výhody registrácie

1. kniha Samuelova

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1Sam 12, 1-25

1 Dixit autem Samuel ad universum Israel: “ Ecce audivi vocem vestram iuxta omnia, quae locuti estis ad me, et constitui super vos regem; 2 et nunc rex graditur ante vos. Ego autem senui et incanui; porro filii mei vobiscum sunt. Itaque conversatus coram vobis ab adulescentia mea usque ad hanc diem; 3 ecce praesto sum. Loquimini contra me coram Domino et coram christo eius, utrum bovem cuiusquam tulerim an asinum, si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cuiusquam munus accepi, ut oculos meos clauderem in eius causa. Restituam vobis ”. 4 Et dixerunt: “ Non es calumniatus nos neque oppressisti neque tulisti de manu alicuius quippiam ”. 5 Dixitque ad eos: “ Testis Dominus adversum vos, et testis christus eius in die hac, quia non inveneritis in manu mea quippiam ”. Et dixerunt: “ Testis ”. 6 Et ait Samuel ad populum: “ Testis est Dominus, qui fecit Moysen et Aaron et eduxit patres nostros de terra Aegypti. 7 Nunc ergo state, ut iudicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini, quas fecit vobiscum et cum patribus vestris: 8 quomodo ingressus est Iacob in Aegyptum, et oppresserunt eos Aegyptii; et clamaverunt patres vestri ad Dominum, et misit Dominus Moysen et Aaron et eduxit patres vestros ex Aegypto et collocavit eos in loco hoc; 9 qui obliti sunt Domini Dei sui, et tradidit eos in manu Sisarae magistri militiae Asor et in manu Philisthinorum et in manu regis Moab, et pugnaverunt adversum eos. 10 Postea autem clamaverunt ad Dominum et dixerunt: “Peccavimus, quia dereliquimus Dominum et servivimus Baalim et Astharoth; nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum, et serviemus tibi”. 11 Et misit Dominus Ierobbaal et Barac et Iephte et Samuel et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum; et habitastis confidenter. 12 Videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos, dixistis mihi: “Nequaquam, sed rex imperabit nobis!”, cum Dominus Deus vester regnaret in vobis. 13 Nunc ergo praesto est rex vester, quem elegistis et petistis; ecce dedit vobis Dominus regem. 14 Si timueritis Dominum et servieritis ei et audieritis vocem eius et non contempseritis sermonem Domini, eritis et vos et rex, qui imperat vobis, sequentes Dominum Deum vestrum. 15 Si autem non audieritis vocem Domini, sed contempseritis sermonem Domini, erit manus Domini super vos et super regem vestrum, ut disperdat vos. 16 Sed et nunc state et videte rem istam grandem, quam facturus est Dominus in conspectu vestro. 17 Numquid non messis tritici est hodie? Invocabo Dominum, et dabit tonitrua et pluvias; et scietis et videbitis quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini petentes super vos regem ”. 18 Et clamavit Samuel ad Dominum, et dedit Dominus tonitrua et pluviam in die illa. 19 Et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuel; dixitque universus populus ad Samuel: “ Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum, ut non moriamur: addidimus enim universis peccatis nostris malum, ut peteremus nobis regem ”. 20 Dixit autem Samuel ad populum: “ Nolite timere. Vos fecistis universum malum hoc; verumtamen nolite recedere a tergo Domini et servite Domino in omni corde vestro; 21 et nolite declinare post vana, quae non proderunt vobis neque eruent vos, quia vana sunt; 22 profecto non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum, quia dignatus est Dominus facere vos sibi populum. 23 Absit autem a me hoc peccatum in Dominum, ut cessem orare pro vobis et docere vos viam bonam et rectam. 24 Igitur timete Dominum et servite ei in veritate et ex toto corde vestro; vidistis enim magnifica, quae in vobis gesserit. 25 Quod si perseveraveritis in malitia, et vos et rex vester pariter peribitis ”.

