výhody registrácie

1. kniha Samuelova

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1Sam 10, 1-27

1 (VUL) Tulit autem Samuel lenticulam olei et effudit super caput eius et deosculatus eum ait: “ Ecce unxit te Dominus in principem super populum suum, super Israel. Et tu dominaberis populo Domini et tu liberabis eum de manu inimicorum eius, qui in circuitu eius sunt. Et hoc tibi signum quia unxit te Deus in principem super hereditatem suam:
1 (KAT) Nato vzal Samuel nádobu s olejom, vylial mu ho na hlavu, pobozkal ho a povedal: „Hľa, Pán ťa pomazal za knieža nad svojím dedičstvom!

2 (VUL) cum abieris hodie a me, invenies duos viros iuxta sepulcrum Rachel in finibus Beniamin, dicentque tibi: “Inventae sunt asinae, ad quas ieras perquirendas; et intermissis pater tuus asinis sollicitus est pro vobis et dicit: Quid faciam de filio meo?”.
2 (KAT) Keď pôjdeš dnes odo mňa, pri hrobe Ráchel na rozhraní Benjamína stretneš napoludnie dvoch mužov, ktorí ti povedia: »Našli sa oslice, ktoré si šiel hľadať. Lenže tvoj otec už nedbá o oslice, ale je ustarostený o vás a hovorí: Čo mám urobiť pre svojho syna?«

3 (VUL) Cumque abieris inde et ultra transieris et veneris ad quercum Thabor, invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel: unus portans tres haedos et alius tres tortas panis et alius portans utrem vini.
3 (KAT) Keď odtiaľ pôjdeš ďalej a prídeš k dubu Tábor, stretneš troch mužov, ktorí budú vystupovať k Bohu do Betela. Jeden bude niesť tri kozľatá, druhý bude niesť tri pecne chleba a tretí ponesie mech vína.

4 (VUL) Cumque te salutaverint, dabunt tibi duos panes, et accipies de manu eorum.
4 (KAT) Pozdravia ťa a dajú ti dva chleby; prijmi ich z ich ruky!

5 (VUL) Post haec venies in Gabaa Dei, ubi est statio Philisthinorum; et, cum ingressus fueris ibi urbem, obviam habebis gregem prophetarum descendentium de excelso et ante eos psalterium et tympanum et tibiam et citharam ipsosque prophetantes.
5 (KAT) Potom pôjdeš k Božej Gabae, kde je posádka Filištíncov. Keď tam budeš vchádzať do mesta, narazíš na zástup prorokov, ktorí budú zostupovať z výšiny; pred nimi budú harfy, bubny, flauty a citary a oni budú vo vytržení.

6 (VUL) Et insiliet in te spiritus Domini, et prophetabis cum eis et mutaberis in virum alium.
6 (KAT) Vtedy na teba zostúpi Pánov duch, budeš vo vytržení s nimi a zmeníš sa na inakšieho muža.

7 (VUL) Quando ergo evenerint signa haec omnia tibi, fac, quaecumque invenerit manus tua, quia Dominus tecum est.
7 (KAT) Keď sa ti všetky tieto znamenia splnia, rob, čoho budeš schopný, lebo Boh je s tebou.

8 (VUL) Et descendes ante me in Galgala. Ego quippe descendam ad te, ut offeram oblationem et immolem victimas pacificas. Septem diebus exspectabis, donec veniam ad te et ostendam tibi, quae facias ”.
8 (KAT) Potom zostúpiš predo mnou do Galgaly a ja prídem k tebe priniesť celopaly a obetovať pokojné obety. Sedem dní budeš čakať, kým prídem k tebe a oznámim ti, čo máš robiť.“

9 (VUL) Itaque, cum avertisset umerum suum, ut abiret a Samuele, immutavit ei Deus cor aliud, et venerunt omnia signa haec in die illa.
9 (KAT) A keď sa obrátil a odchádzal od Samuela, Boh mu premenil srdce na inakšie a v ten deň sa splnili všetky tieto znamenia.

10 (VUL) Veneruntque inde in Gabaa, et ecce grex prophetarum obvius ei; et insiluit super eum spiritus Dei, et prophetavit in medio eorum.
10 (KAT) Prišli ta, do Gabay, a oproti mu šiel zástup prorokov. Vtedy naň vstúpil Boží duch a bol medzi nimi vo vytržení.

