| 2. kniha MachabejcovBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 2Mach 14, 1-46 |
1 2Mach 14, 1 Sed post triennii tempus co gnoverunt, qui cum Iuda erant, Demetrium Seleuci per portum apud Tripolim adnavigantem cum multitudine valida et navibus, 2 2Mach 14, 2 tenuisse regionem, sublato Antiocho et procuratore eius Lysia. 3 2Mach 14, 3 Alcimus autem quidam, qui summus sacerdos fuerat, sed voluntarie coinquinatus temporibus seditionis, considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ultra ad sanctum altare, 4 2Mach 14, 4 venit ad regem Demetrium, centesimo quinquagesimo primo anno, offerens ei coronam auream et palmam, super haec et thallos, qui templi esse videbantur; et ipsa quidem die siluit. 5 2Mach 14, 5 Tempus autem opportunum dementiae suae nactus, convocatus a Demetrio ad consilium et interrogatus quo proposito et consilio Iudaei niterentur, 6 2Mach 14, 6 ad haec respondit: “ Ipsi, qui dicuntur Asidaei, Iudaeorum, quibus praeest Iudas Maccabaeus, bella nutriunt et seditiones movent nec patiuntur regnum esse quietum. 7 2Mach 14, 7 Unde ego defraudatus parentum gloria, dico autem summo sacerdotio, huc nunc veni, 8 2Mach 14, 8 primo quidem de his, quae pertinent ad regem, mera fide sentiens, secundo autem etiam civibus meis consulens; nam illorum praedictorum inconsiderantia universum genus nostrum non modice laborat. 9 2Mach 14, 9 Sed his singulis, tu rex, cognitis, et regioni et obsesso generi nostro, secundum quam habes omnibus obviam humanitatem, prospice; 10 2Mach 14, 10 nam, quamdiu superest Iudas, impossibile est pacem esse negotiis ”. 11 2Mach 14, 11 Talibus autem ab hoc dictis, velocius ceteri amici hostiliter se habentes adversus Iudam inflammaverunt Demetrium. 12 2Mach 14, 12 Qui statim assumens Nicanorem, qui fuit praepositus elephantorum, et ducem ostendens Iudaeae misit, 13 2Mach 14, 13 datis mandatis, ut ipsum quidem Iudam occideret; eos vero, qui cum illo erant, dispergeret et constitueret Alcimum maximi templi summum sacerdotem. 14 2Mach 14, 14 Tunc gentes, quae de Iudaea fugerant Iudam, gregatim se Nicanori miscebant, miserias et clades Iudaeorum prosperitates rerum suarum existimantes fore. 15 2Mach 14, 15 Audito itaque Nicanoris adventu et conventu nationum, conspersi terra rogabant eum, qui populum suum constituit usque in aeternum quique suam portionem signis evidentibus protegit. 16 2Mach 14, 16 Imperante autem duce, statim inde profectus congreditur eis ad castellum Dessau. 17 2Mach 14, 17 Simon vero frater Iudae commiserat cum Nicanore, sed lente ob repentinum adversariorum silentium victus evaserat. 18 2Mach 14, 18 Nicanor tamen audiens quam virtutem haberent, qui cum Iuda erant, et animi magnitudinem pro patriae certaminibus, sanguine iudicium facere metuebat. 19 2Mach 14, 19 Quam ob rem misit Posidonium et Theodotum et Matthathiam, ut darent dextras atque acciperent. 20 2Mach 14, 20 Et, cum diu de his consilium ageretur, et ipse dux ad multitudinem rettulisset, et paribus suffragiis pareret sententia, sponsionibus pacis annuerunt. 21 2Mach 14, 21 Itaque diem constituerunt, qua secreto convenirent eodem, et processit utrimque currus, posuerunt sellas; 22 2Mach 14, 22 disposuit Iudas armatos paratos locis opportunis, ne forte ab hostibus repente mali aliquid fieret; congruum colloquium fecerunt. 23 2Mach 14, 23 Morabatur Nicanor Hierosolymis nihilque inique agebat gregesque turbarum, quae congregatae fuerant, dimisit. 24 2Mach 14, 24 Habebat autem Iudam semper in conspectu, ex animo erat viro inclinatus. 25 2Mach 14, 25 Rogavit eum ducere uxorem filiosque procreare. Nuptias fecit, quiete egit, communiter vivebat. 26 2Mach 14, 26 Alcimus autem, videns mutuam illorum benevolentiam et factas conventiones, accipiens venit ad Demetrium et dicebat Nicanorem aliena sentire a rebus; Iudam enim regni insidiatorem socium sibi designavit. 27 2Mach 14, 27 Itaque rex exasperatus et pessimi huius criminationibus irritatus, scripsit Nicanori dicens graviter quidem se ferre de conventionibus, iubere tamen Maccabaeum citius vinctum mittere Antiochiam. 28 2Mach 14, 28 Quibus cognitis, Nicanor confusus erat et aegre ferebat, si ea, quae convenerant, irrita faceret, nulla a viro facta iniuria; 29 2Mach 14, 29 sed, quia regi resisti non poterat, opportunitatem observabat, ut artificio illud perficeret. 