| 1. kniha SamuelovaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 1Sam 17, 1-58 |
1 1Sam 17, 1 Congregantes vero Phili sthim agmina sua in proe lium, convenerunt in Socho Iudae et castrametati sunt inter Socho et Azeca in Aphesdommim. 2 1Sam 17, 2 Porro Saul et viri Israel congregati venerunt in vallem Terebinthi et instruxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthim. 3 1Sam 17, 3 Et Philisthim stabant super montem ex hac parte, et Israel stabat super montem ex altera parte; vallisque erat inter eos. 4 1Sam 17, 4 Et egressus est vir propugnator de castris Philisthinorum nomine Goliath de Geth altitudinis sex cubitorum et palmi. 5 1Sam 17, 5 Et cassis aerea super caput eius, et lorica squamata induebatur; porro pondus loricae eius quinque milia siclorum aeris. 6 1Sam 17, 6 Et ocreas aereas habebat in cruribus, et acinaces aereus erat inter umeros eius. 7 1Sam 17, 7 Hastile autem hastae eius erat quasi liciatorium texentium, ipsum autem ferrum hastae eius sescentos siclos habebat ferri; et armiger eius antecedebat eum. 8 1Sam 17, 8 Stansque clamabat adversum agmina Israel et dicebat eis: “ Quare venitis parati ad proelium? Numquid ego non sum Philisthaeus, et vos servi Saul? Eligite ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen! 9 1Sam 17, 9 Si quiverit pugnare mecum et percusserit me, erimus vobis servi; si autem ego praevaluero et percussero eum, vos servi eritis et servietis nobis ”. 10 1Sam 17, 10 Et aiebat Philisthaeus: “ Ego exprobravi agminibus Israel hodie: Date mihi virum, et ineat mecum singulare certamen! ”. 11 1Sam 17, 11 Audiens autem Saul et omnes Israelitae sermones Philisthaei huiuscemodi stupebant et metuebant nimis. 12 1Sam 17, 12 David autem erat filius viri Ephrathaei, de quo supra dictum est, de Bethlehem Iudae, cui erat nomen Isai; qui habebat octo filios et erat vir in diebus Saul senex et grandaevus inter viros. 13 1Sam 17, 13 Abierunt autem tres filii eius maiores post Saul in proelium; et nomina trium filiorum eius, qui perrexerant ad bellum: Eliab primogenitus et secundus Abinadab tertiusque Samma. 14 1Sam 17, 14 David autem erat minimus; tribus ergo maioribus secutis Saulem, 15 1Sam 17, 15 ibat David et revertebatur a Saul, ut pasceret gregem patris sui in Bethlehem. 16 1Sam 17, 16 Procedebat vero Philisthaeus mane et vespere et stabat quadraginta diebus. 17 1Sam 17, 17 Dixit autem Isai ad David filium suum: “ Accipe fratribus tuis ephi frumenti tosti et decem panes istos et curre in castra ad fratres tuos. 18 1Sam 17, 18 Et decem formellas casei has deferes ad tribunum, et fratres tuos visitabis, si recte agant; et pignus ab eis referes ”. 19 1Sam 17, 19 Saul autem et illi et omnes filii Israel in valle Terebinthi pugnabant adversum Philisthim. 20 1Sam 17, 20 Surrexit itaque David mane et commendavit gregem custodi et onustus abiit, sicut praeceperat ei Isai. Et venit ad carraginem, dum exercitus egrediebatur ad pugnam et vociferabatur in certamine. 21 1Sam 17, 21 Direxerunt ergo Israel et Philisthim aciem adversus aciem. 22 1Sam 17, 22 Derelinquens autem David vasa, quae attulerat, sub manu custodis ad sarcinas, cucurrit ad locum certaminis et interrogabat, si omnia recte agerentur erga fratres suos. 23 1Sam 17, 23 Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille propugnator ascendens, Goliath nomine, Philisthaeus de Geth, ex castris Philisthinorum; et loquente eo haec eadem verba, audivit David. 24 1Sam 17, 24 Omnes autem Israelitae, cum vidissent virum, fugerunt a facie eius timentes eum valde. 25 1Sam 17, 25 Et dixit unus quispiam de Israel: “ Num vidistis virum hunc, qui ascendit? Ad exprobrandum enim Israeli ascendit. Virum ergo, qui percusserit eum, ditabit rex divitiis magnis et filiam suam dabit ei; et domum patris eius faciet absque tributo in Israel ”. 