11 (VUL) Videntes autem omnes, qui noverant eum heri et nudiustertius, quod esset cum prophetis et prophetaret, dixerunt ad invicem: “ Quaenam res accidit filio Cis? Num et Saul inter prophetas? ”.
11 (KAT) Keď všetci tí, čo ho predtým poznali, videli, že je vo vytržení medzi prorokmi, hovorili si medzi sebou: „Čo sa stalo s Kisovým synom? Je aj Šaul medzi prorokmi?“

12 (VUL) Responditque vir loci illius dicens: “ Et quis pater eorum? ”. Propterea versum est in proverbium: “ Num et Saul inter prophetas? ”.
12 (KAT) Ktorýsi z nich však odpovedal: „A ktože je ich otec?“ Preto sa stalo príslovím: „Je aj Šaul medzi prorokmi?“

13 (VUL) Cessavit autem prophetare et venit in Gabaa;
13 (KAT) A keď vytrženie pominulo, išiel na výšinu.

14 (VUL) dixitque patruus Saul ad eum et ad puerum eius: “ Quo abistis? ”. Qui respondit: “ Quaerere asinas; quas cum non repperissemus, venimus ad Samuelem”.
14 (KAT) Vtedy sa Šaulov strýc pýtal jeho a jeho sluhu: „Kdeže ste chodili?“ Odpovedali: „Hľadali sme oslice a keď sme videli, že ich niet, išli sme k Samuelovi.“

15 (VUL) Et dixit ei patruus suus: “Indica mihi quid dixerit tibi Samuel”.
15 (KAT) Šaulov strýc povedal: „Nože mi porozprávajte, čo vám povedal Samuel!“

16 (VUL) Et ait Saul ad patruum suum: “ Indicavit nobis quia inventae essent asinae ”. De sermone autem regni non indicavit ei, quem locutus illi fuerat Samuel.
16 (KAT) Šaul odvetil svojmu strýcovi: „S istotou nám povedal, že sa oslice našli.“ Ale čo sa týka kráľovstva, o ktorom hovoril Samuel, mu nepovedal nič.

17 (VUL) Et convocavit Samuel populum ad Dominum in Maspha
17 (KAT) Potom Samuel zvolal ľud k Pánovi do Masfy

18 (VUL) et ait ad filios Israel: “ Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ego eduxi Israel de Aegypto et erui vos de manu Aegyptiorum et de manu omnium regnorum, quae affligebant vos.
18 (KAT) a prehovoril k synom Izraela: „Toto hovorí Pán, Izraelov Boh: Ja som vyviedol Izrael z Egypta a vyslobodil som vás z ruky Egypťanov a z ruky všetkých kráľovstiev, ktoré vás utláčali.

19 (VUL) Vos autem hodie proiecistis Deum vestrum, qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris, et dixistis: “Nequaquam, sed regem constitue super nos!”. Nunc ergo state coram Domino per tribus vestras et per familias ”.
19 (KAT) Vy ste však dnes opovrhli svojím Bohom, ktorý vás vyslobodil z každého nešťastia a z každej úzkosti. A povedali ste: »Nie! Ale kráľa ustanov nad nami!« Tak sa teraz postavte pred Pána podľa svojich kmeňov a svojich rodov!“

20 (VUL) Et applicuit Samuel omnes tribus Israel; et cecidit sors in tribum Beniamin.
20 (KAT) Tu Samuel predvolal všetky izraelské kmene a zachytil sa Benjamínov kmeň.

21 (VUL) Et applicuit tribum Beniamin et cognationes eius; et cecidit in cognationem Metri et pervenit usque ad Saul filium Cis. Quaesierunt ergo eum, et non est inventus.
21 (KAT) Potom predvolal Benjamínov kmeň podľa rodov a zachytil sa rod Metriho, až sa zachytil Kisov syn Šaul. Ale keď ho hľadali, nenašli ho.

22 (VUL) Et consuluerunt post haec Dominum, utrumnam venisset illuc vir. Responditque Dominus: “ Ecce absconditus est inter sarcinas ”.
22 (KAT) Preto sa ešte spýtali Pána, či ten muž ešte príde. A Pán odpovedal: „Hľa, skrýva sa medzi batožinou.“

23 (VUL) Cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde; stetitque in medio populi et altior fuit universo populo ab umero et sursum.
23 (KAT) Bežali a doviedli ho odtiaľ. A keď sa postavil medzi ľud od pleca nahor prevyšoval všetok ľud.

