![](/static/default/img/arrow_right.png) | 1. kniha SamuelovaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 1Sam 10, 1-27 |
1 1Sam 10, 1 Tulit autem Samuel lenticulam olei et effudit super caput eius et deosculatus eum ait: “ Ecce unxit te Dominus in principem super populum suum, super Israel. Et tu dominaberis populo Domini et tu liberabis eum de manu inimicorum eius, qui in circuitu eius sunt. Et hoc tibi signum quia unxit te Deus in principem super hereditatem suam: 2 1Sam 10, 2 cum abieris hodie a me, invenies duos viros iuxta sepulcrum Rachel in finibus Beniamin, dicentque tibi: “Inventae sunt asinae, ad quas ieras perquirendas; et intermissis pater tuus asinis sollicitus est pro vobis et dicit: Quid faciam de filio meo?”. 3 1Sam 10, 3 Cumque abieris inde et ultra transieris et veneris ad quercum Thabor, invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel: unus portans tres haedos et alius tres tortas panis et alius portans utrem vini. 4 1Sam 10, 4 Cumque te salutaverint, dabunt tibi duos panes, et accipies de manu eorum. 5 1Sam 10, 5 Post haec venies in Gabaa Dei, ubi est statio Philisthinorum; et, cum ingressus fueris ibi urbem, obviam habebis gregem prophetarum descendentium de excelso et ante eos psalterium et tympanum et tibiam et citharam ipsosque prophetantes. 6 1Sam 10, 6 Et insiliet in te spiritus Domini, et prophetabis cum eis et mutaberis in virum alium. 7 1Sam 10, 7 Quando ergo evenerint signa haec omnia tibi, fac, quaecumque invenerit manus tua, quia Dominus tecum est. 8 1Sam 10, 8 Et descendes ante me in Galgala. Ego quippe descendam ad te, ut offeram oblationem et immolem victimas pacificas. Septem diebus exspectabis, donec veniam ad te et ostendam tibi, quae facias ”. 9 1Sam 10, 9 Itaque, cum avertisset umerum suum, ut abiret a Samuele, immutavit ei Deus cor aliud, et venerunt omnia signa haec in die illa. 10 1Sam 10, 10 Veneruntque inde in Gabaa, et ecce grex prophetarum obvius ei; et insiluit super eum spiritus Dei, et prophetavit in medio eorum. 11 1Sam 10, 11 Videntes autem omnes, qui noverant eum heri et nudiustertius, quod esset cum prophetis et prophetaret, dixerunt ad invicem: “ Quaenam res accidit filio Cis? Num et Saul inter prophetas? ”. 12 1Sam 10, 12 Responditque vir loci illius dicens: “ Et quis pater eorum? ”. Propterea versum est in proverbium: “ Num et Saul inter prophetas? ”. 13 1Sam 10, 13 Cessavit autem prophetare et venit in Gabaa; 14 1Sam 10, 14 dixitque patruus Saul ad eum et ad puerum eius: “ Quo abistis? ”. Qui respondit: “ Quaerere asinas; quas cum non repperissemus, venimus ad Samuelem”. 15 1Sam 10, 15 Et dixit ei patruus suus: “Indica mihi quid dixerit tibi Samuel”. 16 1Sam 10, 16 Et ait Saul ad patruum suum: “ Indicavit nobis quia inventae essent asinae ”. De sermone autem regni non indicavit ei, quem locutus illi fuerat Samuel. 17 1Sam 10, 17 Et convocavit Samuel populum ad Dominum in Maspha 18 1Sam 10, 18 et ait ad filios Israel: “ Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ego eduxi Israel de Aegypto et erui vos de manu Aegyptiorum et de manu omnium regnorum, quae affligebant vos. 19 1Sam 10, 19 Vos autem hodie proiecistis Deum vestrum, qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris, et dixistis: “Nequaquam, sed regem constitue super nos!”. Nunc ergo state coram Domino per tribus vestras et per familias ”. 20 1Sam 10, 20 Et applicuit Samuel omnes tribus Israel; et cecidit sors in tribum Beniamin. 21 1Sam 10, 21 Et applicuit tribum Beniamin et cognationes eius; et cecidit in cognationem Metri et pervenit usque ad Saul filium Cis. Quaesierunt ergo eum, et non est inventus. 