26 1Sam 17, 26 Et ait David ad viros, qui stabant secum, dicens: “ Quid dabitur viro, qui percusserit Philisthaeum hunc et tulerit opprobrium de Israel? Quis est enim hic Philisthaeus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei viventis? ”. 27 1Sam 17, 27 Referebat autem ei populus eundem sermonem dicens: “ Haec dabuntur viro, qui percusserit eum ”. 28 1Sam 17, 28 Quod cum audisset Eliab frater eius maior, loquente eo cum aliis, iratus est contra David et ait: “ Quare venisti et cui dereliquisti pauculas oves illas in deserto? Ego novi superbiam tuam et nequitiam cordis tui, quia ut videres proelium descendisti ”. 29 1Sam 17, 29 Et dixit David: “ Quid feci? Numquid non verbum est? ”. 30 1Sam 17, 30 Et declinavit paululum ab eo ad alium dixitque eundem sermonem; et respondit ei populus verbum sicut prius. 31 1Sam 17, 31 Audita sunt autem verba, quae locutus est David, et annuntiata in conspectu Saul. 32 1Sam 17, 32 Ad quem cum fuisset adductus, locutus est ei: “ Non concidat cor cuiusquam in eo; ego servus tuus vadam et pugnabo adversus Philisthaeum istum ”. 33 1Sam 17, 33 Et ait Saul ad David: “ Non vales resistere Philisthaeo isti nec pugnare adversus eum, quia puer es; hic autem vir bellator ab adulescentia sua ”. 34 1Sam 17, 34 Dixitque David ad Saul: “ Pascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo vel ursus tollebatque arietem de medio gregis. 35 1Sam 17, 35 Et sequebar eos et percutiebam eruebamque de ore eorum; et illi consurgebant adversum me, et apprehendebam mentum eorum et percutiebam interficiebamque eos. 36 1Sam 17, 36 Nam et leonem et ursum interfecit servus tuus; erit igitur et Philisthaeus hic incircumcisus quasi unus ex eis, quia ausus est maledicere exercitum Dei viventis ”. 37 1Sam 17, 37 Et ait David: “ Dominus, qui eruit me de manu leonis et de manu ursi, ipse liberabit me de manu Philisthaei huius ”. Dixit autem Saul ad David: “ Vade, et Dominus tecum sit ”. 38 1Sam 17, 38 Et induit Saul David vestimentis suis et imposuit galeam aeream super caput eius et vestivit eum lorica. 39 1Sam 17, 39 Accinctus ergo David gladio eius super vestem suam coepit tentare, si armatus posset incedere; non enim habebat consuetudinem. Dixitque David ad Saul: “ Non possum sic incedere, quia nec usum habeo ”. Et deposuit ea 40 1Sam 17, 40 et tulit baculum suum in manu sua; et elegit sibi quinque levissimos lapides de torrente et misit eos in peram pastoralem, qua ut sacculo lapidum utebatur, et fundam manu tulit et processit adversum Philisthaeum. 41 1Sam 17, 41 Ibat autem Philisthaeus incedens et appropinquans adversum David, et armiger eius ante eum. 42 1Sam 17, 42 Cumque inspexisset Philisthaeus et vidisset David, despexit eum; erat enim adulescens rufus et pulcher aspectu. 43 1Sam 17, 43 Et dixit Philisthaeus ad David: “ Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo? ”. Et maledixit Philisthaeus David in diis suis; 44 1Sam 17, 44 dixitque ad David: “ Veni ad me, et dabo carnes tuas volatilibus caeli et bestiis terrae ”. 45 1Sam 17, 45 Dixit autem David ad Philisthaeum: “ Tu venis ad me cum gladio et hasta et acinace; ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum, Dei agminum Israel, quibus exprobrasti. 46 1Sam 17, 46 Hodie dabit te Dominus in manu mea, et percutiam te et auferam caput tuum a te; et dabo cadaver tuum et cadavera castrorum Philisthim hodie volatilibus caeli et bestiis terrae, ut sciat omnis terra quia est Deus in Israel, 47 1Sam 17, 47 et noverit universa ecclesia haec quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus: ipsius enim est bellum, et tradet vos in manus nostras ”. 48 1Sam 17, 48 Cum ergo surrexisset Philisthaeus et veniret et appropinquaret contra David, festinavit David et cucurrit ad pugnam adversum Philisthaeum. 49 1Sam 17, 49 Et misit manum suam in peram tulitque unum lapidem et funda iecit; et percussit Philisthaeum in fronte, et infixus est lapis in fronte eius, et cecidit in faciem suam super terram. 