24 (VUL) Et ait Samuel ad omnem populum: “ Certe videtis, quem elegit Dominus, quoniam non sit similis ei in omni populo ”. Et clamavit cunctus populus et ait: “ Vivat rex! ”.
24 (KAT) Vtedy Samuel povedal všetkému ľudu: „Pozrite, akého si Pán vyvolil! Veď mu niet podobného v celom národe!“ Nato zajasal všetok ľud a volal: „Nech žije kráľ!“

25 (VUL) Locutus est autem Samuel ad populum legem regni et scripsit in libro et reposuit coram Domino; et dimisit Samuel omnem populum, singulos in domum suam.
25 (KAT) Potom Samuel rozpovedal ľudu kráľovské právo, napísal to do knihy a uložil pred Pánom. A Samuel prepustil všetok ľud, každého domov.

26 (VUL) Sed et Saul abiit in domum suam in Gabaa; et abierunt cum eo viri fortes, quorum tetigerat Deus corda.
26 (KAT) Aj Šaul išiel domov do Gabay a sprevádzal ho oddiel tých, ktorým sa Boh dotkol srdca.

27 (VUL) Filii vero Belial dixerunt: “ Num salvare nos poterit iste? ”. Et despexerunt eum et non attulerunt ei munera; ille vero dissimulabat se audire.
27 (KAT) Ale beliálovi synovia hovorili: „Čože nám tento pomôže?“ Opovrhli ním a nedoniesli mu dary. On však akoby ani nepočul.


1Sam 10, 1-27





Verš 1
Tulit autem Samuel lenticulam olei et effudit super caput eius et deosculatus eum ait: “ Ecce unxit te Dominus in principem super populum suum, super Israel. Et tu dominaberis populo Domini et tu liberabis eum de manu inimicorum eius, qui in circuitu eius sunt. Et hoc tibi signum quia unxit te Deus in principem super hereditatem suam:
Sk 13:21 - Et exinde postulaverunt regem, et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Beniamin, annis quadraginta.

Verš 4
Cumque te salutaverint, dabunt tibi duos panes, et accipies de manu eorum.
Sdc 18:15 - Et, cum paululum declinassent, ingressi sunt domum adulescentis Levitae, domum Michae, salutaveruntque eum verbis pacificis.

Verš 5
Post haec venies in Gabaa Dei, ubi est statio Philisthinorum; et, cum ingressus fueris ibi urbem, obviam habebis gregem prophetarum descendentium de excelso et ante eos psalterium et tympanum et tibiam et citharam ipsosque prophetantes.
1Krn 16:39 - Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram habitaculo Domini in excelso, quod erat in Gabaon,
Nm 11:25 - Descenditque Dominus per nubem et locutus est ad eum auferens de spiritu, qui erat in Moyse, et dans septuaginta viris senibus. Cumque requievisset in eis spiritus, prophetaverunt nec ultra fecerunt.

Verš 8
Et descendes ante me in Galgala. Ego quippe descendam ad te, ut offeram oblationem et immolem victimas pacificas. Septem diebus exspectabis, donec veniam ad te et ostendam tibi, quae facias ”.
1Sam 13:8 - Et exspectavit septem diebus iuxta placitum Samuel, et non venit Samuel in Galgala; dilapsusque est populus ab eo.

Verš 10
Veneruntque inde in Gabaa, et ecce grex prophetarum obvius ei; et insiluit super eum spiritus Dei, et prophetavit in medio eorum.
1Sam 19:18 - David autem fugiens salvatus est et venit ad Samuel in Rama et nuntiavit ei omnia, quae fecerat sibi Saul. Et abierunt ipse et Samuel et morati sunt in Naioth.

Verš 12
Responditque vir loci illius dicens: “ Et quis pater eorum? ”. Propterea versum est in proverbium: “ Num et Saul inter prophetas? ”.
Gal 1:24 - et in me glorificabant Deum.
1Sam 19:24 - Et exspoliavit se etiam ipse vestimentis suis et vaticinatus est cum ceteris coram Samuel; et cecidit nudus tota die illa et nocte, unde et exivit proverbium: “ Num et Saul inter prophetas? ”.

