výhody registrácie

Kniha Sirachovcova

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Sir 5, 1-17

1 (VUL) Ne innitaris possessionibus tuis et ne dixeris: “ Est mihi sufficiens vita ”.
1 ----

2 (VUL) Ne sequaris fortitudinem tuam, ut ambules in concupiscentiis cordis tui,
2 ----

3 (VUL) et ne dixeris: “ Quis praevalebit in me? ” aut “ Quis me subiciet propter facta mea? ”. Deus enim vindicans vindicabit.
3 ----

4 (VUL) Ne dixeris: “ Peccavi, et quid mihi accidit triste? ”. Altissimus enim est patiens redditor.
4 ----

5 (VUL) De propitiato peccato noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum
5 ----

6 (VUL) et ne dicas: “ Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur ”;
6 ----

7 (VUL) misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et super peccatores requiescit ira illius.
7 ----

8 (VUL) Non tardes converti ad Dominum et ne differas de die in diem.
8 ----

9 (VUL) Subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae abripieris.
9 ----

10 (VUL) Ne innitaris divitiis iniustis, nihil enim proderunt in die calamitatis.
10 ----

11 (VUL) Non ventiles in omnem ventum et non eas in omnem viam; sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua.
11 ----

12 (VUL) Esto firmus in sensu tuo et in veritate sensus tui et scientia; et prosequatur te verbum pacis et iustitiae.
12 ----

13 (VUL) Esto velox ad audiendum verbum, ut intellegas et cum tarditate proferas responsum.
13 ----

14 (VUL) Si est tibi intellectus, responde proximo; sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris.
14 ----

15 (VUL) Honor et ignominia in sermone; lingua vero homini subversio est ipsius.
15 ----

16 (VUL) Non appelleris susurro, et lingua tua ne calumnieris.
16 ----

17 (VUL) Super furem enim est confusio, et denotatio pessima super bilinguem, susurratori autem odium et inimicitia et contumelia.
17 ----


Sir 5, 1-17





Sir 5,12 - V gréckom a hebrejskom je stručnejšie:"Buď pevný v presvedčení svojom."

Sir 5,15 - Podľa gréckeho:"Sláva a hanba (rovnako spočíva) v hovore,a niekomu poslúži jazyk jeho k pádu."

Sir 5,16 - Text je stručnejší v gréckom a hebrejskom znení:"Nech ťa nenazývajú klebetárom,blížneho jazykom svojím neohováraj!Lebo pre zlodeja je ustanovená (veľká) hanba,ale horšia potupa pre toho, kto má dvojaký jazyk."