výhody registrácie

Kniha proroka Barucha

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Bar 5, 1-9

1 Exue te, Ierusalem, stola luctus et vexationis tuae et indue te decore eius, quae a Deo tibi data est gloriae in aeternum. 2 Circumda te diploide iustitiae, quae a Deo est, et impone mitram capiti tuo gloriae Aeterni. 3 Deus enim ostendet omni, quod sub caelo est, splendorem tuum. 4 Vocabitur enim nomen tuum a Deo in aeternum: Pax iustitiae et Gloria culturae Dei. 5 Surge, Ierusalem, et sta in excelso et circumspice ad orientem et vide congregatos filios tuos a solis ortu usque ad occasum verbo Sancti, gaudentes in memoria Dei. 6 Exierunt enim abs te pedites abducti ab inimicis; inducet autem illos ad te portatos cum gloria sicut thronum regni; 7 constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles implere ad aequalitatem terrae, ut ingrediatur Israel in securitate gloriae Dei. 8 Obumbrabunt autem et silvae et omne lignum suavitatis Israel ex praecepto Dei. 9 Praeibit enim Deus Israel cum laetitia in lumine maiestatis suae, cum misericordia et iustitia, quae est ab ipso.

Bar 5, 1-9





Bar 5,4 - O podobných menách pozri pozn. k Iz 62,4.

Bar 5,6 - "Kráľovské deti" prekladáme podľa niektorých kódexov LXX a podľa Vulg. Väčšina kódexov LXX číta: "kráľovský trón". Porov. Iz 49,22.