praeputia Philisthinorum, ut fiat ultio de inimicis regis” ”. Porro Saul cogitabat tradere David in manibus Philisthinorum. 26 1Sam 18, 26 Cumque renuntiassent servi eius David verba, quae dixerat Saul, placuit sermo in oculis David, ut fieret gener regis. 27 1Sam 18, 27 Et nondum erant dies impleti, cum David surgens abiit cum viris, qui sub eo erant, et percussit ex Philisthim ducentos viros; et attulit praeputia eorum, et annumeraverunt ea regi, ut esset gener eius. Dedit itaque ei Saul Michol filiam suam uxorem. 28 1Sam 18, 28 Et vidit Saul et intellexit quia Dominus esset cum David; Michol autem filia Saul diligebat eum. 29 1Sam 18, 29 Et Saul magis coepit timere David; factusque est Saul inimicus David cunctis diebus. 30 1Sam 18, 30 Et egressi sunt principes Philisthinorum; et, quotiescumque egrediebantur, prospere agebat David magis quam omnes servi Saul, et celebre factum est nomen eius nimis.
| | 1Sam 18, 1-30 |
Verš 27
Et nondum erant dies impleti, cum David surgens abiit cum viris, qui sub eo erant, et percussit ex Philisthim ducentos viros; et attulit praeputia eorum, et annumeraverunt ea regi, ut esset gener eius. Dedit itaque ei Saul Michol filiam suam uxorem.
2Sam 3:14 - Misit autem David nuntios ad Isbaal filium Saul dicens: “Redde uxorem meam Michol, quam despondi mihi centum praeputiis Philisthim ”.
Verš 7
Et praecinebant mulieres ludentes atque dicentes: “ Percussit Saul milia sua, et David decem milia sua ”.
Ex 15:21 - quibus praecinebat dicens: “ Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem eius deiecit in mare! ”.
1Sam 21:11 - Surrexit itaque David et fugit in die illa a facie Saul et venit ad Achis regem Geth.
1Sam 29:5 - Nonne iste est David, cui cantabant in choris dicentes: “Percussit Saul milia sua, et David decem milia sua”? ”.
1Sam 18,4 - Beduíni podnes dávajú svojim priateľom do daru svoje šaty a zbrane.
1Sam 18,6 - Verš 6 je dnes, tak sa zdá, už trocha porušený.
1Sam 18,18 - Lepšie je čítať len: "Čo som ja a čo je dom môjho otca."
1Sam 18,19 - Mechola je dozaista mesto, ktoré sa inde (Sdc 7,22; 1 Kr 4,12; 19,16) volá Abel-Mechola. Ležalo na jordánskej rovine, neďaleko Betsanu (Skýtopolis, dnes Beisan).
1Sam 18,25 - "Zásnubné" je dar, ktorý musel ženích dať pri zasnúbení nevestinmu otcovi. U niektorých starovekých národov si mužovia manželky dokonca kupovali. – Filištínci boli neobrezaní. Predkožkami vzatými z tela zabitých Filištíncov mal Dávid dokázať, že Filištíncov skutočne pobil.