| 1. kniha SamuelovaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 1Sam 13, 1-23 |
1 1Sam 13, 1 Filius annorum Saul, cum regnare coepisset; duobus au tem annis regnavit super Israel. 2 1Sam 13, 2 Et elegit sibi Saul tria milia de Israel: et erant cum Saul duo milia in Machmas et in monte Bethel, mille autem cum Ionathan in Gabaa Beniamin. Porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua. 3 1Sam 13, 3 Et percussit Ionathan stationem Philisthinorum, quae erat in Gabaa. Quod audierunt Philisthim; Saul autem cecinit bucina in omni terra dicens: “ Audiant Hebraei! ”. 4 1Sam 13, 4 Et universus Israel audivit huiuscemodi famam: “ Percussit Saul stationem Philisthinorum; et factus est Israel odiosus Philisthim ”. Ergo populus congregatus est post Saul in Galgala. 5 1Sam 13, 5 Et Philisthim congregati sunt ad proeliandum contra Israel: tria milia curruum et sex milia equitum et reliquum vulgus plurimum sicut arena, quae est in litore maris. Et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven. 6 1Sam 13, 6 Quod cum vidissent viri Israel se in arto sitos — afflictus est enim populus — absconderunt se in speluncis et in abditis, in petris quoque et in antris et in cisternis. 7 1Sam 13, 7 Hebraei autem transierunt Iordanem in terram Gad et Galaad. Cumque adhuc esset Saul in Galgalis, universus populus perterritus est, qui sequebatur eum. 8 1Sam 13, 8 Et exspectavit septem diebus iuxta placitum Samuel, et non venit Samuel in Galgala; dilapsusque est populus ab eo. 9 1Sam 13, 9 Ait ergo Saul: “ Afferte mihi holocaustum et pacifica ”. Et obtulit holocaustum. 10 1Sam 13, 10 Cumque complesset offerens holocaustum, ecce Samuel veniebat; et egressus est Saul obviam ei, ut salutaret eum. 11 1Sam 13, 11 Locutusque est ad eum Samuel: “ Quid fecisti? ”. Respondit Saul: “ Quia vidi quod dilaberetur populus a me, et tu non veneras iuxta placitos dies, porro Philisthim congregati fuerant in Machmas, 12 1Sam 13, 12 dixi: Nunc descendent Philisthim ad me in Galgala, et faciem Domini non placavi. Necessitate compulsus obtuli holocaustum ”. 13 1Sam 13, 13 Dixitque Samuel ad Saul: “ Stulte egisti. Utinam custodisses mandata Domini Dei tui, quae praecepit tibi! Profecto nunc confirmasset Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum; 14 1Sam 13, 14 sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quaesivit sibi Dominus virum iuxta cor suum; et constituit eum Dominus ducem super populum suum, eo quod non servaveris, quae praecepit Dominus ”. 15 1Sam 13, 15 Surrexit autem Samuel et ascendit de Galgalis et abiit per viam suam. Et reliquus populus ascendit post Saul obviam exercitui bellatorum. Et venerunt de Galgalis in Gabaa Beniamin. Et recensuit Saul populum, qui inventi fuerant cum eo, quasi sescentos viros. 16 1Sam 13, 16 Et Saul et Ionathan filius eius populusque, qui erat cum eis, erat in Gabaa Beniamin; porro Philisthim consederant in Machmas. 17 1Sam 13, 17 Et egressi sunt ad praedandum de castris Philisthinorum tres cunei: unus cuneus pergebat contra viam Ophra ad terram Sual, 18 1Sam 13, 18 porro alius ingrediebatur per viam Bethoron, tertius autem verterat se ad iter termini imminentis valli Seboim contra desertum. 19 1Sam 13, 19 Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel; caverant enim Philisthim, ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam. 20 1Sam 13, 20 Descendebat ergo omnis Israel ad Philisthim, ut exacueret unusquisque vomerem suum et ligonem et securim et falcem. 21 1Sam 13, 21 Pretium autem exacutionis erat: pro vomeribus et ligonibus duae partes sicli, et tertia pars sicli ad acuendas secures et ad stimulum corrigendum. 22 1Sam 13, 22 Cumque venisset dies proelii Machmas, non est inventus ensis et lancea in manu totius populi, qui erat cum Saul et cum Ionathan, excepto Saul et Ionathan filio eius. 23 1Sam 13, 23 Egressa est autem statio Philisthim ad fauces Machmas.
| | 1Sam 13, 1-23 |
Verš 19
Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel; caverant enim Philisthim, ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam.
Sdc 5:8 - Elegerunt deos novos; tunc erat pugna in portis. Clipeus et hasta non apparuerunt in quadraginta milibus Israel.
1Sam 13,2 - Machmas je asi dnešná dedina Muchmas, ktorá leží pri Er-Ráme. – Betel leží severne od mesta Betel (dnes Betín). O Gabae pozri 10,5.
1Sam 13,4 - O Galgale pozri 7,16.
1Sam 13,5 - Bethaven ležal pri Beteli (Joz 7,2; 18,12 n.).
1Sam 13,7 - Čítame podľa LXX, Vulg a aj dnešný hebrejský text píše, že Hebrejci prešli cez Jordán, čo je určite mylné, veď aj tí, čo sa poschovávali, boli Hebrejci. – Čiastka Zajordánska bola pridelená kmeňu Gad. Tento kraj bol južne od rieky Jáboku. Kraj ležiaci severne od tejto rieky volal sa Galaád.
1Sam 13,15 - Samuel asi nešiel do Gabay, ale ako LXX píše: "odišiel svojou cestou". Podávame v tomto verši znenie Vulgáty, ktorá sa skoro zhoduje so LXX. Heb rejský text je neúplný.
1Sam 13,17 - Ofra je dnešné Et-Tajjíbe 7 a 1/2 km severovýchodne od Betela. Krajina Šual, ktorá sa spomína len tu, je neznáma.
1Sam 13,18 - Bethoron, dnes Betúr, ležal západne od Machmasu. Údolie Seboim (Sebóim), ,Údolie hyén' je azda dnešná Wadi Abu Daba, bočné údolie Wadi el-Keltu pri Jerichu (Schulz). – Miesto "smerom k hranici" by bolo vari lepšie čítať so LXX "smerom ku Gabae". Rovinou sa tu rozumie údolie Jordánu.
1Sam 13,21 - Osnova tohto verša je veľmi porušená; a preto neistá.