30 2Mach 14, 30 At Maccabaeus videns secum austerius agere Nicanorem et consuetum occursum ferocius exhibentem, intellegens non ex optimo esse austeritatem, non paucis suorum congregatis, occultavit se a Nicanore. 31 2Mach 14, 31 Quod cum ille cognovit fortiter se a viro astutia praeventum, venit ad maximum et sanctum templum et sacerdotibus solitas hostias offerentibus iussit sibi tradi virum. 32 2Mach 14, 32 Quibus cum iuramento dicentibus nescire se ubi esset, qui quaerebatur, extendens dexteram ad templum 33 2Mach 14, 33 iuravit haec: “ Nisi Iudam mihi vinctum tradideritis, istud Dei fanum in planitiem deducam et altare effodiam et templum hic Libero illustre erigam ”. 34 2Mach 14, 34 Et, his dictis, abiit. Sacerdotes autem protendentes manus in caelum invocabant eum, qui semper propugnator fuit gentis nostrae, haec dicentes: 35 2Mach 14, 35 “ Tu, Domine universorum, qui nullius indiges, voluisti templum habitationis tuae fieri in nobis; 36 2Mach 14, 36 et nunc, Sancte, omnis sanctificationis Domine, conserva in aeternum impollutam domum istam, quae nuper mundata est ”. 37 2Mach 14, 37 Razis autem quidam de senioribus ab Hierosolymis delatus est Nicanori, vir amator civitatis et valde bene audiens, qui pro affectu pater Iudaeorum appellabatur. 38 2Mach 14, 38 Hic enim pristinis temporibus seditionis iudicium pertulerat Iudaismi corpusque et animam pro Iudaismo tradiderat cum omni perseverantia. 39 2Mach 14, 39 Volens autem Nicanor manifestare odium, quod habebat in Iudaeos, misit milites supra quingentos, ut eum comprehenderent; 40 2Mach 14, 40 putabat enim, si illum cepisset, se cladem istis illaturum. 41 2Mach 14, 41 Turbis autem turrim iam occupaturis et atrii ianuae vim facientibus atque iubentibus ignem admovere et portas incendi, ipse undique comprehensus supposuit sibi gladium 42 2Mach 14, 42 volens nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus et nobilitate sua indignis iniuriis affici. 43 2Mach 14, 43 Sed, cum per contentionis festinationem non certo ictu plagam dedisset, et turbae intra ostia irrumperent, recurrens audacter ad murum praecipitavit semetipsum viriliter in turbas; 44 2Mach 14, 44 quibus velociter locum dantibus intervallo facto, venit per medium spatium vacuum. 45 2Mach 14, 45 Et, cum adhuc spiraret, accensus animis surrexit et, cum sanguis ad modum fontis deflueret, et gravissima essent vulnera, cursu turbas pertransiens et stans supra quandam petram praeruptam, 46 2Mach 14, 46 prorsus exsanguis iam effectus, proferens intestina et sumens utrisque manibus proiecit super turbas et invocans Dominatorem vitae ac spiritus, ut haec ipsi iterum redderet, ita vita defunctus est.
| | 2Mach 14, 1-46 |
2Mach 14,1 - Údaj "po troch rokoch" sa počíta od r. 149 Sel. (porov. 13,1). Tie tri roky (podľa semitského spôsobu počítania, kde sa do súčtu berie aj rok, od ktorého sa začína, aj rok, ktorým sa doba končí) sú r. 149–151. Rok 151 Sel. (podľa 2 Mach) sa začínal na jeseň 161 pr. Kr. a končil v jeseni 160 pr. Kr. – Ako sa dostal Demetrius I. Soter na trón, o tom porov. obšírnejšie 1 Mach 7,1–4 aj s poznámkami.
2Mach 14,3 - O Alkimovom pôvode pozri pozn. k 1 Mach 7,10–16. Alkimus sa stal "v časoch nejednoty" (niektoré rukopisy: "za čias zmiešania", t. j. s pohanmi) vierolomníkom, lebo prijímal a šíril pohanské mravy. – Ako čestný dar priniesol kráľovi: olivovú ratolesť (akiste zo zlata), palmovú ratolesť (1 Mach 13,37) a zlatú korunu, ktorá bola akýmsi druhom dane (1 Mach 10,29).
2Mach 14,6 - Alkimus nazval Júdu "vodcom Asidejcov" (o týchto porov. pozn. k 1 Mach 2,42).
2Mach 14,11 - "Priatelia"=(dôverníci) členovia štátnej rady (v. 5). O Nikanorovi, ktorý prevzal po Bakchidesovi vojenské velenie výpravy proti Júdsku, pozri pozn. k 1 Mach 7,26.
2Mach 14,16 - Zrážka nastala pri obci Desau (=najskôr nesprávny prepis z mena "Adasa"; porov. 1 Mach 7,40).
2Mach 14,19-22 - V posolstve, ktoré vyslal Nikanor k Júdovi, boli: Posidonius (pravdepodobne Sýr), Teodotus a Matatiáš.
2Mach 14,25 - "Oženiť sa" vzdať sa vojenského života.
2Mach 14,30-33 - Porov. 1 Mach 7,31–35; 2 Mach 15,30.33; 1 Mach 7,47–50.
2Mach 14,37 - Razis (Razeis, Vg: Raziáš) sa volá v sýr. preklade: Rageš (Rages), čo bolo asi jeho pôvodné meno. – "Za čias roztržky", porov. pozn. k v. 3.