| 1. kniha SamuelovaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 1Sam 1, 1-28 |
1 (VUL) Fuit vir unus de Ramathaim Suphita de monte Ephraim, et nomen eius Elcana filius Ieroham filii Eliu filii Thohu filii Suph, Ephrathaeus.
2 (VUL) Et habuit duas uxores: nomen uni Anna et nomen secundae Phenenna. Fueruntque Phenennae filii, Annae autem non erant liberi.
3 (VUL) Et ascendebat vir ille de civitate sua singulis annis, ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo. Erant autem ibi duo filii Heli, Ophni et Phinees, sacerdotes Domini.
4 (VUL) Venit ergo dies, et immolavit Elcana dabatque Phenennae uxori suae et cunctis filiis eius et filiabus partes;
5 (VUL) Annae autem dabat unam partem electam, quia Annam diligebat; Dominus autem concluserat vulvam eius.
6 (VUL) Affligebat quoque eam aemula eius et vehementer angebat, ut conturbaret eam, quod conclusisset Dominus vulvam eius.
7 (VUL) Sicque faciebat per singulos annos, cum, redeunte tempore, ascenderent templum Domini, et sic provocabat eam. Porro illa flebat et non capiebat cibum.
8 (VUL) Dixit ergo ei Elcana vir suus: “ Anna, cur fles et quare non comedis? Et quam ob rem affligitur cor tuum? Numquid non ego melior sum tibi quam decem filii? ”.
9 (VUL) Surrexit autem Anna, postquam comederant et biberant in Silo, et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini.
10 (VUL) Cum esset Anna amaro animo, oravit Dominum flens largiter
11 (VUL) et votum vovit dicens: “ Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famulae tuae et recordatus mei fueris nec oblitus ancillae tuae dederisque servae tuae sexum virilem, dabo eum Domino omnes dies vitae eius, et novacula non ascendet super caput eius ”.
12 (VUL) Factum est ergo, cum illa multiplicaret preces coram Domino, ut Heli observaret os eius.
13 (VUL) Porro Anna loquebatur in corde suo; tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Aestimavit igitur eam Heli temulentam
14 (VUL) dixitque ei: “ Usquequo ebria eris? Digere paulisper vinum, quo mades! ”.
15 (VUL) Respondens Anna: “ Nequaquam, inquit, domine mi; nam mulier infelix nimis ego sum: vinumque et omne, quod inebriare potest, non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini.
16 (VUL) Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial, quia ex multitudine doloris et maeroris mei locuta sum usque in praesens ”.
17 (VUL) Tunc Heli ait ei: “ Vade in pace, et Deus Israel det tibi petitionem, quam rogasti eum ”.
18 (VUL) Et illa dixit: “ Utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis ”. Et abiit mulier in viam suam et comedit; vultusque illius non fuerunt amplius sicut prius.
19 (VUL) Et surrexerunt mane et adoraverunt coram Domino. Reversique sunt et venerunt in domum suam in Rama. Cognovit autem Elcana Annam uxorem suam, et recordatus est eius Dominus.
20 (VUL) Et factum est post circulum dierum concepit Anna et peperit filium vocavitque nomen eius Samuel, eo quod a Domino postulasset eum.
21 (VUL) Ascendit autem vir Elcana et omnis domus eius, ut immolaret Domino hostiam annuam et votum suum.
22 (VUL) Et Anna non ascendit; dixit enim viro suo: “ Non vadam, donec ablactetur infans, et ducam eum, et appareat ante conspectum Domini et maneat ibi iugiter ”.
23 (VUL) Et ait ei Elcana vir suus: “ Fac, quod bonum tibi videtur, et mane, donec ablactes eum; precorque, ut impleat Dominus verbum suum ”. Mansit ergo mulier et lactavit filium suum, donec amoveret eum a lacte.
24 (VUL) Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, cum vitulo trium annorum et tribus modiis farinae et utre vini; et adduxit eum ad domum Domini in Silo. Puer autem erat adhuc infantulus.
25 (VUL) Et immolaverunt vitulum et obtulerunt puerum Heli,
26 (VUL) et ait Anna: “ Obsecro, mi domine; vivit anima tua, domine, ego sum illa mulier, quae steti coram te hic orans Dominum.
27 (VUL) Pro puero isto oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam, quam postulavi eum.
28 (VUL) Idcirco et ego commodavi eum Domino; cunctis diebus, quibus vivet, postulatus erit pro Domino ”. Et adoraverunt ibi Dominum.
| | 1Sam 1, 1-28 |
Verš 1
Fuit vir unus de Ramathaim Suphita de monte Ephraim, et nomen eius Elcana filius Ieroham filii Eliu filii Thohu filii Suph, Ephrathaeus.
1Krn 6:26 - filii Athnai filii Zara filii Adaia
Verš 3
Et ascendebat vir ille de civitate sua singulis annis, ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo. Erant autem ibi duo filii Heli, Ophni et Phinees, sacerdotes Domini.
