výhody registrácie

Kniha Sirachovcova

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Sir 50, 1-31

1 (VUL) Simon, Oniae filius, sacerdos magnus, qui in vita sua suffulsit domum et in diebus suis corroboravit templum.
1 ----

2 (VUL) Templi etiam altitudo ab ipso fundata est, substructura elata parietis templi.
2 ----

3 (VUL) In diebus ipsius excisa est piscina aquarum, lacus, quasi maris superficies eius.
3 ----

4 (VUL) Qui curavit gentem suam a latrone et firmavit eam ab obsidione.
4 ----

5 (VUL) Quam gloriosus apparuit, cum prospiceret e tabernaculo in egressu domus velamenti!
5 ----

6 (VUL) Quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in diebus festi
6 ----

7 (VUL) et quasi sol refulgens super templum Dei.
7 ----

8 (VUL) Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriae et quasi flos rosarum in diebus vernis et quasi lilia, quae sunt in transitu aquae, et quasi flos Libani in diebus aestatis;
8 ----

9 (VUL) quasi ignis effulgens et tus ardens in igne,
9 ----

10 (VUL) quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso,
10 ----

11 (VUL) quasi oliva pullulans fructibus et cupressus in nubes se extollens, in accipiendo ipsum stolam gloriae et vestiri eum in consummationem magnificentiae.
11 ----

12 (VUL) In ascensu altaris sancti, cum gloriam daret peribolo sanctuarii
12 ----

13 (VUL) et acciperet partes de manu sacerdotum, et ipse stans iuxta aram, et circa illum corona fratrum, quasi plantatio cedri in monte Libano,
13 ----

14 (VUL) sic circa illum steterunt quasi rami palmae omnes filii Aaron in gloria sua.
14 ----

15 (VUL) Oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni synagoga Israel, et consummatione fungens in ara, ordinans oblationem Omnipotentis.
15 ----

16 (VUL) Porrexit manum suam in libatione et libavit de sanguine uvae;
16 ----

17 (VUL) effudit in fundamento altaris odorem divinum excelso Principi.
17 ----

18 (VUL) Tunc exclamaverunt filii Aaron, in tubis productilibus sonuerunt et auditam fecerunt vocem magnam in memoriam coram Deo altissimo.
18 ----

19 (VUL) Tunc omnis populus simul properaverunt et ceciderunt in faciem super terram adorare Dominum Deum suum et dare preces omnipotenti Deo excelso.
19 ----

20 (VUL) Et laudaverunt psallentes in vocibus suis, et magnus resonabat cantus suavitatis plenus.
20 ----

21 (VUL) Et rogavit populus Dominum excelsum in prece coram Misericorde, usque dum perfectus est honor Domini; et munus suum perfecerunt.
21 ----

22 (VUL) Tunc descendens manus suas extulit in omnem congregationem filiorum Israel dare benedictionem Domini in labiis suis et in nomine ipsius gloriari;
22 ----

23 (VUL) et iteraverunt adorationem suam, ut acciperent benedictionem Altissimi.
23 ----

24 (VUL) Et nunc benedicite Deum omnium, qui magna facit in omni terra, exaltans dies nostros a ventre matris nostrae et faciens nobiscum secundum suam misericordiam.
24 ----

25 (VUL) Det nobis iucunditatem cordis et fieri pacem in diebus nostris in Israel per dies sempiternos;
25 ----

26 (VUL) credere Israel nobiscum esse Dei misericordiam, ut liberet nos in diebus nostris.
26 ----

27 (VUL) Duas gentes odit anima mea, tertia autem non est quidem gens:
27 ----

28 (VUL) qui sedent in monte Seir et Philisthim et stultus populus, qui habitat in Sichimis.
28 ----

29 (VUL) Doctrinam sapientiae et disciplinae scripsit in codice isto Iesus filius Sirach, Ierosolymita, qui effudit sapientiam de corde suo.
29 ----

30 (VUL) Beatus, qui in istis versatur sermonibus; qui ponit illa in corde suo, sapiens erit semper.
30 ----

31 (VUL) Si enim haec fecerit, ad omnia valebit, quia timor Domini vestigium eius est.
31 ----


Sir 50, 1-31





Sir 50,1 - V hebrejskom znie takto:"Najväčším z bratov svojich a ozdobou národasvojho bol Šimon, syn Oniášov, veľkňaz."

Sir 50,22 - Pri tom požehnaní (porov. Nm 6,24–26) vyslovili v chráme aj posvätné Božie meno: Jahve, ktoré ináč nikto nemal vysloviť.

Sir 50,24 - Sir podľa hebrejského takto sa modlí za veľkňazskú rodinu Šimonovu:"Zostávaj so Šimonom milosť (Božia)a zachovaj mu zmluvu s Finésom,ktorá nebude zrušená jemuani potomstvu jeho, pokiaľ nebo nebom bude."

Sir 50,24 - Podľa hebrejského znie takto:"ktorý dáva človeku vzrastať od lona matkinhoa vedie ho k veľkosti podľa vôle svojej."

Sir 50,27 - Spisovateľ vytvoril číselnú múdroslovnú výpoveď a jej obsahom je:Samaritáni sa mu viac protivia ako ktorýkoľvek iný národ. A to preto, lebo ich pokladá za odpadlíkov (Samaritáni sa odštiepili od náboženskej spoločnosti s Júdskom už dávnejšie). Majú aj svojho veľkňaza, a tak neuznávajú veľkňazstvo Šimonovo, ktoré vyššie Sirachovec tak nádherne opísal.