Verš 19
Vos autem hodie proiecistis Deum vestrum, qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris, et dixistis: “Nequaquam, sed regem constitue super nos!”. Nunc ergo state coram Domino per tribus vestras et per familias ”.
1Sam 8:7 - Dixit autem Dominus ad Samuel: “ Audi vocem populi in omnibus, quae loquuntur tibi; non enim te abiecerunt, sed me abiecerunt, ne regnem super eos.
1Sam 8:19 - Noluit autem populus audire vocem Samuel, sed dixerunt: “ Nequaquam: rex enim erit super nos,
1Sam 12:12 - Videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos, dixistis mihi: “Nequaquam, sed rex imperabit nobis!”, cum Dominus Deus vester regnaret in vobis.

Verš 20
Et applicuit Samuel omnes tribus Israel; et cecidit sors in tribum Beniamin.
Joz 7:14 - Accedetisque mane singuli per tribus vestras; et quamcumque tribum Dominus designaverit, accedet per cognationes suas et cognatio per domos domusque per viros:

Verš 23
Cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde; stetitque in medio populi et altior fuit universo populo ab umero et sursum.
1Sam 9:2 - Et erat ei filius vocabulo Saul electus et bonus, et non erat vir de filiis Israel melior illo; ab umero et sursum eminebat super omnem populum.

Verš 26
Sed et Saul abiit in domum suam in Gabaa; et abierunt cum eo viri fortes, quorum tetigerat Deus corda.
1Sam 13:2 - Et elegit sibi Saul tria milia de Israel: et erant cum Saul duo milia in Machmas et in monte Bethel, mille autem cum Ionathan in Gabaa Beniamin. Porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua.

Verš 27
Filii vero Belial dixerunt: “ Num salvare nos poterit iste? ”. Et despexerunt eum et non attulerunt ei munera; ille vero dissimulabat se audire.
1Sam 11:12 - Et ait populus ad Samuel: “ Quis est iste qui dixit: “Saul num regnabit super nos?”. Date viros, et interficiemus eos ”.
2Krn 17:5 - Confirmavitque Dominus regnum in manu eius, et dedit omnis Iuda munera Iosaphat; factaeque sunt ei infinitae divitiae et multa gloria.

1Sam 10,1 - Vulg dokladá: "A vyslobodíš jeho národ z rúk jeho nepriateľov, ktorí ho obkľučujú. A toto ti bude znamením, že ťa Pán pomazal za knieža." Pôvodne však to nepatrilo do Vulg, dostalo sa do nej zo LXX a starolatinského prekladu.

1Sam 10,2 - Ráchel bola manželka Jakubova. Jej hrob bol buď blízo Betlehema (Gn 35,19; 48,7) alebo blízo Rámy.

1Sam 10,3 - Dub Tábor bol akýsi známy dub, my však už nevieme o ňom nič viac. Niektorí čítajú: "Dub Debory" na základe Gn 35,8. – Mužovia išli do posvätného Betela na púť.

1Sam 10,4 - "Pozdravia ťa", doslovne: "budú ti priať pokoj". Izraeliti sa zdravili: "Pokoj ti!"

1Sam 10,5 - Gabaa bola rodiskom Šaula, preto ju neskoršie nazvali Gabaa Šaulova. – "Zástup prorokov" boli asi žiaci Samuelovi, akási prorocká škola. Títo proroci pri zvukoch hudby prichádzali do vytrženia (dosl.: "prorokovali" porov. 19,20). Bližšieho však o týchto zástupoch prorokov nevieme.

1Sam 10,11-12 - Ľudia sa čudujú, ako sa mohol dostať medzi vážených prorokov človek z poslednej rodiny Benjamínovcov.

1Sam 10,13 - Miesto "na výšinu" čítajú niektorí "domov", čo dáva lepší zmysel.

1Sam 10,18-21 - Samuel na rozkaz Boží žrebom určil, "zachytil", najprv kmeň, z ktorého má byť kráľ, potom rod, potom dom, až konečne žreb padol na Šaula.

1Sam 10,25 - Právo kráľovské (porov. Dt 17,14–20) obsahovalo práva, ale aj povinnosti kráľovské.

1Sam 10,27 - Synovia beliálovi sú synovia diabla alebo naničhodníci (porov. 1,16).