50 1Sam 17, 50 Praevaluitque David adversum Philisthaeum in funda et in lapide; percussumque Philisthaeum interfecit. Cumque gladium non haberet in manu, David 51 1Sam 17, 51 cucurrit et stetit super Philisthaeum; et tulit gladium eius et eduxit eum de vagina sua et interfecit eum praeciditque caput eius. Videntes autem Philisthim quod mortuus esset fortissimus eorum fugerunt. 52 1Sam 17, 52 Et consurgentes viri Israel et Iudae vociferati sunt et persecuti Philisthaeos usque dum venirent ad Geth et usque ad portas Accaron. Cecideruntque vulnerati de Philisthim in via a Saarim usque ad Geth et usque ad Accaron. 53 1Sam 17, 53 Et revertentes filii Israel, postquam persecuti fuerant Philisthaeos, praedati sunt castra eorum. 54 1Sam 17, 54 Assumens autem David caput Philisthaei attulit illud in Ierusalem; arma vero eius posuit in tabernaculo. 55 1Sam 17, 55 Eo autem tempore, quo viderat Saul David egredientem contra Philisthaeum, ait ad Abner principem militiae: “ De qua stirpe descendit hic adulescens, Abner? ”. Dixitque Abner: “ Vivit anima tua, rex, quia non novi ”. 56 1Sam 17, 56 Et ait rex: “ Interroga tu, cuius filius sit iste puer ”. 57 1Sam 17, 57 Cumque regressus esset David, percusso Philisthaeo, tulit eum Abner et introduxit coram Saul caput Philisthaei habentem in manu. 58 1Sam 17, 58 Et ait ad eum Saul: “ De qua progenie es, o adulescens? ”. Dixitque David: “ Filius servi tui Isai Bethlehemitae ego sum ”.
| | 1Sam 17, 1-58 |
Verš 20
Surrexit itaque David mane et commendavit gregem custodi et onustus abiit, sicut praeceperat ei Isai. Et venit ad carraginem, dum exercitus egrediebatur ad pugnam et vociferabatur in certamine.
1Sam 26:5 - Et surrexit David et venit ad locum, ubi erat Saul. Cumque vidisset locum, in quo dormiebat Saul et Abner filius Ner princeps militiae eius, Saulem dormientem in carragine et reliquum vulgus per circuitum eius,
Verš 15
ibat David et revertebatur a Saul, ut pasceret gregem patris sui in Bethlehem.
1Sam 16:19 - Misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens: “ Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis ”.
1Sam 17,1 - Socho bolo asi tam, kde je dnes zrúcanisko zvané Eš-Šuweke, západne od Betlehema, pri Wadi es-Sant (Joz 15,35). Neďaleko musela ležať aj Azeka a Efes Dammim.
1Sam 17,2 - Terebintové údolie je asi dnešné Wadi es-Sant.
1Sam 17,4 - Výraz "muž prostredník" je veľmi nejasný. Znamená buď muža, ktorý vystupoval na priestor medzi dvoma tábormi, alebo muža, ktorý chcel súbojom "sprostredkovať", rozhodnúť bitku. (Vulg číta: "Muž kríženec"). – Gét pozri 5,8. – Podľa udanej miery bol Goliáš skoro 3 metre vysoký.
1Sam 17,5 - Váha šeklu nebola všade rovnaká. Ak vezmeme za základ, že váha šeklu bola 8,40 g, vážil Goliášov pancier 42 kg.
1Sam 17,12 - Miesto: "bol starcom medzi mužmi" by bolo azda lepšie čítať s niektorými dávnymi prekladmi (sýr., arab.): "bol starcom, pokročilým v rokoch".
1Sam 17,17 - Efa obsahovala asi 36 litrov. Pražené obilné zrno bolo u Izraelitov obvyklým pokrmom.
1Sam 17,18 - "Plukovník" doslovne: veliteľ nad tisícmi, tisícnik. – Koniec verša je nejasný. Nevieme určite, čo mal Dávid od bratov doniesť.
1Sam 17,34 - Levy a medvede boli kedysi v Palestíne časté, dnes ich tam už niet. Pastieri sa s dravou zverou púšťali do boja; aspoň zbytky roztrhaného zvieraťa museli vytrhnúť divej zveri z pysku a ukázať to pánovi stáda, ináč by boli museli pánovi nahradiť škodu (porov. Gn 31,39; Ex 22,13).
1Sam 17,52 - Gét čítame so LXX. Dnešný hebr. text a Vulg majú chybne: "prenasledovali ich až do doliny". – Podľa Joz 15,35 n. ležalo mesto Saraim blízo Socha a Azeky.
1Sam 17,55 - Dávid nebol stále na Šaulovom dvore (porov. 17,15). Nie div, že ho Šaul nepozná. Nemohol poznať každého, kto na kráľovský dvor prichádzal. A nesmieme zabudnúť, že kráľ vídal Dávida len vo chvíľach, keď bol duševne chorý, čo tiež mohlo prispieť k tomu, že sa naň nepamätal.