| Kniha proroka BaruchaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Bar 2, 1-35 |
1 Bar 2, 1 Et statuit Dominus verbum suum, quod locutus est super nos et super iudices nostros, qui iudicabant Israel, et super reges nostros et super principes nostros et super omnem hominem Israel et Iudae, 2 Bar 2, 2 ut induceret super nos mala magna, quae non sunt facta sub omni caelo, secundum quae fecit in Ierusalem, secundum ea quae scripta sunt in lege Moysi, 3 Bar 2, 3 comedere nos unumquemque carnes filii sui et unumquemque carnes filiae suae. 4 Bar 2, 4 Et dedit illos subditos omnibus regnis, quae in circuitu nostro sunt, in opprobrium et in desolationem in omnibus populis, qui in circuitu nostro sunt, quo dispersit illos Dominus, 5 Bar 2, 5 et facti sunt subtus et non supra, quia peccavimus Deo nostro non oboediendo voci eius. 6 Bar 2, 6 Domino Deo nostro iustitia, nobis autem et patribus nostris confusio faciei, sicut hic dies; 7 Bar 2, 7 quae locutus est Dominus super nos, omnia mala haec venerunt super nos, 8 Bar 2, 8 et non sumus deprecati faciem Domini, ut averteremur unusquisque a cogitationibus cordis nostri pessimi. 9 Bar 2, 9 Et vigilavit Dominus super mala et induxit ea super nos, quia iustus est Dominus in omnibus operibus suis, quae mandavit nobis. 10 Bar 2, 10 Et non oboedivimus voci eius, ut ambularemus in praeceptis Domini, quae dedit ante faciem nostram. 11 Bar 2, 11 Et nunc, Domine, Deus Israel, qui eduxisti populum tuum de terra Aegypti in manu valida, in signis et portentis et in virtute magna et in brachio excelso et fecisti tibi nomen, sicut hic dies, 12 Bar 2, 12 peccavimus, impie fecimus, inique egimus, Domine Deus noster, in omnibus iustificationibus tuis. 13 Bar 2, 13 Avertatur ira tua a nobis, quia derelicti sumus pauci in gentibus, quo dispersisti nos. 14 Bar 2, 14 Exaudi, Domine, orationem nostram et deprecationem nostram et eripe nos propter te et da nobis gratiam ante faciem eorum, qui nos abduxerunt, 15 Bar 2, 15 ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster, et quia nomen tuum invocatum est super Israel et super genus eius. 16 Bar 2, 16 Domine, prospice de domo sancta tua et attende in nos; inclina, Domine, aurem tuam et audi. 17 Bar 2, 17 Aperi, Domine, oculos tuos et vide, quia non mortui, qui in inferno sunt, quorum spiritus ablatus est a visceribus eorum, dabunt gloriam et iustificationem Domino, 18 Bar 2, 18 sed anima, quae tristis est super magnitudinem, quae incedit curva et infirma, et oculi deficientes et anima esuriens dabunt tibi gloriam et iustitiam, Domine. 19 Bar 2, 19 Quia non in iustificationibus patrum nostrorum et regum nostrorum nos prosternimus preces nostras ante faciem tuam, Domine Deus noster; 20 Bar 2, 20 quia immisisti indignationem tuam et iram tuam super nos, sicut locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum dicens: 21 Bar 2, 21 “Sic dicit Dominus: Inclinate umerum vestrum et servite regi Babylonis et sedebitis super terram, quam dedi patribus vestris. 22 Bar 2, 22 Et si non audieritis vocem Domini, ut serviatis regi Babylonis, deficere faciam a civitatibus Iudae et a plateis Ierusalem 23 Bar 2, 23 vocem laetitiae et vocem iucunditatis et vocem sponsi et vocem sponsae, et erit omnis terra sine vestigio ab inhabitantibus”. 24 Bar 2, 24 Et non audivimus vocem tuam, ut serviremus regi Babylonis; et statuisti verba tua, quae locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum, ut eicerentur ossa regum nostrorum et ossa patrum nostrorum de loco suo; 25 Bar 2, 25 et ecce sunt proiecta in calore diei et in gelu noctis, et mortui sunt in doloribus malis, in fame et in gladio et in peste. 26 Bar 2, 26 Et posuisti domum, super quam invocatum est nomen tuum, sicut hic dies propter malitiam domus Israel et domus Iudae. 27 Bar 2, 27 Et fecisti in nos, Domine Deus noster, secundum omnem moderationem tuam et secundum omnem miserationem tuam magnam, 28 Bar 2, 28 sicut locutus es in manu pueri tui Moysi in die, quo mandasti ei scribere legem tuam coram filiis Israel 29 Bar 2, 29 dicens: “Si non audieritis vocem meam, profecto turba haec magna et multa convertetur in parvam inter gentes, quo eos dispergam; 30 Bar 2, 30 quia scivi quod me non audient, quia populus est dura cervice. Et convertentur ad cor suum in terra captivitatis suae 31 Bar 2, 31 et scient quia ego Dominus Deus illorum, et dabo illis cor intellegens et aures audientes, 32 Bar 2, 32 et laudabunt me in terra captivitatis suae et memores erunt nominis mei; 33 Bar 2, 33 et avertent se a dorso suo duro et a nequissimis adinventionibus suis, quia memores erunt viae patrum suorum, qui peccaverunt coram Domino. 34 Bar 2, 34 Et convertam eos in terram, quam iuravi patribus eorum, Abraham, Isaac et Iacob; et possidebunt eam et multiplicabo eos, et non minorabuntur; 35 Bar 2, 35 et statuam illis testamentum aeternum, ut sim illis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum, et ultra iam non movebo populum meum Israel a terra, quam dedi illis”.
| | Bar 2, 1-35 |
Bar 2,3 - Porov. Lv 26,29; Dt 28,53; Jer 19,9; Nár 2,20; 4,10.
Bar 2,9 - O "bedlení" pozri pozn. k Jer 1,11 a porov. Jer 31,28; 44,27.
Bar 2,17 - Porov. Ž 6,6; 30,10; 115,17; Iz 38,18; Sir 17,26.
Bar 2,18 - Verš je neistý, podávame najpravdepodobnejší preklad. Duša hriešnika bude oslavovať Pána, duša hriešnika zarmúteného, od žiaľu zhrbeného, s očami zapadlými, i keď v nádeji odpustenia.
Bar 2,21-23 - Pozri Jer 27,12 a 7,34.
Bar 2,24 - Zhanobenie mŕtvol predpovedal Jeremiáš 8,1.
Bar 2,25 - Meč, hlad a mor pozri Jer 14,12; 24,10; 32,36; 34,17; 38,2; Nár 1,20.
Bar 2,26 - Porov. pozn. k 1,20.
Bar 2,28 - Porov. Lv 26,39–45 a Dt 30,1–10.