výhody registrácie

2. kniha Machabejcov

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

2Mach 5, 1-27

1 (VUL) Circa hoc autem tempus Anti ochus secundam profectionem paravit in Aegyptum.
1 ----

2 (VUL) Contigit autem per universam civitatem fere per dies quadraginta videri per aera equites discurrentes, auratas stolas habentes et hastas, ad modum cohortium armatos, et gladiorum evaginationes
2 ----

3 (VUL) et turmas equorum per ordinem digestas et congressiones fieri et decursus utrorumque et scutorum motus et contorum multitudinem et telorum iactus et aureorum ornamentorum fulgores omnisque generis loricationes.
3 ----

4 (VUL) Quapropter omnes rogabant pro bono factam esse ostensionem.
4 ----

5 (VUL) Sed cum falsus rumor exisset, tamquam vita excessisset Antiochus, assumptis Iason non minus mille viris repente aggressus est civitatem; illis autem, qui erant in muro, compulsis in fugam et ad ultimum iam apprehensa civitate, Menelaus fugit in arcem.
5 ----

6 (VUL) Iason vero caedes civium suorum perpetrabat nulli parcens, non intellegens prosperitatem adversum cognatos calamitatem esse maximam, arbitrans autem hostium et non civium se trophaea constituere.
6 ----

7 (VUL) Et principatum quidem non obtinuit, finem vero insidiarum suarum confusionem adeptus, profugus iterum abiit in Ammanitidem.
7 ----

8 (VUL) Ad ultimum igitur malam reversionem sortitus est; conclusus apud Aretam Arabum tyrannum, fugiens de civitate in civitatem, expulsus ab omnibus, odiosus ut refuga legum et exsecrabilis ut patriae et civium carnifex in Aegyptum extrusus est.
8 ----

9 (VUL) Et, qui multos de patria expulerat, peregre periit ad Lacedaemonios pervectus, quasi pro cognatione habiturus protectionem;
9 ----

10 (VUL) et, qui insepultos multos abiecerat, ipse illamentatus permansit nec exsequiis ullis neque patrio sepulcro participavit.
10 ----

11 (VUL) Cum autem nuntia ad regem pervenissent de his, quae gesta erant, suspicatus est rex a societate defecturam Iudaeam; et ob hoc profectus ex Aegypto efferatus animo, civitatem quidem armis cepit
11 ----

12 (VUL) et iussit militibus interficere occursantes nemini parcendo et eos, qui in domos ascenderent, trucidare.
12 ----

13 (VUL) Fiebant ergo iuvenum ac seniorum caedes, mulierum et natorum exterminium virginumque et parvulorum neces.
13 ----

14 (VUL) Erant autem toto triduo octoginta milia perditi, quadraginta quidem milia in ipso manuum conflictu; non minus autem quam qui iugulati fuerant, venumdati sunt.
14 ----

15 (VUL) Non contentus autem his, ausus est intrare templum universae terrae sanctissimum, ducem habens Menelaum, qui legum et patriae fuit proditor,
15 ----

16 (VUL) et scelestis manibus sumens sancta vasa et, quae ab aliis regibus et civitatibus erant posita ad augmentum et gloriam loci et honorem, profanis manibus contrectans.
16 ----

17 (VUL) Ita extollebatur mente Antiochus non considerans quod propter peccata habitantium civitatem modicum Dominus fuerat iratus; propter quod accidit circa locum despectio.
17 ----

18 (VUL) Alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos, sicut Heliodorus, qui missus est a Seleuco rege ad inspectionem aerarii, et ipse, mox ut accessisset, confestim flagellatus repulsus fuisset ab audacia.
18 ----

19 (VUL) Verum non propter locum gentem, sed propter gentem locum Dominus elegit.
19 ----

20 (VUL) Ideoque et ipse locus particeps factus populi malorum, postea factus est socius beneficiorum; et, qui derelictus in ira Omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione cum omni gloria restitutus est.
20 ----

21 (VUL) Igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis, velocius Antiochiam regressus est, existimans se prae superbia terram ad navigandum, pelagus vero ad ambulandum deducturum propter mentis elationem.
21 ----

22 (VUL) Reliquit autem et praepositos ad affligendam gentem: Hierosolymis quidem Philippum, genere Phrygem, moribus barbariorem eo ipso, a quo constitutus est;
22 ----

23 (VUL) in Garizim autem Andronicum; praeter autem hos Menelaum, qui gravius quam ceteri imminebat civibus.
23 ----

24 (VUL) Misit autem Apollonium Mysarcham cum exercitu — viginti vero et duo milia virorum — praecipiens omnes perfectae aetatis interficere, mulieres autem ac iuniores vendere.
24 ----

25 (VUL) Qui cum venisset Hierosolymam et pacificum se simulasset, quievit usque ad diem sanctum sabbati et, cum comprehenderet feriatos Iudaeos, arma capere suis praecepit;
25 ----

26 (VUL) omnesque, qui ad spectaculum processerant, trucidavit et civitatem cum armatis discurrens ingentem multitudinem peremit.
26 ----

27 (VUL) Iudas autem, qui et Maccabaeus, decimus factus secesserat in eremum et ferarum more in montibus vitam cum suis agebat; et feni cibo vescentes demorabantur, ne participes essent coinquinationis.
27 ----


2Mach 5, 1-27





2Mach 5,1 - Porov. 1 Mach 1,18–22.

2Mach 5,2-4 - Výklad, podľa ktorého by mali byť tie zvláštne úkazy len výplodom podráždenej fantázie, nijako neobstojí, lebo ich charakter a doba trvania poukazujú na skutočné znamenie (podobné zjavy sa vraj diali aj pred pádom Jeruzalema r. 70 po Kr.; Joz. Flávius, Žid. vojna 6,5.3; Tacitus, Hist. 5,13).

2Mach 5,5-7 - Porov. pozn. k 1 Mach 1,21.

2Mach 5,16 - 1 Mach 1,23 nn. a Joz. Flávius jasne hovoria, že Epifanes chrám aj vyplienil.

2Mach 5,17-20 - O Heliodorovi pozri 3,23 n.; o oslávení chrámu 10,3–9. Porov. 1 Mach 2,49.

2Mach 5,21 - Porov. 1 Mach 1,23 nn.; 3,30.

2Mach 5,22 - Pred svojím odchodom z Jeruzalema ustanovil Epifanes akýchsi vojensko-politických komisárov (nie sú to tí dozorci, o ktorých je reč v 1 Mach 1,53) pre Samáriu a Judeu. Pridelil ich k miestam, kde sa ľud húfne schádzaval. Na Garizime, kde mali Samaritáni svoju svätyňu, bol Andronikus (iný než v 4,31–38) a v Jeruzaleme Filip (pozri 6,11).

2Mach 5,24 - Apolonius (porov. 1 Mach 1,30–34; 3,10) sa tu označuje ako "mysarches" (=nenávidený vodca), čo niektorí vzhľadom na 1 Mach prekladajú: Knieža, vodca Mýzie. – Toto je už druhý krvavý kúpeľ, ktorý nastal po dvoch rokoch po prvom (v. 11–15), t. j. r. 145 Sel.= 168/7 pr. Kr.

2Mach 5,27 - Medzi tými "deviatimi" bol iste aj Júdov otec Matatiáš; porov. 1 Mach 2,28. – Chránili sa poškvrnenia, k akému bol donucovaný aj Eleazar (6,18 nn.). Porov. 1 Mach 1,65 nn.