výhody registrácie

Kniha Sirachovcova

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Sir 49, 1-19

1 (VUL) Memoria Iosiae in compositionem odoris facta opere pigmentarii;
1 ----

2 (VUL) in omni ore quasi mel indulcabitur eius memoria et ut musica in convivio vini.
2 ----

3 (VUL) Ipse est directus divinitus in paenitentia gentis et tulit abominationes impietatis;
3 ----

4 (VUL) et gubernavit ad Dominum cor suum et in diebus peccatorum corroboravit pietatem.
4 ----

5 (VUL) Praeter David et Ezechiam et Iosiam, omnes peccatum commiserunt;
5 ----

6 (VUL) nam reliquerunt legem Altissimi reges Iudae et contempserunt timorem Dei;
6 ----

7 (VUL) dederunt enim regnum suum aliis et gloriam suam alienae genti;
7 ----

8 (VUL) incenderunt electam sanctuarii civitatem et desertas fecerunt vias ipsius in manu Ieremiae.
8 ----

9 (VUL) Nam male tractaverunt illum, ipse autem a ventre matris consecratus est propheta evertere et eruere et perdere et iterum aedificare et plantare et renovare.
9 ----

10 (VUL) Ezechiel, qui vidit visionem gloriae, quam ostendit illi in curru cherubim.
10 ----

11 (VUL) Nam et commemoratus est inimicorum in imbre et benefacere illis, qui ostenderunt rectas vias.
11 ----

12 (VUL) Et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo; nam corroboraverunt Iacob et redemerunt eos in fide virtutis.
12 ----

13 (VUL) Quomodo amplificemus Zorobabel? Nam et ipse quasi signum in dextera manu;
13 ----

14 (VUL) sic et Iesua filius Iosedec. Qui in diebus suis aedificaverunt domum et exaltaverunt templum sanctum Domino paratum in gloriam sempiternam.
14 ----

15 (VUL) Et Nehemias: in memoria multi temporis, qui erexit nobis muros eversos et stare fecit portas et seras; qui erexit domos nostras.
15 ----

16 (VUL) Nemo creatus est in terra qualis Henoch; nam et ipse assumptus est a terra.
16 ----

17 (VUL) Neque ut Ioseph natus est homo, princeps fratrum, firmamentum gentis;
17 ----

18 (VUL) et ossa ipsius visitata sunt et post mortem prophetaverunt.
18 ----

19 (VUL) Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt et super omnem animam in origine Adam.
19 ----


Sir 49, 1-19





Sir 49,10 - Ezechielovo videnie je opísané u Ez 1,1 n.

Sir 49,11 - Podľa hebrejského znenia nasleduje spomienka na Jóba:"Chcem si spomenúť aj na Jóba,ktorý sa držal ciest spravodlivosti."

Sir 49,17 - Porov. Ex 13,19; Joz 24,32.