22 1Sam 10, 22 Et consuluerunt post haec Dominum, utrumnam venisset illuc vir. Responditque Dominus: “ Ecce absconditus est inter sarcinas ”. 23 1Sam 10, 23 Cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde; stetitque in medio populi et altior fuit universo populo ab umero et sursum. 24 1Sam 10, 24 Et ait Samuel ad omnem populum: “ Certe videtis, quem elegit Dominus, quoniam non sit similis ei in omni populo ”. Et clamavit cunctus populus et ait: “ Vivat rex! ”. 25 1Sam 10, 25 Locutus est autem Samuel ad populum legem regni et scripsit in libro et reposuit coram Domino; et dimisit Samuel omnem populum, singulos in domum suam. 26 1Sam 10, 26 Sed et Saul abiit in domum suam in Gabaa; et abierunt cum eo viri fortes, quorum tetigerat Deus corda. 27 1Sam 10, 27 Filii vero Belial dixerunt: “ Num salvare nos poterit iste? ”. Et despexerunt eum et non attulerunt ei munera; ille vero dissimulabat se audire.
![](/static/default/img/arrow_right.png) | | 1Sam 10, 1-27 |
Verš 1
Tulit autem Samuel lenticulam olei et effudit super caput eius et deosculatus eum ait: “ Ecce unxit te Dominus in principem super populum suum, super Israel. Et tu dominaberis populo Domini et tu liberabis eum de manu inimicorum eius, qui in circuitu eius sunt. Et hoc tibi signum quia unxit te Deus in principem super hereditatem suam:
Sk 13:21 - Et exinde postulaverunt regem, et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Beniamin, annis quadraginta.
Verš 4
Cumque te salutaverint, dabunt tibi duos panes, et accipies de manu eorum.
Sdc 18:15 - Et, cum paululum declinassent, ingressi sunt domum adulescentis Levitae, domum Michae, salutaveruntque eum verbis pacificis.
Verš 5
Post haec venies in Gabaa Dei, ubi est statio Philisthinorum; et, cum ingressus fueris ibi urbem, obviam habebis gregem prophetarum descendentium de excelso et ante eos psalterium et tympanum et tibiam et citharam ipsosque prophetantes.
1Krn 16:39 - Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram habitaculo Domini in excelso, quod erat in Gabaon,
Nm 11:25 - Descenditque Dominus per nubem et locutus est ad eum auferens de spiritu, qui erat in Moyse, et dans septuaginta viris senibus. Cumque requievisset in eis spiritus, prophetaverunt nec ultra fecerunt.
Verš 8
Et descendes ante me in Galgala. Ego quippe descendam ad te, ut offeram oblationem et immolem victimas pacificas. Septem diebus exspectabis, donec veniam ad te et ostendam tibi, quae facias ”.
1Sam 13:8 - Et exspectavit septem diebus iuxta placitum Samuel, et non venit Samuel in Galgala; dilapsusque est populus ab eo.
Verš 10
Veneruntque inde in Gabaa, et ecce grex prophetarum obvius ei; et insiluit super eum spiritus Dei, et prophetavit in medio eorum.
1Sam 19:18 - David autem fugiens salvatus est et venit ad Samuel in Rama et nuntiavit ei omnia, quae fecerat sibi Saul. Et abierunt ipse et Samuel et morati sunt in Naioth.
Verš 12
Responditque vir loci illius dicens: “ Et quis pater eorum? ”. Propterea versum est in proverbium: “ Num et Saul inter prophetas? ”.
Gal 1:24 - et in me glorificabant Deum.
1Sam 19:24 - Et exspoliavit se etiam ipse vestimentis suis et vaticinatus est cum ceteris coram Samuel; et cecidit nudus tota die illa et nocte, unde et exivit proverbium: “ Num et Saul inter prophetas? ”.
Verš 19
Vos autem hodie proiecistis Deum vestrum, qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris, et dixistis: “Nequaquam, sed regem constitue super nos!”. Nunc ergo state coram Domino per tribus vestras et per familias ”.
