| 1. kniha SamuelovaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 1Sam 11, 1-15 |
1 1Sam 11, 1 Ascendit autem Naas Am monites et pugnare coepit ad versum Iabes Galaad. Dixeruntque omnes viri Iabes ad Naas: “ Habeto nos foederatos, et serviemus tibi ”. 2 1Sam 11, 2 Et respondit ad eos Naas Ammonites: “ In hoc feriam vobiscum foedus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros ponamque vos opprobrium in universo Israel ”. 3 1Sam 11, 3 Et dixerunt ad eum seniores Iabes: “ Concede nobis septem dies, ut mittamus nuntios in universos terminos Israel; et, si non fuerit qui defendat nos, egrediemur ad te ”. 4 1Sam 11, 4 Venerunt ergo nuntii in Gabaa Saulis et locuti sunt verba audiente populo; et levavit omnis populus vocem suam et flevit. 5 1Sam 11, 5 Et ecce Saul veniebat sequens boves de agro et ait: “ Quid habet populus quod plorat? ”. Et narraverunt ei verba virorum Iabes. 6 1Sam 11, 6 Et insilivit spiritus Domini in Saul, cum audisset verba haec; et iratus est furor eius nimis. 7 1Sam 11, 7 Et assumens par boum concidit in frusta misitque in omnes terminos Israel per manum nuntiorum dicens: “ Quicumque non exierit secutusque fuerit Saul et Samuel, sic fiet bobus eius ”. Invasit ergo timor Domini populum, et egressi sunt quasi vir unus. 8 1Sam 11, 8 Et recensuit eos in Bezec: fueruntque filiorum Israel trecenta milia; virorum autem Iudae triginta milia. 9 1Sam 11, 9 Et dixit nuntiis, qui venerant: “ Sic dicetis viris, qui sunt in Iabes Galaad: Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol ”. Venerunt ergo nuntii et annuntiaverunt viris Iabes, qui laetati sunt 10 1Sam 11, 10 et dixerunt: “Mane exibimus ad vos, et facietis nobis omne, quod placuerit vobis ”. 11 1Sam 11, 11 Et factum est, cum venisset dies crastinus, constituit Saul populum in tres partes; et ingressi sunt media castra in vigilia matutina et percusserunt Ammon, usque dum incalesceret dies. Reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur in eis duo pariter. 12 1Sam 11, 12 Et ait populus ad Samuel: “ Quis est iste qui dixit: “Saul num regnabit super nos?”. Date viros, et interficiemus eos ”. 13 1Sam 11, 13 Et ait Saul: “ Non occidetur quisquam in die hac, quia hodie fecit Dominus salutem in Israel”. 14 1Sam 11, 14 Dixit autem Samuel ad populum: “ Venite, et eamus in Galgala et innovemus ibi regnum ”. 15 1Sam 11, 15 Et perrexit omnis populus in Galgala, et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala; et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino. Et laetatus est ibi Saul et cuncti viri Israel nimis.
| | 1Sam 11, 1-15 |
Verš 12
Et ait populus ad Samuel: “ Quis est iste qui dixit: “Saul num regnabit super nos?”. Date viros, et interficiemus eos ”.
1Sam 10:27 - Filii vero Belial dixerunt: “ Num salvare nos poterit iste? ”. Et despexerunt eum et non attulerunt ei munera; ille vero dissimulabat se audire.
Verš 7
Et assumens par boum concidit in frusta misitque in omnes terminos Israel per manum nuntiorum dicens: “ Quicumque non exierit secutusque fuerit Saul et Samuel, sic fiet bobus eius ”. Invasit ergo timor Domini populum, et egressi sunt quasi vir unus.
Sdc 20:1 - Egressi sunt itaque omnes fi lii Israel et pariter congrega ti, quasi vir unus, de Dan usque Bersabee et terra Galaad ad Dominum in Maspha.
1Sam 11,1 - Amončania pochádzali od Abrahámovho synovca Lota, boli preto príbuzní Izraelitov. Sídlili v Zajordánsku, na východ od Galaádu a severne od Moabska. – Jábes bolo hlavné mesto Galaádu.
1Sam 11,8 - Bezek (dnes Ibzik) oproti vtoku Wadi-Jabísu do Jordána, ale na západ od tejto rieky.
1Sam 11,10 - Zo súvisu vidieť, že to hovorili Jábesania Amončanom.
1Sam 11,11 - Noc bola rozdelená na tri, neskoršie na štyri stráže, podľa toho, ako sa nočné stráže vojenské vymieňali. Ranná stráž bola asi medzi 3.–6. hod. Pravda, keď bola noc kratšia, aj "stráže" boli kratšie.
1Sam 11,14 - T. j. znovu vyhlásime Šaula za kráľa.