1Sam 12, 1-25





Verš 8
quomodo ingressus est Iacob in Aegyptum, et oppresserunt eos Aegyptii; et clamaverunt patres vestri ad Dominum, et misit Dominus Moysen et Aaron et eduxit patres vestros ex Aegypto et collocavit eos in loco hoc;
Gn 46:5 - Surrexit igitur Iacob a Bersabee, tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris, quae miserat pharao ad portandum senem,
Ex 2:23 - Post multum vero temporis mortuus est rex Aegypti; et ingemiscentes filii Israel propter opera vociferati sunt, ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus.
Ex 3:10 - sed veni, mittam te ad pharaonem, ut educas populum meum, filios Israel, de Aegypto ”.

Verš 9
qui obliti sunt Domini Dei sui, et tradidit eos in manu Sisarae magistri militiae Asor et in manu Philisthinorum et in manu regis Moab, et pugnaverunt adversum eos.
Sdc 4:2 - et tradidit illos Dominus in manu Iabin regis Chanaan, qui regnavit in Asor. Habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram: ipse autem habitabat in Haroseth gentium.
Sdc 10:7 - Contra quos iratus tradidit eos in manu Philisthim et filiorum Ammon.
Sdc 3:12 - Addiderunt autem filii Israel facere malum in conspectu Domini, qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab, quia fecerunt malum in conspectu Domini.

Verš 11
Et misit Dominus Ierobbaal et Barac et Iephte et Samuel et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum; et habitastis confidenter.
Sdc 6:14 - Respexitque ad eum Dominus et ait: “ Vade in hac fortitudine tua et liberabis Israel de manu Madian; scito quod miserim te ”.
Sdc 10:3 - Huic successit Iair Galaadites, qui iudicavit Israel per viginti et duos annos
Sdc 11:15 - “ Haec dicit Iephte: Non tulit Israel terram Moab nec terram filiorum Ammon.

Verš 12
Videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos, dixistis mihi: “Nequaquam, sed rex imperabit nobis!”, cum Dominus Deus vester regnaret in vobis.
1Sam 8:5 - dixeruntque ei: “ Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis; nunc ergo constitue nobis regem, ut iudicet nos, sicut universae habent nationes ”.
1Sam 8:19 - Noluit autem populus audire vocem Samuel, sed dixerunt: “ Nequaquam: rex enim erit super nos,

Verš 13
Nunc ergo praesto est rex vester, quem elegistis et petistis; ecce dedit vobis Dominus regem.
1Sam 10:19 - Vos autem hodie proiecistis Deum vestrum, qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris, et dixistis: “Nequaquam, sed regem constitue super nos!”. Nunc ergo state coram Domino per tribus vestras et per familias ”.

Verš 14
Si timueritis Dominum et servieritis ei et audieritis vocem eius et non contempseritis sermonem Domini, eritis et vos et rex, qui imperat vobis, sequentes Dominum Deum vestrum.
Dt 1:26 - Et noluistis ascendere, sed increduli ad sermonem Domini Dei vestri

1Sam 12,3 - Pomazaný Pánov je kráľ.

1Sam 12,9 - O Sisarovi a Chasore pozri Sdc hl. 4. – O utláčaní Filištíncami Sdc 3,31; 10,7–8; 13,1; Moabčanmi Sdc 3,12 n.

1Sam 12,10 - O báloch a aštartách pozri pozn. k 7,3–4.

1Sam 12,11 - Jerobál je Gedeon (Sdc 6,32). "Badan" je pravopisná chyba, treba čítať Barak (Sdc hl. 4). O Jeftem pozri Sdc hl. 11 n.

1Sam 12,12 - O Amončanoch pozri 11,1.

1Sam 12,14 - T. j. Pán vám bude i naďalej vodcom.

1Sam 12,15 - Koniec verša by bolo asi lepšie čítať so LXX "a proti vášmu kráľovi".

1Sam 12,17 - V Palestíne cez leto vôbec neprší.

1Sam 12,21 - "Ničomnosť" sú modly.