Ex 23:14 - Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.
Dt 16:16 - Tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco, quem elegerit: in sollemnitate Azymorum et in sollemnitate Hebdomadarum et in sollemnitate Tabernaculorum. Non apparebit ante Dominum vacuus,
Verš 8
Dixit ergo ei Elcana vir suus: “ Anna, cur fles et quare non comedis? Et quam ob rem affligitur cor tuum? Numquid non ego melior sum tibi quam decem filii? ”.
Rút 4:15 - et consoletur animam tuam et enutriat senectutem; de nuru enim tua natus est, quae te diligit et multo tibi est melior quam septem filii ”.
Verš 11
et votum vovit dicens: “ Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famulae tuae et recordatus mei fueris nec oblitus ancillae tuae dederisque servae tuae sexum virilem, dabo eum Domino omnes dies vitae eius, et novacula non ascendet super caput eius ”.
Sdc 13:5 - quia ecce concipies et paries filium, cuius non tanget caput novacula: erit enim puer nazaraeus Dei ex matris utero et ipse incipiet liberare Israel de manu Philisthinorum ”.
Verš 15
Respondens Anna: “ Nequaquam, inquit, domine mi; nam mulier infelix nimis ego sum: vinumque et omne, quod inebriare potest, non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini.
Ž 62:8 - In Deo salutare meum et gloria mea; Deus fortitudinis meae, et refugium meum in Deo est.
Verš 24
Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, cum vitulo trium annorum et tribus modiis farinae et utre vini; et adduxit eum ad domum Domini in Silo. Puer autem erat adhuc infantulus.
Lk 2:41 - Et ibant parentes eius per omnes annos in Ierusalem in die festo Paschae.
1Sam 1,1 - Je viac miest, s ktorými stotožňujú Elkánovo bydlisko, Ramataim-Sofim. Najpravdepodobnejšie je to dnešné Bét-Rímá, vzdialené na 5 hodín od Lydy (Lydda, Diospolis, dnešný Lud). Toto mestečko leží na dvoch kopcoch a meno Ramataim skutočne znamená: "Dva kopce". – Elkána nebol Efraimec (Efratejec) rodom, nepochádzal z kmeňa Efraim, ale z kmeňa Lévi (porov. 1 Krn 6,12 n. a 6,18 n.). Volal sa Efratejec, lebo býval na území kmeňa Efraim, kde Jozue pridelil jeho rodu mestá (Joz 21,5.20). O Efraimskom pohorí pozri nižšie pozn. k 9,4.
1Sam 1,2 - Ako niektorí patriarchovia (Abrahám, Jakub) aj Elkána žil celkom dobromyseľne v mnohoženstve. Boh to ani v Starom zákone nikdy nepovolil, ani neschvaľoval, len trpel, hoci sa to priečilo jeho pôvodnému ustanoveniu (Gn 1,27 n. a 2,20 n.).
1Sam 1,3 - Vo Svätom písme prvý raz tu sa volá Boh Pánom zástupov, vojsk (sabaoth). Jeho vojská sú anjeli, nebeské telesá (hviezdy) a tiež vojská Izraelitov, ktoré chodili do boja pod jeho vedením. Šílo, dnešné Selím, je asi 5 hodín od Jeruzalema smerom k Sichemu, dnešnému Nablusu.
1Sam 1,9 - Čo je v zátvorkách, doplnili sme podľa LXX. – Anna išla do chrámu, kde býval Pán.
1Sam 1,11 - Samuel ako levita mal byť i tak v službe Pánovej, ale len od 25. alebo 30. roku do 50. Anna ho zasväcuje od útlej mladosti do smrti. Okrem toho sa zaväzuje, že jej syn bude nazirejcom (pozri Nm 6,2 n.).
1Sam 1,12-14 - Pri nedbalých kňazoch, ako boli synovia Héliho, častejšie mohlo sa prihodiť, že sa Izraeliti pri obetných hostinách podnapili.
1Sam 1,16 - Beliál (naničhodný) je diabol. Dcéra beliálova je naničhodnica, hriešnica.
1Sam 1,19 - Ráma je to isté mesto, ktoré sa v 1. verši volá Ramataim-Sofim.
1Sam 1,20 - Začiatok verša zneje v pôvodine doslovne: "A keď zbehli dni", t. j. "keď sa vrátili tie isté dni roka". – Meno Samuel znamená: Vyslyšal Boh.
1Sam 1,23 - U Izraelitov dojčili matky oveľa dlhšie než u nás (porov. napr. 2 Mach 7,27).
1Sam 1,24 - Podľa LXX vzali len jedného trojročného býčka (porov. v. 25), čo je pravdepodobnejšie. – Efa je asi 36 litrov. – Víno uschovávali v kožených mechoch. Všetky tieto veci potrebovali na obetu.