1Sam 8:7 - Dixit autem Dominus ad Samuel: “ Audi vocem populi in omnibus, quae loquuntur tibi; non enim te abiecerunt, sed me abiecerunt, ne regnem super eos.
1Sam 8:19 - Noluit autem populus audire vocem Samuel, sed dixerunt: “ Nequaquam: rex enim erit super nos,
1Sam 12:12 - Videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos, dixistis mihi: “Nequaquam, sed rex imperabit nobis!”, cum Dominus Deus vester regnaret in vobis.
Verš 20
Et applicuit Samuel omnes tribus Israel; et cecidit sors in tribum Beniamin.
Joz 7:14 - Accedetisque mane singuli per tribus vestras; et quamcumque tribum Dominus designaverit, accedet per cognationes suas et cognatio per domos domusque per viros:
Verš 23
Cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde; stetitque in medio populi et altior fuit universo populo ab umero et sursum.
1Sam 9:2 - Et erat ei filius vocabulo Saul electus et bonus, et non erat vir de filiis Israel melior illo; ab umero et sursum eminebat super omnem populum.
Verš 26
Sed et Saul abiit in domum suam in Gabaa; et abierunt cum eo viri fortes, quorum tetigerat Deus corda.
1Sam 13:2 - Et elegit sibi Saul tria milia de Israel: et erant cum Saul duo milia in Machmas et in monte Bethel, mille autem cum Ionathan in Gabaa Beniamin. Porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua.
Verš 27
Filii vero Belial dixerunt: “ Num salvare nos poterit iste? ”. Et despexerunt eum et non attulerunt ei munera; ille vero dissimulabat se audire.
1Sam 11:12 - Et ait populus ad Samuel: “ Quis est iste qui dixit: “Saul num regnabit super nos?”. Date viros, et interficiemus eos ”.
2Krn 17:5 - Confirmavitque Dominus regnum in manu eius, et dedit omnis Iuda munera Iosaphat; factaeque sunt ei infinitae divitiae et multa gloria.
1Sam 10,1 - Vulg dokladá: "A vyslobodíš jeho národ z rúk jeho nepriateľov, ktorí ho obkľučujú. A toto ti bude znamením, že ťa Pán pomazal za knieža." Pôvodne však to nepatrilo do Vulg, dostalo sa do nej zo LXX a starolatinského prekladu.
1Sam 10,2 - Ráchel bola manželka Jakubova. Jej hrob bol buď blízo Betlehema (Gn 35,19; 48,7) alebo blízo Rámy.
1Sam 10,3 - Dub Tábor bol akýsi známy dub, my však už nevieme o ňom nič viac. Niektorí čítajú: "Dub Debory" na základe Gn 35,8. – Mužovia išli do posvätného Betela na púť.
1Sam 10,4 - "Pozdravia ťa", doslovne: "budú ti priať pokoj". Izraeliti sa zdravili: "Pokoj ti!"
1Sam 10,5 - Gabaa bola rodiskom Šaula, preto ju neskoršie nazvali Gabaa Šaulova. – "Zástup prorokov" boli asi žiaci Samuelovi, akási prorocká škola. Títo proroci pri zvukoch hudby prichádzali do vytrženia (dosl.: "prorokovali" porov. 19,20). Bližšieho však o týchto zástupoch prorokov nevieme.
1Sam 10,11-12 - Ľudia sa čudujú, ako sa mohol dostať medzi vážených prorokov človek z poslednej rodiny Benjamínovcov.
1Sam 10,13 - Miesto "na výšinu" čítajú niektorí "domov", čo dáva lepší zmysel.
1Sam 10,18-21 - Samuel na rozkaz Boží žrebom určil, "zachytil", najprv kmeň, z ktorého má byť kráľ, potom rod, potom dom, až konečne žreb padol na Šaula.
1Sam 10,25 - Právo kráľovské (porov. Dt 17,14–20) obsahovalo práva, ale aj povinnosti kráľovské.
1Sam 10,27 - Synovia beliálovi sú synovia diabla alebo naničhodníci (porov. 1,16).